PODCAST · arts
De arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriam
by Valahfridus Stroh
Praecepta artis rhetoricae cognita habere omnibus necesse est, qui de litteris Latinis iudicare vel ipsi fortasse orationes publicas habere in animo habent. Illa autem nemo umquam melius dilucidiusve explicavit quam M. Fabius Quintilianus, qui Hispanus origine Romae adulescentes docebat, cum mira dulcedine Latini sermonis praeditus esset. Fuerit sane sagacior illo Aristoteles, rerum publicarum peritior Cicero, tamen nemo eorum, qui antea aut postea fuerunt, tam in usum commoda oratoribus ministravit. Quare non iniuria Fridericus II rex Borussorum statuit: "Praeter Quintilianum nemo legatur: is unus habet omnia." Dico ipse expertus: Multis, qui in labyrintho rhetoricarum artium paene desperantes errare solent, Quintilianus certissimum filum Ariadnae dabit, ut a Minotauri timore tuti evadant.
-
58
Caput 57: De gestu
In gestu partes primae sunt capitis, in quo uultus, oculi, palpebrae, supercilia ualent. Praecepta dantur etiam ceruici et umeris, deinde bracchio et manibus, quae prope est ut dicam, ipsae loquuntur, cum poscimus, pollicemur, dimittimus etc., ut is quasi omnium hominum communis sermo uideatur. Vitandi tamen gestus sunt qui res imitatione significant. Adhibendi sunt digitorum gestus, quorum Q. uiginti figuras enumerat incipiens a maxime communi quo medius digitus in pollicem contrahitur explicitis tribus. Debet autem manus a sinistra duci ad dextram, ita ut cum sensu incipiat et deponatur. Nec negligendi sunt pedes, qui interdum ambulare debent; capillis quoque et togae cura est adhibenda. Ea initio actionis apte sedere debet, sub finem etiam solui decet. Sic Q. singulas partes orationis apta actione instruit. Quae nimis agitata esse non debet, ne perdamus uiri boni et grauis auctoritatem.
-
57
Caput 56: De pronuntiatione
Pronuntiatio siue actio est sec. Ciceronem eloquentia quaedam corporis (orator 55), diuiditur autem in uocem et gestum. Cuius uim maxime testantur actores scaenici, approbat Demosthenes notissimo dicto et Cicero, qui eam unam in dicendo dominari putat. Atque hic quoque natura arte adiuatur, nisi est aliqua deformitas corporis, quam nulla ars uincere possit. In uocis natura autem spectatur quantitas et qualitas, quae in plurimas species discedit. Vocis bona augentur cura et exercitatione, quae oratoribus non in omnibus eadem est ac cantoribus et actoribus, quibus multo impensius uocem curare licet. Eo tamen pertinent etiam ambulatio, unctio, ueneris abstinentia, facilis ciborum digestio. Parcendum est uoci in pueritiae ad adulescentiam transitu. Ratio pronuntiationis autem est eadem atque ipsius orationis, sc. ut emendata, dilucida, ornata, apta esse debeat. Emendata est quae nil rustici aut peregrini habet; dilucida autem si uerba tota exierint et si oratio bene distinguitur. Vt in arma uirumque cano suspendenda uox est, item post primus ab oris ... Distinctio denique post uenit litora, quia inde alius incipit sensus. Ornata est quae simul aequalitate et uarietate excellit. Varietatem demonstrat in principio orationis pro Milone habitae (inst.11,3,47): "Nonne ad singulas paene distinctiones quamuis in eadem facie tamen quasi uultus mutandus est? Etsi uereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo uiro dicere incipientem timere: etiam si est toto proposito contractum atque summissum, quia et exordium est et solliciti exordium, tamen fuerit necesse est aliquid plenius et erectius dum dicit pro fortissimo uiro quam cum etsi uereor et turpe sit et timere. Iam secunda respiratio increscat oportet [...]" Hic Q. uitia quaedam castigat, ut eorum qui cantent, non dicant. Apta autem pronuntiatio est, quae rebus de quibus dicimus accommodatur, praecipue animi motibus nostris.
-
56
Caput 55: De memoria
Tantum potest memoria, ut merito thesaurus eloquentiae dicatur. Ea quamquam naturae debetur, arte et ratione adiuuatur. Cuius rationis Simonides poeta perhibetur inuentor esse. Qui cum in conuiuio triclinium subito collapsum conuiuas ita oppressisset et confudisset, ut corpora mortuorum ad sepulturam discerni non possent, tum ille memor ordinis quo quisque discubuerat singulos notare ac suis reddere potuit. Hinc eum cognouisse iuuuari memoriam signatis animo sedibus et extitisse artem a Charmada, Metrodoro Scepsio aliis commendatam: Fingat orator cogitatione sibi loca spatiosa, uelut aliquam domum magnam et in multos diductam recessus. Quae talis esse debet ut sine cunctatione ac mora partis eius omnes cogitatio possit percurrere. Tunc certo ordine quidquid dicere uult singulis partibus earum aedium affigat, simulacra quaedam adhibens. Postea autem, cum in dicendo memoria opus est, percurrens hanc domum eodem ordine a singulis locis ea reposcat quae quasi credidit. – Q. autem hanc artem (quae in Rhetorica ad Herennium fusius exponitur) ad quaedam prodesse, in ediscendis orationibus autem non utilissimam credit, quod neque omnium sensuum imagines adsint et dicendi cursus duplici memoriae cura impediatur. Ea potius suadet: ut per partes ediscamus, ut scriptis nostris in discendo utamur, ut uocem adhibeamus, ut bene composita memoriae mandemus. Sed omnia uincit exercitatio et labor. Nam Q. ad libellum respicere uitiosum putat. Memoria autem facit, ut quae dicimus non domo attulisse, sed protinus inuenisse uideamur. Quare simulandum esse interdum aliquid non meminisse.
-
55
Caput 54: De facultate ex tempore dicendi
Cogitatione uti fere semper possumus, etiam cum scribere non licet. Quae tamen eum, cui in dicendo aliquid ex tempore obuenerit, impedire non debet. Maximus uero studiorum fructus est ... ex tempore dicendi facultas. Cuius multae sunt necessitates. Ad quam opus est naturali quadam mobilitate animi, ut in dicendo semper sequentia prouideamus, et usu quodam inra- tionali, quo frequenter accidit ut successum extemporalem consequi cura non possit. Huc faciunt rerum imagines siue phantasiae. Sed semper paruum tempus sumere licebit, ut ante dicendum res dispiciamus. Cicero certe initia orationum scripsit, cetera cogitatione complexus est, subitis ex tempore occurrit. Sed etiam libellum, quem respicias, manu tenere licet.
-
54
Caput 53: Quomodo vis dicendi obtinenda
Necessaria ad uim dicendi obtinendam prima est lectio. Hic Q. praecipit, quomodo orationes recte legendae sint, nec tamen eis contentus est. Adiungit etiam historicos, philosophos, poetas; et immenso catalogo omnes scriptores Graecos Romanosque enumerat, qui quodam modo alere oratorem possint. Vnde notisima est comparatio Demosthenis Ciceronisque et iudicium de Senecae dulcibus uitiis. Hanc sequatur imitatio, quae per se tamen non sufficit nec solum ad uerba, sed ad consilium oratorum spectare debet. Apta imitatione suo tempore potissimum Q. fieri posse putat, ut perfectus orator consummetur, cum tot exempla bene dicendi supersint. Ex eis autem quae orator ipse sibi comparat plurimum ualet stilus siue usus scribendi, quod est fundamentum facultatis ex tempore dicendi. Vitanda hic est nimia celeritas: nam cito scribendo non fit ut bene scribatur, bene scribendo fit ut cito. Nocet etiam nimis anxia sollicitudo. Dictare Q. oratorem non uult neque in secretas siluas secedere; lucubrationem suadet et animi intentionem; ceras membranis praefert. Scriptionem autem sequatur emendatio. Multum prodest in scribendo Graeca uertere Latine, deinde e Latinis ipsis conuertere aliqua et uariare; possis etiam tua pluribus modis tractare. In thesibus ut exerceremur iam Cicero suasit; tamen adulescentes tali generi umbratico nimis assuescere non debent; sed potius more maiorum deligat sibi quisque aliquem oratorem, quem imitetur.
