Latine Loquimur

PODCAST · science

Latine Loquimur

In hoc acroamate, textus simplices Latine recitabo. Legam ex diversis fontibus: ab auctoribus antiquis usque ad Vicipaediam eaque quae ipse scripsi.

  1. 7

    #7 Quis fuit Carolus Franciscus Lhomond?

    Hodiē dē Carolō Franciscō Lhomond loquēmur, virō doctō et magistrō praeclārō, quī magnopere ad didacticam linguae Latīnae contulit, id est quī modum docendī linguam Latīnam meliōrem et faciliōrem reddidit. Is nōn sōlum sacerdōs fuit, sed etiam praeceptor puerōrum, quī multās generātiōnēs discipulōrum ad linguam Latīnam discendam dūxit.

  2. 6

    #6 Doctrina Benedicti de Spinoza

    Vīxit sōlus, sed līber, id est sine vinculis communitātis religiōsae. Ex urbe in urbem migrāvit et pecūniam meruit vitra optica conficiendō (lēntēs faciebat pro telescopiīs et microscopiīs, quae ad scientiam nātūrae investigandam adhibēbantur). Haec ars etiam cum philosophiā eius congruēbat, quia veritātem quasi per lēntem clāriōrem quaerēbat.Interim scrīpsit opera philosophica, inter quae praecipuum est “Ethica”, in quō librō doctrīnam suam ordine mathematicō exposuit (hoc est more geometrarum, per definitiōnēs et prōpositiōnēs).

  3. 5

    #5 Dē vītā Caesārum: DĪVUS IŪLIUS, Caput 1

    Annum agēns sextum decimum patrem āmīsit; Cum Caesar sēdecim annōs nātus esset, pater eius mortuus est.sequentibusque cōnsulibus flāmen Diālis dēstinātus, Proximīs cōnsulibus, Caesar sacerdōs Iovis creātus est. 

  4. 4

    #4 Benedictus de Spinoza: De iuventute

    Hodiē dē Benedicto de Spinoza disserēmus, loquēmur. philosophō magnō saeculī septimī decimī. Vīxit tempore, quō multae discordiae religiōsae et novae quaestiōnēs philosophicae in Eurōpā oriebantur. Ideae eius dē Deō, nātūrā et libertāte hominis etiam hodiē multōs movent atque ad cogitandum provocant.

  5. 3

    #3 Dē Vītā et Operibus Gāiī Suetōniī Tranquillī

    Gāius Suetōnius Tranquillus (nātus annō circiter septuāgēsimō), fuit eques Rōmānus et linguīs Graecā et Latīnā scrīptor. Opus eius maximī mōmentī est Dē vītā Caesarum, id est, dē vītīs duodecim prīncipum ā Gāiō Iūliō Caesare ūsque ad Domitiānum.

  6. 2

    #2 Dē Orīgine et Familiā Gāiī Iūliī Caesaris

    Gāius Iūlius Caesar, vir clārissimus et mox orbis terrārum dominus, nātus est Rōmae diē decimō tertiō mēnsis Quīntīlis, annō sescentēsimō quīnquāgēsimō quārtō ab Urbe conditā, quod secundum ratiōnem nostram est annus centēsimus ante Chrīstum nātum.

  7. 1

    #1 Dē Hiericō, Urbe Antīquissimā

    Hodiē iter facimus ad locum ubi historia et mȳthos in ūnum conveniunt. Loquēmur dē urbe mīrābilī, quae Latīnē Hiericus vel Ierichō nōminātur.

Type above to search every episode's transcript for a word or phrase. Matches are scoped to this podcast.

Searching…

No matches for "" in this podcast's transcripts.

Showing of matches

No topics indexed yet for this podcast.

Loading reviews...

ABOUT THIS SHOW

In hoc acroamate, textus simplices Latine recitabo. Legam ex diversis fontibus: ab auctoribus antiquis usque ad Vicipaediam eaque quae ipse scripsi.

HOSTED BY

JANEZ ERAT

CATEGORIES

URL copied to clipboard!