EPISODE · Aug 15, 2007
Apollo the Doctor (Quintus Serenus, Liber Medicinalis pref., 318-328)
from Latin Poetry Podcast · host Latin Poetry Podcast
[audio:http://blogs.dickinson.edu/archive/images/apollo-the-doctor.mp3] Phoebe, salutiferum quod pangimus adsere carmen inuentumque tuum prompto comitare fauore. tuque, potens artis, reduces qui tradere uitas nosti et in caelum manes reuocare sepultos, qui colis Aegeas, qui Pergama quique Epidaurum, qui quondam placida tectus sub pelle draconis Tarpeias arces atque inclita templa petisti depellens taetros praesenti numine morbos: huc ades et quicquid cupido mihi saepe locutus firmasti, cunctum teneris expone papyris. at male digestis si crapula saeuiet escis, ex pipere et calida florem de rore marino ebibe; seu salibus piper adde et tenue cuminum, quae coctis iunges epulis ac rapta uorabis. aut cubitum pergens sucum cape tristis aceti. uentriculus mergi tactus sale theriacusque tosto pane super, piperis quoque puluere multo miscetur: capies diuinum munus in istis. proderit hoc stomacho, uictas et concoquet escas: grana peregrini piperis diffindito quinque, nicolao molli quae mane inserta capesses.
Embed this episode
NOW PLAYING
Apollo the Doctor (Quintus Serenus, Liber Medicinalis pref., 318-328)
No transcript for this episode yet
Similar Episodes
No similar episodes found.
Similar Podcasts
No similar podcasts found.