-
53
Caput 52: De eloquentia comparanda, praesertim de declamatione
Ad eloquentiam comparandam quae utilia sint, toto lib. X Q. exponit, ergo ornatui subiungit. Huc tamen pertinent etiam ea, quae antea lib. II de declamatione dixit, quam oratori maxime necessariam exercitationem putat. Cuius rationem non explicat, quia omnibus notum putat eam habere suasorias iudicialesque materias, sic ut ueritati proximam imaginem reddat. Quod eos non respicere dicit qui magos et pestilentiam et responsa et saeuiores tragicis nouercas et alia magis adhuc fabulosa inducant, quae frustra inter sponsiones et interdicta quaerantur. Quamquam fatetur adulescentes his thematibus gaudere, quae tamen stulta esse non debeant. Nec negat quasdam declamationes non profectus gratia dici, sed in ostentationem comparari: his autem concessum esse ut magis ad uoluptatem audientium declinent et generi epidictico similiores fiant. In quo genere ars minus occultari debet.
-
52
Caput 51: De generibus dicendi
In appendice operis (lib. XII) Q. agit de uariis generibus dicendi, quae omnia ad elocutionem spectant. Diuiserat enim totam Institutionem in artem (III-XI), artificem (XII 1-9), opus (XII 10), ut nunc de opere dicendum sit. Hic non tam de perfecto opere agitur quam de diuersis dicendi modis, quorum alii aliis placent (ut in pictura aliis Zeuxis, aliis Parrhasius gratior est). Q. autem (1) uetus esse discidium putat inter Atticos oratores, pressos et subtiles, et Asianos, inflatos et tumidos. (Sed non ante saec. I medium extiterunt qui se „Atticos“ uellent et Ciceronem ut „Asianum“ insectarentur.) Tum (2) de Romanorum Graecorumque eloquentia cum disputat, illos inuentione et dispositione similes Graecis dicit, non eloquendi ratione, quia asperitas linguae id uetet fieri. Quare non possumus, inquit, esse tam graciles, simus fortiores. Tertia (3) differentia est inter habitam orationem et scriptam, in qua quaedam, quae magis temporis quam causae fuerunt, omittuntur – ut tamen monumentum actionis habitae maneat. Denique (4) illam Ciceronis de tribus generibus dicendi doctrinam explicat, nempe esse genus tenue, quod doceat, grande, quod moueat, medium quod conciliet aut delectet. Quae cum copia dicendi diuersa sint, omnibus tamen, ut res exiget, orator utitur.
-
51
Caput 50: De apto
Virtus quarta elocutionis in eo est, ut dicamus apte. Quod faciet qui non solum quid expediat, sed etiam quid deceat inspexerit. Exemplum est Socratis oratio in iudicio. Idque eo magis ualere Q. putat, quod finis orationis non sit, ut persuadeamus, sed ut bene dicamus. Plerumque tamen quod deceat etiam prodesse. Vitanda maxime est uitiosa iactatio sui, item philosophiae professio. Aptanda est oratio personis oratoris, audientium, eorum pro quibus agimus, aduersariorum, etiam temporibus et locis. Quod optime fecit Cicero, summus ille tractandorum animorum artifex, in oratione pro Murena et in multis causis repetundarum.
-
50
Caput 49: De compositione verborum
Vltima pars ornatus compositio uerborum est, quam partem Cicero maxime elaborauit. Sunt qui horridum sermonem pro bene composito et numeroso malint, sed ignorant bonam compositionem etiam ad motus animorum pertinere. Ac uerborum series tres habet formas: incisa (commata), membra (cola), ambitum (periodon). In his autem tria sunt necessaria: ordo, iunctura, numerus – quae tamen Q. non accurate separat. Nam de ordine cum dicit, eam uult esse iuncturam uerborum, ut numerus opportune cadens contingat. De iunctura praecipit, ut uocalium concursus uitetur, maxime cum duae longae inter se committuntur. Quamquam etiam hiatus ille molle quiddam habeat. Hic addit nonnulla de pronuntiatione exeuntis -m, si in uocalem transeat, ut in „multum ille“. Numeros (rhythmūs) a metris sic distinguit, ut in numeris temporis spatium solum notetur, in metris etiam ordo. Quod autem Cicero dicat Demosthenis fulmina non tantopere uibratura, nisi numeris contorta ferrentur (orator 234), ad metra pertinere credit. Rationem pedum ubique esse debere, sed eam magis desiderari in clausulis. Dat exempla – sed optime iudicant aures. Nec mirum ei uidetur Latinos magis indulsisse compositioni quam Atticos, quorum sermo plus uenustatis habeat.
-
49
Caput 48: De figurarum generibus grammaticis et rhetoricis
E figuris uerborum aliae grammaticae, aliae rhetoricae dici possunt: illud genus loquendi rationem mutat, hoc maxime collocatione exquisitum est. Primum uitio simile est, ut cum „timidi dammae“ a Vergilio dicuntur aut cum Cicero audet „inimicum poenitus est“. Quibus Q. addit et parenthesin et apostrophen, unde transitus fieri uidetur ad genus rhetoricum. Hic multum ualet geminatio, quae modo simplex est – „a Corydon, Corydon“ – aut fit post aliquam interiectionem – „uiuis, sed uiuis non ...“ – aut initio membrorum: „nihihilne te ... nihil ..., nihil ...“ (quam nos nunc anaphoran dicimus). Si casus hic uariantur, fit polyptoton, cuius simile etiam in uerbis inuenitur. Sunt plurima huius generis alia, quibus rhetores, ut cuique placuit, uaria nomina dederunt. Apertior figura, ergo rarior adhibenda, est gradatio s. climax, cuius forma est: AB-BC-CD ... Sequuntur uaria genera detractionis et paronomasias; deinde ea, quae nunc e „parallelismo membrorum“ nasci dicimus: sc. homoeoteleuton, homoeoptoton, isocolon, antitheton. Maioris artis est antimetabole: „non, ut edam, uiuo, sed, ut uiuam, edo.“ Sed nimium figuris indulgere causae in iudiciis nocet.
-
48
Caput 47: De figuris
Figura est conformatio quaedam orationis remota a communi ratione (in qua non ut in tropo aliud pro alio ponitur). Figurarum autem duae sunt species: sententiarum (aut sensus) et uerborum (aut elocutionis). In sententiarum figuris prima est interrogatio ea, quae non sciscitandi gratia adhibetur, sed aut instandi aut admirandi aut inuidiam faciendi (est enim eius paene infinitus usus). Cui interdum ipsi exspectatum subicimus. Accedit praesumptio, qua occupamus quod aduersarius dicturus sit, dubitatio, cum simulamus nescire nos, quid dicendum sit, communicatio, cum iudices aut aduersarios consulimus, licentia, cum libere nos aliquid nos dicere fingimus, personae fictio, qua homines et deos et inanima loquentia inducimus, ironia, quae, si in paucis uerbis est, tropus putatur, si in longiore contextu figura. Diuersa est emphasis, cum ex aliquo dicto latens aliquid eruitur. Huic simile est quod Q. suo tempore potissimum schema uocari dicit, unde controuersiae figuratae appellentur: In eo per quandam suspicionem quod non dicimus accipi uolumus. Huius triplex usus est, unus, si dicere palam parum tutum est, alter si non decet, tertius uenustatis modo gratia adhibetur. Horum generum exempla Q. adumbrat. Plures figuras ait exhiberi a Rutilio et Celso.
-
47
Caput 46: De tropis III
Contraria ostendit εἰρωνεία, quam inlusionem dici solere Q. ait (sed usitatior est dissimulatio). Quae aut pronuntiatione intellegitur aut persona aut rei natura. Saepe laudis simulatione detrahitur alicui (ut „C. Verres, homo sanctus et diligens“) aut cum uituperare uidemur, laudamus (ut illud „oratores uisi sumus et populo imposuimus“). Περίφρασις, quae dicitur circumlocutio, est quae unum pluribus uerbis dicit. Ea aut necessaria est (ut cum Sallustius „requisita naturae“ pro obscoenioribus ponit), aut ornatus causa adhibetur, quod apud poetas frequentius est (ut „tempus, quo prima quies mortalibus ... gratissima serpit“). Ὑπέρβατον poscit ratio compositionis, ne dura fiat oratio. Vulgo dicitur „secum“, etiam „quibus de rebus“, uerum hyperbaton apud Ciceronem est: „animaduerti ... orationem in duas diuisam esse partes“, pro „in duas partes diuisam esse“, quod incomptum esset. Sed id multos figuris uerborum adnumerare Q. fatetur. Ὑπερβολή, quae est ueri superiectio, fit cum aut plus facto dicimus, ut „minantur in caelum scopuli“ aut per similitudinem, ut „credas innare reuulsas Cycladas“ aut per comparationem „ut fulminis ocior alis“, sed aliis quoque. Exempla sumit Q. e Cicerone et Pindaro. Monet autem, ne hac potissimum in re modum excedamus.
-
46
Caput 45: De tropis II
Ἀντονομασία est, cum aliquid pro nomine hominis ponitur, ut „Pelides“ pro Achille, „Romanae eloquentiae princeps“, pro Cicerone. Vix Romanis permittitur ὀνοματοποιία, concessa eis, qui primi linguam formauerunt, ut in „mugitu“; uix etiam πεποιημένα ut illud „sullaturit“ et, quod Ouidius iocatus est, „uinoeo bonoeo“. Necessaria est κατάχρησις, abusio, in rebus quae suo nomine carent, ut cum „parricida“ matris aut fratris interfector uocatur. Non toleranda uidetur Q.o μετάλημψις, transsumptio, frequentior apud Graecos qui Chiron Ἥσσονα appellant. Τantum ad ornamentum assumitur ἐπίθετον, quod tamen in oratoribus magis quam in poetis redundat. Aliud uerbis, aliud sensu ostendit ἀλληγορία, quae saepe constat e continuatis translationibus, ut illud Horati „O nauis, referent in mare te noui fluctus?“, quo nauem pro re publica, fluctus pro bellis ciuilibus dicit. Sine translatione in ecl. IX Vergili Menalcas pro Vergilio intellegendus est. Primo genere saepe utitur Cicero. Ac si obscurior est allegoria, fit αἴνιγμα, ut apud Caelium „quadrantaria Clytaemestra“.
-
45
Caput 44: De tropis I
Magna pars ornatus est in τρόποις (motibus), quam partem artis (quod Q. non dicit) Stoici maxime elaborauerunt. Est autem tropus uerbi uel sermonis a propria significatione in aliam cum uirtute mutatio. Frequentissimus eorum est μεταφορά siue translatio. Tranfertur hic uerbum ex eo loco, in quo proprium est, in eum, in quo (1) aut proprium uerbum deest aut in quo (2) translatum melius est. Velut necessitate (1) rustici „gemmas“ in uitibus dicunt, nos „durum hominem“; significandi gratia (2) dicimus „incensum ira“, „eloquentiae fulmina“. Est autem translatio breuior comparatio (aut similitudo). Comparatio: „ut leo est“; translatio: „leo est“. Hic Q. uarias species translationum exponit. Est autem maxima uis earum, cum inanimis rebus quasi animalibus sensus damus, ut in „pontem indignatus Araxes“ (Verg. Aen. 8,728). Vitanda sunt spurca, ut „stercus curiae Glaucia“, et dura, ut „Iuppiter ... niue conspuit Alpes“, ubi tamen poetis plus licet quam oratoribus. Id etiam obseruare debet συνεκδοχή, qua ex uno plures intellegimus, e parte totum, e specie genus, e praecedentibus sequentia uel omnia haec contra: recipit prosa „tectum“ pro domo, non „puppem“ pro naui. Maxima libertas est in numeris, ut cum pro Romanis „Romanus“ ponitur aut cum Cicero (de se solo) „oratores uisi sumus.“ Similem Q. esse dicit μετωνυμίαν (cuius partem alii synecdochen dicunt), cuius species fere hae sunt: ponitur auctor pro munere, „Ceres“ pro pane, „Venus“ pro coitu aut „Vergilius“ pro carminibus eius; item quod continet pro eo quod continetur, ut „bene moratae urbes“; quod efficitur pro eo quod efficit, ut in poetis „pallida mors“, in prosa „segne otium“.
-
44
Caput 43: De sententiis oratoriis
Quod multi sententias praecipuum ac paene solum putant orationis ornatum – notant autem eo uerbo lumina praecipue in clausulis posita – de toto hoc genere Q. separatim dicit. Sententiae, quia similes decretis uidentur, appellabantur primum uoces uniuersales, ut illud obsequium amicos, ueritas odium parit. Maiorem uim accipiunt, cum a communi ad proprium transferuntur. Sic illud nocere facile est, prodesse difficile Medea apud Ouidium uertit in seruare potui: perdere an possim rogas? Talia apud antiquos rariora fuerunt; nunc autem Q. ait multos uelle, ut omnis sensus in fine sermonis feriat aurem, ut turpe sit respirare ullo loco, qui adclamationem non petierit. Ac multas sententias recentium quoque Q. laudat ut illud Senecae sub persona Neronis occisa matre scriptum: saluum me esse adhuc nec credo nec gaudeo. Quare ne eis quidem assentitur qui sententias omnino damnent. Quas tamen uelut oculos quosdam eloquentiae credit, uetustatem autem ex omni parte colendam esse negat.
-
43
Caput 42: De augendo minuendoque
Sed quia uis oratoris omnis in augendo minuendoque consistit, prima eius species est in ipso rei nomine. Vt cum Cicero Clodiam meretricio more uiuere, Caelium, cui longus usus cum ea fuit, paulo liberius salutasse eam dicit. Vis crescit, si leuiora uerba anteponantur, ut idem: non furem, sed ereptorem, non adulterum, sed expugnatorem pudicitiae etc. Simile est incrementum, ut in facinus ..., scelus..., parricidium ... (quam nos nunc grammatici parum accurate climacem uocamus). Incrementum fit etiam per comparationem, ut de Antonio uomente: si hoc tibi in ... poculis tuis accidisset, quis non turpe duceret? In coetu uero populi Romani! Cuius generis Q. plurima exempla affert. Amplificationem efficit etiam congeries uerborum ac sententiarum idem significantium, ut Cicero apud Caesarem: Quid ... tuus ille, Tubero, destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? cuius latus ille mucro petebat? qui sensus erat armorum tuorum? etc. Idem in deminutione ualet.
-
42
Caput 41: De ornatu in verbis singulis et coniunctis
De uerbis singulis haec Q. praecipit: Perspicuitatem propriis, ornatum magis egere translatis. Atque honesta plerumque turpioribus anteferenda sunt, nisi cum materia ipsa humilitatem desiderat. Maiorem dignitatem dant antiqua, modo ne ex ultimis tenebris repetantur. Fictis uti Graecis magis concessum est, sed ne Romanis quidem interdictum. In sermone coniuncto prima uirtus est uitio carere. Vitetur igitur κακένφατον, quo sensus in obscenum detorquetur (ut si quis „cum nobis“ dicat). Item ταπείνωσις, humilitas, qua rei dignitas minuitur; ἔλλειψις, cum sermoni deest aliquid; ὁμοείδεια, quae uarietatis gratia caret; μακρολογία et πλεονασμός , cum uerba superuacua sunt, περιεργία, quae est superflua operositas; praecipue autem κακόζηλον i.e. mala adfectatio, quod est omnium in eloquentia uitiorum pessimum. De quo se scripsisse meminit in alio libro (qui fuit De causis corruptae eloquentiae). Inter uirtutes primam nominat ἐνάργειαν, quae excedit perspicuitatem, eo quod res ante oculos ponit (qua in arte Cicero eminet). Tum maiorem lucem rebus inferunt similitudines. Pulcherrima saepe est breuitas, qua plura paucis comprenduntur; etiam amplior uirtus ἔμφασις, quae altiorem praebet intellectum quam uerba per se ipsa declarant (ut illud uulgare uirum esse oportet). Saepe etiam ἀφέλεια inadfectata inter uirtutes habenda est.
-
41
Caput 40: De ornatu
In Ornatu (3) oratorem plus sibi indulgere quam in primis uirtutibus Q. docet. Nam cum ceterae artes ad utilitatem causarum referantur et plerumque occultentur, hic se quoque commendat ipse orator et non solum iudicium doctorum, sed etiam popularem laudem petit. At ne causae quidem nihil ornatus prodest, quoniam qui libenter audiunt, et magis adtendunt et facilius credunt. Neque is tamen fuco, sed sanguine et uiribus niteat, quia numquam uera species ab utilitate diuiditur. Sed hic magna differentia est inter demonstratiuas et ceteras causas: illae, quoniam ad solum finem laudis tendunt, omnem ornatum aperte prae se ferunt, in his, ubi uera dimicatio est, ornatus debet pressior et seuerior esse et minus confessus.
-
40
Caput 39: De virtutibus dicendi
Elocutionis (8-11,1) partem, ut inter omnes oratores conuenit, difficillimam Q.credit: hic studium plurimum; hoc exercitatio petit, hoc imitatio; hic omnis aetas consumitur. Tamen cauendum est, ne res prae uerbis negligantur. Ac nimia diligentia etiam nocere potest. Est autem omnis elocutio aut in uerbis singulis aut in coniunctis. In singulis intuendum est, ut sint (1) Latina, (2) perspicua, (3) ornata, (4) ad id quod efficere uolumus accommodata. Nec. tamen Q. hic suam partitionem diligenter seruat. Nam cum de (2) perspicuitate et de (3) ornatu dicit, etiam uerba coniuncta respicit. Tutius esset hic Ciceronem (de or. 3,37-212) sequi, qui elocutionem in illas quattuor partes, ornatum autem in singula et coniuncta diuidit. Sed pergamus audire Q.um. Sunt autem illae partes quattuor uirtutes dicendi, quas Theophrastus statuit. Ac de (1) Latinitate i.e. emendata loquendi ratione iam in primo libro, ubi de pueris educandis egit, monuit uitandos esse barbarismos (ut adsentio) et soloecismos (ut mihi fuit pro). Nunc excludit peregrina, ut oratio Romana plane uideatur. (2) Perspicuitas autem efficitur, cum uerbis propriis utimur, nisi ea sordida sunt, et uitamus obscuritatem, quae fit uerbis ab usu remotis (ut atabulus) aut homonymis (ut taurus), saepe etiam in coniunctione (ut Gaium audiui percussisse Quintum aut etiam uidi hominem librum scribentem). Quidam tamen circumeunt omnia copiosa loquacitate; immo sunt qui in hoc uitium etiam laborent, ut praeceptor quidam (T. Liuio auctore) discipulos iussit sua obscurare, dicens σκότισον. Sed non ut intellegere possit auditor, sed ne omnino possit non intellegere, curandum est.
-
39
Caput 38: De dispositione generis legalis
Sed haec omnia sunt in genere rationali. Est autem etiam genus legale (7,6-9), quod quattuor quaestiones uel status habet. Prima est (1) scripti et uoluntatis frequentissima inter consultos quaestio. Cuius genera Q. duo esse uult: primum cum in scripto sit aliqua obscuritas, ut in hac: EX MERETRICE NATVS NE CONTIONETVR; alterum ubi scriptum manifestum sit. Hic qui scriptum tuetur, se etiam uoluntate adiuuari demonstrare conabitur. Sequuntur (2) leges contrariae, cum lex altera aliquid iubere, altera uetare uidetur. In (3) collectione non contra, sed supra scriptum disputatur, sic ut simile aliquid in scripto inueniamus. Denique multae species sunt (4) ambiguitatis. Tandem ad ipsam dispositionis artem Q. redit docetque eam uere oeconomicam causae dispositionem esse, quae nullo modo constitui nisi uelut in re praesente possit, eamque quasi imperatoriae uirtutis propriam dicit.
-
38
Caput 37: De statuum dispositione
Quae Q. de dispositione exponit, e maxima parte ad status pertinent (7,2-10). Qui per se naturales sunt neque arte aliqua egent, sed habent locos utilissimos, qui recte disponi debent. Vt in statu coniecturali (num fecerit?), si dubium est, num omnino aliquid factum sit, accusator primum probare solet factum esse, tum a reo factum esse; ordine contrario patronus. Si tantum de auctore quaeritur, utrique ordiendum est a (1) persona i.e. uita anteacta, tum transeundum ad (2) causam; nam persona magis generalis est. (Quamquam Cicero causam praeferre personae solet.) Sequitur probabile (3) an uoluerit, tum (4) an potuerit, denique quaestio (5) an fecerit, quae ad res antecedentes et consecutas spectat. In definitionis statu Q. primum uim definitionis explicat, quae habeat genus, speciem, differentiam, proprium. Tum certum esse aut de nomine, de re incertum, aut rem manifestam esse, de nomine non constare. Velut an deprehensus in lupanari cum aliena uxore adulter sit. Vbi tria subtiliter distinguit: an hoc sit; hoc an hoc sit; an et hoc et hoc eodem modo sit appellandum. De dispositione hic admodum pauca dicit. Vnum exemplum quod accuratius tractat (de adulescentibus inuitis occisoribus) ad quaestionem an hoc sit pertinet. In statu qualitatis tres sunt species (I) defensionis: Si ipsum factum per se honestum dicimus, (1) absoluta appellatur; si rem adsumptis extrinsecus auxiliis tuemur, uocatur (2) adsumptiua; proximum est in alium transferre crimen, quae est (3) translatio. Si a defensione excludimur, utendum est (II) excusatione, quae aut ignorantiae aut necessitatis aut fortunae erit. Restat ultima (III) deprecatio, quae uix in usitato iudicio, sed in senatu aut apud principem locum habet. Esse alias quoque causas qualitatis putat, ut diuinationes (quod satis mirum est).
-
37
Caput 36: De intentione et defensione coniuncta
Quae autem praecepta dat, pertinent maxime ad ordinem probationum. Atque hic primum uidendum est, sitne intentio simplex an coniuncta. Simplex est: „Occidit Gaius Quintum. „Coniuncta: „Occidit Gaius Quintum et uulnerauit Sextum.“ Atque accusator grauissima argumenta in initio et fine probationum ponere debet, patronus autem grauissimis statim occurrere, nisi quaedam leuiora palam falsa sunt; sed ante actae uitae crimina plerumque prima purganda sunt (ut Cicero facere solebat). Interdum autem defensio coniuncta est eum in modum, ut idem crimen duobus statibus defendatur, uelut: „Si Gaius Quintum occidisset, recte fecisset (qual.); sed non occidit (coni.)“. Hic uis quaestionum semper crescere debet et ad potentissima ab infirmissimis peruenire. Aequitas autem si iuri opponitur, solet in fine collocari, quia nihil libentius iudices audiunt.
-
36
Caput 35: De dispositione
Maximam partem dispositionis (7) Q. iam eo absoluit, quod inuentionem (in libris IV-VI) secundum partes orationis diuisit. Quod non primus fecit. Ac primi inuentores rhetoricae siue sophistae omnem artem, ut uidetur, ad illas oratonis partes sic explicauerunt, ut nullum inuentionis et dispositionis discrimen esset. Tum Aristoteles distinxit, cum primum et alterum librum inuentioni, tertium elocutioni et dispositioni – notate ordinem! – daret. (Post eum memoria et pronuntiatio additae uidentur.) Hunc unus secutus est Cicero in libris De oratore, ubi inuentio et dispositio diligenter separantur, non autem Q. (qui potius rationem librorum De inuentione et Rhetoricae ad Herennium adhibet). Separantur quidem ab eo inuentio et dispositio, sed dispositionis praecepta plurima iam inuentioni dantur: Nil postea attinet de officiis prooemii, de utilitate propositionis etc. dicere. Quid igitur Q.? Primum in uniuersum quanti momenti rectus ordo sit, ex artibus architectorum, sculptorum, imperatorum probat. Demonstrant autem maxime orationes ab Aeschine et Demosthene in causa Ctesiphontis habitae. Sed propter infinitas litium formas Q. non omnia praecipi posse fatetur: sapiat actor et consilium a se ipso petat.
-
35
Caput 34: De generibus ridiculi et de altercatione
Sed quamquam risus uim imperiosissimam habeat, Q. dicit pauca esse eius praecepta, nullam exercitationem, eum praecipue positum esse in natura et in occasione. Distinguit autem uarias uoces, quae idem aut simile quid denotent: urbanitatem, uenustum, salsum, facetum, iocum, dicacitatem. Quae differentia notatur, cum Demosthenem urbanum fuisse dicunt, dicacem negant. Materiam autem sic disponit, ut ridiculum aut in rebus aut in uerbis inueniatur, usus autem eius triplex sit, cum aut ex aliis aut ex nobis aut ex rebus mediis petatur. Hinc patet magna copia locorum, cuius species omnes persequi ne Q. quidem in animo habet. - Addit autem quaedam praecepta de altercatione (6,4), quae temporibus Q.i post locum testium ita secuta uidetur, ut oratores inter se breuiter dictis decertarent.
-
34
Caput 33: De risu sive ridiculo
Affectibus apte a Q.o adiungitur risus (6,3) siue ridiculum, quod animos ab affectuum contentione et saepe a fatigatione reuocat. Quanta in eo difficultas sit, docent exempla summorum oratorum: nam plerique Demostheni facultatem defuisse huic rei credunt, Ciceroni modum. Cuius tamen urbanitatem Q. summopere laudat; reprehendit autem Tironem, quod in tribus libris de Ciceronis dictis plus studii in numero quam in iudicio posuisset. Egerunt autem de ridiculo Aristoteles primum, deinde Theophrastus, uberrime autem Cicero in lib. II De oratore (235-289), ubi Caesar Strabo facetissimus hunc locum uia ac ratione explanare conatur. Quem Q. in multis sequitur. Confitetur autem id neminem adhuc explicare potuisse, quid sit risus et unde concitetur. Quod nunc quoque ualet, cum uiri sagacissimi ut Arthurius Schopenhauer, Sigmundus Freud, Henricus Bergson in hanc rem inquisiuerint. Veterum iudicia fortasse nimis simplicia uidentur. Nam Aristoteles in Poetica (5) ridiculum (γελοῖον) esse ait peccatum quoddam et turpitudinem dolore et pernicie carentem. Cicero similiter risum ponit in turpitudine et deformitate quadam (2,236), cui Q. addit: haec turpia cum in aliis demonstrentur, urbanitatem, cum in ipsos dicentis recidant, stultitiam uocari.
-
33
Caput 32: De affectibus
Ea reperire, quae probationibus utilia sint, non pauci didicerunt. Sed affectibus (6,2) iudicem rapere et in quem quis uelit habitum posse perducere, hoc est, secundum Q., quod dominatur in iudiciis. Nam probationes faciunt, ut causam nostram meliorem esse iudices putent, affectus praestant, ut etiam uelint. Tum enim non curant ueritatem, sed similes sunt amatoribus caecis, qui de forma amicae iudicare non iam possunt. – Sunt autem duae species affectuum, πάθος et ἦθος, quorum alterum proprie affectus dicitur, alterum Romano nomine caret. Varie autem ethos intellegitur. Quod mores solent interpretari, Q. mauult esse morum quandam proprietatem; alii dicunt pathos affectus concitatos, ethos mites atque compositos, illud ut temporale, hoc ut perpetuum sit. Modo illud maius, hoc minus dicitur (ut amor pathos, caritas ethos sit), modo sunt diuersa, ut in epilogis, ubi quae pathos concitauit, ethos solet mitigare. Q. autem ethos uult ante omnia bonitate commendari, ut mores dicentis ex oratione perluceant. – De uerissimo affectu autem, qui pathos est, pauca addenda sunt eis, quae antea iam dicta sunt. Hic Q. praesertim agit de arte augendi quaedam incommoda eo, quod minora comparando ea quoque intoleranda dicimus. Atque haec laudatur in Demosthene δείνωσις. Quae sequuntur, experimento suo Q. se didicisse dicit: summa circa mouendos affectus in hoc posita est, ut moueamur ipsi. Nam iratum ira ipsa eloquentia carens eloquentem facit. Vbi nunc quidam Q.um derident, quod ea quasi noua dicat, quae iam Ciceroni (de or. 2,189) et Aristoteli (rhet. 1408 A 23) nota fuerint. Sed noua est ratio, qua Q. excitandos esse affectus, qui in potestate nostra non sunt, docet: Sunt in auxilium uocandae φαντασίαι, quibus res absentes ita animo repraesentantur, ut eas cernere oculis uideamur. Quod exemplis illustratur.
-
32
Caput 31: De lacrimis movendis
Non dicendo solum, sed etiam faciendo et oculis quaedam ingerendo lacrimae mouentur. Squalidi inducuntur rei ipsi, item liberi eorum; gladii, ossa, uestes cruentae monstrantur, ut praetexta in Caesaris funere. Picturas tamen adferre dedecet. Neque in paruis litibus tragoediae mouendae sunt, et ea uitanda in miseratione quae, cum nimis scaenice fiant, ridicula uideantur. Cuius rei Q. lepidissima exempla e proprio uitae usu affert. Reprehendit autem declamatores, qui multa quasi tunc agantur simulant (ut „tendit ad genua uestras supplices manus“), cum re uera nil tale agatur. Caueat orator ne in hoc genere peccet: nihil habet ista res medium, sed aut lacrimas meretur aut risum. Sed contra lacrimas ab aduersario motas urbane dicta ualent; sed hic quoque modus tenendus est, ne ridiculus ipse fias. Certe in epilogis totos eloquentiae aperire fontes licet. (Quo loco Q. differentiam notat inter sua et Ciceronis tempora. Is enim eo praecipue Murenam iudicibus eripuit, quod dixit id esse salutare rei publicae, si Kal. Ian. duo essent consules; id genus autem iam esse paene sublatum, cum omnia curae tutelaeque unius innixa periclitari nullo iudicii exitu possint.)
-
31
Caput 30: De peroratione
Peroratio (6,1 Graece epilogus), quae ultima orationis pars est, duplicem rationem habet, cum posita sit in rebus et in affectibus. Res enim repetendae sunt per enumerationem (Graece anacephalaeosin), qua tota causa ìn memoriam iudicis reuocatur (nisi ea simplicior est). Odiosa autem est nuda repetitio, quare sententiis et figuris uarianda est. Quo in genere Q. Ciceronem excellere exemplis demonstrat. Saepe hic appellandus aduersarius aut hortandus est ut ad aliquid respondeat. Eam partem perorationis etiam philosophi permittunt, qui affectus, quae pars altera est, contemnunt, cum tamen eos necessarios uideamus, si aliter obtineri uera et iusta et in commune profutura non possint. Sic autem affectus plerumque diuiduntur, ut accusator ad iram et indignationem concitet, patronus ad misericordiam flectat; sed id interdum etiam uariatur. Totam causam orator hic ante oculos sibi ponat oportet, ut inueniat unde affectus moueri possint. Accusatoris autem est et atrocitatem facti omnibus modis augere et iudicem a miseratione auertere; ubi occupare debet, quae patronus dicturus sit eisque occurrere. Miseratio contra a patrono comparatur, si uirtutes rei commendat et mala quae eum, si damnatus sit, maneant demonstrat. Quod Cicero pro Milone mirifice fecit. Vbi etiam prosopopoeia usus est. Notandum autem est nihil facilius quam lacrimas inarescere.
-
30
Caput 29: De refutatione
Refutatio (15,13) dupliciter intellegitur: est in ea pars tota defensoris (1) et utrique dicta ab aduersario refutanda sunt (2). Difficilius autem esse defendere quam accusare Q. argute demonstrat uel ex eo quod accusator praemeditata adfert, patronus etiam inopinatis occurrere debet. Cui primum intuendum est, num id, quod accusator protulerit, proprium sit iudicii an extra causam adlatum. Quae propria sunt, utique negari debent (nisi natura iudicis deprecationem admittit) nec silentio dissimulanda. Quod tamen interdum fieri licet in criminibus extra causam obiectis. Argumentis aduersarii autem aut totis occurrendum est aut sic ut in singula diducantur: Velut si cui, qui senem occidisse dicitur, obicitur quod heres fuerit, pauper, appellatus a creditoribus, magnam hereditatem sperauerit, mutaturum senem testamentum sciuerit, haec uniuersa urgent, singula paene iacent. Multum prodest singula argumenta accusatoris in suum commodum uertere totamque eius orationem ut crudelem aut superbam aut iudicibus ipsis periculosam denuntiare. Verba illius autem, si minus eloquenter dixit, ipsa referemus, sin acriter, nostris uerbis mitigabimus, ut pro luxurioso: „obiecta est paulo liberalior uita.“ De ordine promptum est praeceptum: Qui agit, sua primum confirmet, tum contraria refutet; qui respondet, incipiat a refutatione. Maximum est autem prae se ferre fiduciam, ut de sua causa optime orator sentire uideatur. Vituperat autem Q. declamatores, qui ineptas contradictiones fingant, et Theodorum Apollodorumque rhetores, qui inter se rixentur, an prius docendus iudex an mouendus. Talia dicit eos praecipere, qui ipsi non dicunt in foro.
-
29
Caput 28: De usu argumentorum
De usu argumentorum (5,12) Q. quae praecipit, sunt ingeniosiora. Ac primum ait firmiora esse argumenta, quae e aduersario conuicto extorqueantur quam quae is fateatur. Tum, si grauiora argumenta deficiant, multa leuiora si non ut fulmine, tamen ut grandine nocere. In collocandis argumentis secundum Homericam dispositionem (Il. 4,299) in medio sint infirma, numquam in fine. Denique ipse se laudat, quod argumentorum sedibus contentus non infinitos locos communes proposuerit. Quod eo magis necessarium fuisse dicit, quod in scholis declamatorum iam solam uoluptatem, non utilitatem uero oratori aptam sequantur. Quorum orationes libidinosas, neruis carentes seruolis castratis adsimulat.
-
28
Caput 27: De exemplis
Q. cum de exemplis (5,11) agit (quae erat tertia species probationum inartificialium), inducit illam Ciceronis (inv. 1,49, et Aristotelis, rhet. 1,2) distinctionem inter ratiocinationem (per enthymemata) et inductionem (per paradigmata), quae exemplis nitatur. Quod e dialogis Socraticis demonstrari potest. Sunt autem exempla aut tota similia aut e maioribus ad minora aut alia: fontes eorum dicit etiam poeticas et Aesopias fabulas. Proximam exemplo dicit esse similitudinem, quibus aliquid magis illustratur quam comprobatur; adiungit etiam auctoritatem, quae potest esse populorum, sapientium, poetarum, deorum.
-
27
Caput 26: De argumentorum locis
In probatione artificiali excutiendi sunt argumentorum loci (5,10,20-125). Vbi Q. locos non appellat, ut uulgo nunc intelleguntur, in luxuriem et adulterium et similia, sed sedes argumentorum, in quibus latent, ex quibus sunt petenda. Possunt autem argumenta duci aut a personis aut a rebus. In personis respiciuntur genus, patria, sexus, aetas, mille alia, etiam nomen ipsum. In rebus autem quaeritur aut quare aut ubi aut quando aut quo modo aut per quae facta sunt, ergo: causa, locus, tempus, modus, instrumenta. Quae Q. frequentius ad statum coniecturalem pertinere fatetur, sed etiam in ceteris ualere affirmat, ut e causa haec finitio pendeat: An tyrannicida sit, qui tyrannum, a quo deprensus in adulterio fuerat, occidit. Locus in hac: Occidisti adulteros, quod lex permittit, sed quia in lupanari, caedes est; aut quod Aiax apud Ouidium: „Ante rates agimus causam et mecum confertur Vlixes“ (met. 13,5 sq.). Aliud est genus locorum quod magis ad dialecticam spectat, ut a finitione, a diuisione, e similibus, e contrariis multaque talia. Quae si per singulas species exsequi uelimus, uerendum sit, ne adstricti certis legum uinculis [...] naturam ducem sequi desinamus. Nam omnia argumenta ante dicta sunt, quam praeciperentur: tum ea scriptores obseruata et collecta ediderunt. Bene exercitato oratori sine cogitatione sponte quadam argumenta apta se offerent.
-
26
Caput 25: De probatione artificiali
In probatione artificiali Q. non id facit, quod Cicero (in inu.) aut alii fecerunt, ut singulis statibus sui loci tribuantur; quod in lib. VII differtur). Sed eam sine respectu statuum diuidit in signa, argumenta, exempla. Signa autem Q. non definit, sed diuidit in necessaria et non necessaria. Nam si qua mulier peperit, necessarium est eam coisse cum uiro (quod in contrarium non ualet) – de quo genere signi non lis est, ut uix ad artem pertineat. Signa non necessaria per se parum ualent, sed adiuuari ab aliis debent. Sic e ueste cruenta aliquis non continuo homicida conuincitur, sed augetur suspicio, si inimicus occisi fuit, si saepe uim minatus est etc. Argumenta autem Q. ea omnia appellat, quae Graeci enthymemata, epichiremata, apodixes, de quorum significationibus inter rhetores litigatur. Sed plerique enthymema esse imperfectum syllogismum uolunt (ut in illo „Socrates, quia homo est, mortalis est“, ubi omittitur „Omnes homines mortales sunt“); aliter tamen Aristoteles. Est autem argumentum ratio probationem praestans, qua colligitur aliud per aliud (5,10,12).
-
25
Caput 24: De testibus et interrogatione
Maximus tamen patronis circa testimonia sudor est (5,7). (Vbi Q. e longo iudiciorum usu commodissima dat praecepta.) Facilior est pugna contra tabulas, maior contra testes praesentes. Atque hic loci communes sunt et pro testibus et aduersus testes. Tum inuadere possumus in tota genera testium aut in singulos. Id autem fit aut permixtum in oratione perpetua, qua iudex praeparandus est ad testes audiendos, aut separatim in interrogatione, quae orationes continuas sequitur. Diuersa autem ratio adhibenda est uoluntariis testibus et eis quibus lege denuntiatur (quod solum accusatoribus licet). Voluntarii testes nostri antea domi percontationibus uersandi sunt, ne postea in iudicio ab aduersario interrogati titubent. Maxime cauendum est ab eis, quos aduersarius dolose subornat, qui causae profutura se dicturos pollicentur, tum nocitura proferunt. Atque id maxime cum mendacia promittunt. – Ei quibus denuntiatur, si laedere reum uolunt, curandum accusatori, ne cupiditas appareat. Felici ingenio autem interrogantis opus est, ut ex inuito teste id extorqueat quod dicere nolit. Cuius artis neque disciplina ulla in scholis neque exercitatio traditur, et naturali acumine aut usu contingit haec uirtus (5,7,28). Quare consulendi dialogi Platonis. Potest etiam eo adduci testis ut plura pro reo dicendo ei etiam noceat. Hic patronorum interrogatio eo facilior est, quod iam sciunt quod quisque testis dixerit. Ac maxime prodest causas exponere, quibus quisque reum laedere uelit; utile est etiam singulorum testium mores nosse. – In interrogatione autem uerbis e medio sumptis opus est. Pauca Q. dat praecepta, quomodo testes inter se comparandi, et inter argumenta testesque quaerendum sit; paucissima etiam de ominibus et oraculis.
-
24
Caput 23: De probationibus inartificialibus
Praeiudicia plerumque sunt de eadem aut de simili re iudicia facta. Vt in causa Cluentiana nonnulli iudices, quos Cluentius corrupisse dicebatur, iam in iudiciis damnati erant. Aut in Miloniana iam senatus aduersus Milonem iudicauerat. Hic patrono aliqua differentia causarum inuenienda est; uitanda tamen iudicum contumelia, quia iudex quisque etiam suam firmam uult esse sententiam (5,2). Rumores alter consensum ciuitatis uocabit, alter sermonem sine auctore dispersum cui malignitas initium dederit (5,3). Item tormenta (quae sunt seruorum quaestiones) alter uera fatendi necessitatem, alter causam falsa dicendi (propter patientiam aut ipsam infirmitatem: 5,4). In tabulis maxime de de scelere aut igorantia signatorum disputatur (5,5). Inter probationes etiam ius iurandum habetur, quod offerri aut exigi, recipi aut recusari potest. Hic non recipere aut recusare difficile est (5,6).
-
23
Caput 22: De generibus probationum
Orationis pars grauissima est argumentatio, quae in confirmationem et refutationem diuidi solet. Huic Q. dat totum librum (5). Probationes autem quibus uera esse nostra com- probamus secundum Aristotelem (quem hic omnes sequuntur) aut inartificiales sunt aut artificiales: Hae ab ipso oratore arte duce excogitantur, illae extra artem positae ad oratorem deferuntur. Inartificiales autem sunt praeiudicia, rumores, tormenta, tabulae, ius iurandum, testes. Quae ut ipsa per se carent arte, ita summis eloquentiae uiribus et adleuanda sunt plerumque et refellenda (5,1). Ergo iniuria quidam hanc partem e rhetorica submouerunt.
-
22
Caput 21: De propositione et partitione
Propositio (4,4) est confirmationis initium, qua declaratur, quid in quaestione uersetur. Vtilis est maxime, ubi res defendi non potest, et de iure quaeritur. Potest autem esse aut simplex aut multiplex, ut cum Socrati obicitur et iuuentutem corrupisse et nouarum superstitionum auctorem esse. Quacum iuncta est partitio (4,5), quae est eorum, quae dicturi sumus, enumeratio. Ea omittenda est, si postea aliquid nobis excidisse simulaturi sumus aut si ita iudicem uolumus fallere, ut nesciat quid agamus. Duplex partitio est, si duplici statu utimur, ut in hoc: „si occidi, recte feci; sed non occidi“; ubi multi primam partem superfluam putant. Recte tamen Cicero pro Milone. Interdum etiam simulabimus nos inuito reo aliquid dicere. Nec nimis minuta esse debet partitio, cuius tres partes plerumque sufficere solent.
-
21
Caput 20: De egressione
Egressionem (4,3), quam multi ut laetum ac plausibilem locum iactationis causa prooemio subiungunt, non addere debemus nisi post finem atrociorem narrationis uelut erumpente protinus indignatione. Ac plures per totam orationem possunt esse excursus. Interdum egredi cogemur noua re agentibus accidente, ut Cicero in Miloniana ea, qua usus est.
-
20
Caput 19: Varia praecepta de narratione
Si autem res contra nos est (quam aliqua iusta ratione suscepimus), tamen narrandum est, sed quaedam adicienda, mutanda, occultanda erunt. Etiam uerbis eleuare quaedam licebit, ut luxuria liberalitatis nomen habeat etc. (66-77). Nec semper ordine temporum narrandum est, sed eo quo expedit. Quod uariis figuris fieri potest: aut simulabimus aliquid nobis excidisse aut causas subiungemus. Interdum etiam saepius narrabimus, ut Cicero pro Cluentio: amentis est enim superstitione praeceptorum contra rationem causae trahi (85; cf. 2,13,1-8). In falsis expositionibus autem lex est mendacem memorem esse oportere. Hic pars eorum quae Q. docet (praesertim de coloribus) ad declamationes spectare uidentur (88-110). Egressiones saepius adhibendas censet, etiam affectibus utendum; sed praecipue narrationem gratia et uenere exornandam esse. Nam credit facilius quae audienti iucunda sunt. Sententiis in narratione etiam Ciceronem usum esse docet – eis temporibus quibus omnis ad utilitatem potius quam ad ostentationem componebatur oratio (122). Iterum in oratores deprauatos sui temporis inuehitur, cum de auctoritate narrantis dicit, qui suspicionem calliditatis fugere debet: at hoc pati non posumus et perire artem putamus, nisi appareat (127).
-
19
Caput 18: De virtutibus narrationis
Dilucida erit narratio, si quis uerbis propriis utitur, etiam pronuntiatione eo intentus ut iudex intellegat. Quod multos neglegere Q. dicit magis studiosos ut actio sua placeat quam ut causa intellegatur. Breuis narratio erit, si inde coeperimus rem exponere, unde ad iudicem pertinet, si ad causam superuacua omittamus. Vitanda etiam Sallustiana breuitas, quae otioso lectori aptior est. Multa etiam per praeteritionem in probationem differenda sunt (40-51). Credibilis autem erit, si mores personis apti dantur et semina quaedam probationum inseruntur earum, quas postea tractaturi sumus. Quae si desunt, rem fatebimur uix credibilem, sed ueram – „et hoc maius habendum scelus!“ Optimae praeparationes sunt latentes, quod Q. e Ciceronis narratione in Miloniana probat.
-
18
Caput 17: De narratione
Si duo necessaria Aristoteles dixit, prothesin (nempe aperire quid probaturus sis) et pisteis (nempe id probare), narratio (4,2) ad priorem partem pertinet. Hic accusator exponit, quid factum esse dicat, item reus siue patronus. Etiam ei, qui se fecisse neget, narrandum esse Q. contra Celsum docet, idque probat exemplo Vlixis, qui Aiacem interemisse dictus sit (9-13). Tantum ubi de facto constet, de iure ambigatur, narrationem superuacuam esse (4-8). Saepius quaeritur, num narratio prooemio utique subicienda sit. Quod Q. Ciceronis exemplis usus negat, in scholis sic semper fieri concedit (28). Est autem narratio, ut optime definitur, rei factae aut ut factae utilis ad persuadendum expositio (31). Debet autem esse secundum auctores plurimos lucida, breuis, ueri similis, unde tertia uirtus fere maximi momenti est. Nam etiamsi quis uera profert, debent esse credibilia (34-35)
-
17
Caput 16: De exordio sive prooemio
Quae inde a l. IV sequuntur, pertinent ad causas iudiciales. Ergo inuocato Caesaris numine transit ad principium s. exordium (aptissime dictum prooemium). Vbi Q. utilissima dat praecepta (4,1) non magis e libris quam ex usu sumpta. Ac res omnis in eo est, ut iudex ad ceteras partes audiendas praeparetur. Quod omnium opinione euenit, cum is beniuolus, attentus, docilis fiat . Beniuolentia aut a personis aut a causis ducitur. Atque hic alios doctores Q. reprehendit, quod tantum de litigatore, aduersario, iudice dixerint, partes actoris omiserint. Actori enim maxime curandum esse ut uir bonus esse credatur, ut non studium aduocati uideatur afferre, sed paene testis fidem. Quod efficiet, si se amicitiae, officii, rei publicae causa ad agendum uenisse docebit. Etiam si se imparem facundiae aduersarii queretur: laudanda igitur uidetur illa ueterum circa occultandam eloquentia simulatio, multum ab hac nostrorum temporum iactatione diuersa. Iudex autem modeste sic laudabitur ut uirtutes eius ad utilitatem nostrae causae referamus; cuius mores antea explorauisse prodest. Eum affectibus commoueri iam hic decet, sed illi parcius et modestius praetemptandi, non effundi ut in epilogis debent. Attentus autem fit iudex, si res agi uidetur noua, magna, atrox, pertinens ad exemplum. Item si dicturos nos breuiter neque extra causam profitemur. Attentum et docilem reddemus, si breuiter summam rei, de qua ei cognoscendum sit, indicamus. Interdum tamen intentio iudicis etiam minuenda est. Nec numquam in causa admirabili aut turpi, ubi frons causae non satis honesta uidetur, insinuatione opus est, quae subrepat animis. Hic in uniuersum ualet: si causa laborabimus, persona subueniat, si persona, causa. Multum gratiae autem prooemium habet, quod ex aduersarii oratione ducitur, quoniam non domi compositum uidetur. Dissimulanda enim maxime in prooemiis eloquentia est.
-
16
Caput 15: De genere iudiciali
In genere iudiciali (3,9-11) Q. primum de partibus orationis disputat (unde partitionem et excessum secludit), deinde distinguit inter causas simplices (ut furti) et coniunctas (ut repetundarum) et comparatiuas (ut in diuinationibus). Sequuntur subtilitates ab Hermagora inuentae. Hic distinguitur inter quaestionem, rationem, iudicationem, firmamentum. Vt in Milone quaestio sit qualitatis, num iure Clodium occiderit, iudicatio coniecturalis, an Clodius insidias fecerit. Sed propter haec minus utilia Q. ipse Hermagoram nimis diligentem dicit.
-
15
Caput 14: De genere deliberativo
In deliberatiuo genere (3,8), ubi suadetur aut dissuadetur (tam in ueris causis quam in suasoriis scholasticis), saepe prooemium et narratio omittenda sunt, quoniam auditor iam fauet ei quem consulit neque rem ignorat. Tria autem spectanda sunt: (1) quid sit de quo deliberetur, (2) qui sint qui deliberent, (3) qui sit qui suadeat. In primo (1) maxima quaestio est, num fieri possit; deinde utrum materia simplex an duplex sit. Hic e tribus partibus, qui sunt sc. honestum, utile, necessarium, tertium (de quo deliberari non potest) summouet; ut addatur „possibile“ permittit. Iucunditatem autem subiungit utilitati. Maxima pugna autem cum sit inter honestum et utile, saepe qui honestum defendunt, omnia honesta esse utilia clamant, contra utilitatis patroni, quod aduersarii honestum, id uanum et ambitiosum dicunt. In deliberantibus (2) mores spectandi sunt: Difficile est turpibus honesta, difficilius bonis inhonesta suadere; quae uerbis mitiganda erunt. De persona suadentis (3) Q. pauca dicit, sed plurima de prosopopoeiis praecipit, quae plures in scholis quam in foro uersantur.
-
14
Caput 13: De genere laudativo
Q.i praecepta maximam partem ad genus iudiciale spectant. Tamen etiam de ceteris dicit. Ac laudatiuum (s. demonstratiuum, 3,7) monet saepe deliberatiuo et iudiciali admixtum esse, multa eorum autem esse in sola ostentatione. Laudantur dei propter maiestatem, uim, inuenta, originem. Multa in hominibus celebrantur: parentes, corporis animique bona. Atque hic aut per gradus aetatis aut per singulas uirtutes uirum prosequimur Idem loci sunt in uituperando. Est autem quaedam uicinitas uirtutum uitiorumque, ut parcus dicatur auarus: Qua cum fallere possit orator, id nemini nisi uiro bono communi utilitate ducto Q. concedit. Ac respiciendum esse monet, apud quem dicas. Breuior est de urbibus, operibus, locis.
-
13
Caput 12: De genere rationali sive legali
Sed haec omnia pertinent tantum ad genus rationale, quod Hermagoras separauit a genere legali. Nam in illo de facto iudicando, in hoc de scripto interpretando agitur (nec solum de legibus scriptis, sed etiam de testamentis, pactis etc.). Eius quoque quatuor species sunt, saepius quaestiones dictae quam status. Quas tamen simulacra esse statuum illorum Q. putat (3,6,88). Frequentissima quaestio autem est scripti et uoluntatis, ubi scriptor aliud scripsisse, aliud sensisse arguitur; deinde legum contrariarum, ambiguitatis, ratiocinationis siue collectionis (ubi id quod scriptum non est, e simili lege colligitur).
-
12
Caput 11: De statibus
Longissima est Q.i disputatio de statibus (s. constitutionibus), quam doctrinam Hermagoras elaborauit. Ea per se nil ualere uidetur, sed oratori copiam argumentorum utilium ministrat. Status autem definiri solet prima causarum conflictio (3,6,4), quod a Q.o subtiliter emendatur in id quod ex prima conflictione nascitur. Obscurum id uidetur, sed exemplo illustrius fiet. Accusator ait: „Sacrilegium fecisti.“ Reus: „Non feci.“ Haec est causarum conflictio, unde nascitur quaestio: Feceritne sacrilegium. Coniectura facienda est iudicibus, num fecerit. Vnde hic status coniecturalis siue coniectura uocatur. Sin reus respondet: „Fateor me fecisse, sed simplex furtum fuit, non sacrilegium“, alia quaestio oritur: Quomodo definiendum sit quod fecit. Vnde hic status dicitur definitionis. Tertius autem status est qualitatis, cum iure se fecisse reus argumentatur et iudex quaerit, quale id sit (i.e. sitne iustum an iniustum) quod fecit. Adstipulatur igitur Q. (3,6,80) Ciceroni, qui breuissime tria in controuersiam uenire posse statuit: sitne? quid sit? quale sit? (orator 45). Multi addunt quartam translationem, cum reus actionem in se intendi non iure clamat; sed eum statum ut infirmum tantum admisceri debere aliis Q. dicit. Vtilitas autem statuum in eo est, quod rhetores singulis, quos etiam in plures partiuntur, multos locos (siue argumentorum sedes) attribuunt. Quos optime Cicero in secundo libro De inuentione explanat, Q. paene omittit.
-
11
Caput 10: De generibus causarum
Distinguenda ab illis partibus sunt, quae Q. (3,4) secundum Ciceronem uocat genera causarum, inuenta ab Aristotele (rhet. 1,3). Ea tria sunt (quos Q. hoc ordine enumerat): laudatiuum (aut demonstratiuum), deliberatiuum, iudiciale. Laudatiuum (quod etiam uituperatiuum esse potest) spectat ad delectationem auditoris, in deliberatiuo datur consilium (quod nomen ad eum, qui eget consilio, non ad dantem consilium pertinet), in iudiciali agitur de causis. Aristoteles autem subtilius quam uerius demonstratiuis causis honestatem, deliberatiuis utilitatem, iudicialibus iustum adiunxit. Quod Q. iure respuit. – Adicit (3,5) minores distinctiones: (1) Comparatur facultas dicendi natura, arte, exercitatione. (2) Quaestiones sunt in scripto aut in non scripto (secundum Hermagoram). De quo mox. (3) Item sunt (ut idem Hermagoras docuit) finitae (si de certis personis aut factis agitur) aut infinitae (cum in uniuersum quaeritur), ut tamen saepe ab illis ad has excurrendum sit.
-
10
Caput 9: De partibus rhetoricae
Quae Q. adhuc tractauit, magis philosophi sagacitatem quam rhetoris diligentiam requirebant. Nunc iam in medullam rhetoricae peruenimus, cum illam diuidimus. Ipsius autem rhetoricae partes quinque sunt (3,3): inuentio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatio (actio). Sic fere omnes, Cicero autem in Partitionibus oratoriis (1,3) nouitatis cupidior Platonico more inuentionem in rem et dispositionem diuisit, elocutionem in uerba et pronuntiationem, ut, si memoriam addas, tres partes essent. Quidam quinque partibus sextum iudicium adiunxerunt, sed id quamquam sine dubio necessarium est, Q. rectissime dicit primis partibus admiscendum esse. Nonnulli autem has quinque non partes rhetoricae, sed opera oratoris esse putauerunt. Quod Q.o displicet. Etiam minus audiendi sunt ei qui nostro tempore pro partibus rhetoricae de officiis oratoris loquuntur. Nam ea secundum Ciceronem (et Aristotelem) sunt in docendo, conciliando (delectando), mouendo (Q.3,5,2 sq.). Quae ubique adhibenda sunt, partes rhetoricae autem quasi ordinem orationis excogitandae sequuntur.
-
9
Caput 8: Minora quaedam
Minora breuius tractat: rhetoricam esse artem actiuam (πρακτικήν), cum tamen aliqua habeat etiam e ceteris artibus (2,18). Deinde tam naturam in ea quam doctrinam requiri (2,19). Denique quod maximum putat (2,20): esse uirtutem, ut etiam philosophis compluribus (et Crasso apud Ciceronem) uisum sit. Id quod comprobat e uirtutibus, quae oratori necessariae sint, ut iustitiae et honestatis cognitio aut fortitudo. Neque id tolli si mali interdum bene aliquid dicere uideantur. Materiam autem rhetoricae esse omnes res, de quibus dicendum sit (2,21). Quod iam Gorgiam uidisse dicit, qui ad omnia respondere paratus erat.
No matches for "" in this podcast's transcripts.
No topics indexed yet for this podcast.
Loading reviews...
ABOUT THIS SHOW
Praecepta artis rhetoricae cognita habere omnibus necesse est, qui de litteris Latinis iudicare vel ipsi fortasse orationes publicas habere in animo habent. Illa autem nemo umquam melius dilucidiusve explicavit quam M. Fabius Quintilianus, qui Hispanus origine Romae adulescentes docebat, cum mira dulcedine Latini sermonis praeditus esset. Fuerit sane sagacior illo Aristoteles, rerum publicarum peritior Cicero, tamen nemo eorum, qui antea aut postea fuerunt, tam in usum commoda oratoribus ministravit. Quare non iniuria Fridericus II rex Borussorum statuit: "Praeter Quintilianum nemo legatur: is unus habet omnia." Dico ipse expertus: Multis, qui in labyrintho rhetoricarum artium paene desperantes errare solent, Quintilianus certissimum filum Ariadnae dabit, ut a Minotauri timore tuti evadant.
HOSTED BY
Valahfridus Stroh
Loading similar podcasts...