Skip to content
IV. Nummus Dāvī episode artwork

EPISODE · Nov 3, 2018 · 2 MIN

IV. Nummus Dāvī

from Fabellae Latinae

Aemilia, quae virum suum nōn videt, Dāvum interrogat: “Ubi est vir meus? Cūr nōn venit?” Dāvus audit dominum, quī Mēdum vocat: “Venī, Mēde! Venī, improbe serve!” Dāvus: “Audī! Dominus Mēdum vocat, sed Mēdus abest neque venit.” Aemilia: “Mēdus nōn venit quia pecūniam dominī suī habet. Is servus improbus est! Sed ecce venit vir meus.” Aemilia laeta est, quia Iūlius venit. Is īrātus est, et sacculum suum in mēnsā pōnit. Iūlius: “Ecce sacculus meus. Iam nōn centum, sed tantum decem nummī in sacculō meō sunt. Cēterī nummī meī sunt in sacculō Mēdī!” Dominus suum Mēdum servum accūsat. Aemilia: “Nōn decem, sed tantum novem sunt nummī in sacculō tuō.” Iūlius pecūniam numerat: “Ūnus, duo, trēs, quattuor, quīnque, sex, septem, octō, novem. Quid? Novem tantum? Cūr ūnus nummus abest?” Aemilia: “Quia in sacculō Dāvī est, neque tuus, sed Dāvī est nummus. Ecce Dāvus adest. Is nūllum tuum nummum habet. Nōn Dāvum, sed Mēdum accūsā!” Dāvus: “Ecce parvus sacculus meus, domine. In sacculō ūnus est nummus, quī meus est.” Iūlius: “Ō Dāve, nummum habē, bone serve! Nōn meus, sed tuus est. Sūme sacculum tuum et discēde!” Rīdet Aemilia. Iam Iūlius quoque rīdet neque Dāvum, servum probum, accūsat. Dāvus sacculum suum sūmit et discēdit. Iūlius: “Probus servus est Dāvus, eius est pecūnia quae in sacculō eius est. Sed mea est pecūnia quae est in sacculō Mēdī!”

Episode metadata supplied by the publisher feed · Published Nov 3, 2018

Embed this episode

Ready to play

IV. Nummus Dāvī

0:00 2:57

No transcript for this episode yet

We transcribe on demand. Request one and we'll notify you when it's ready — usually under 10 minutes.

No similar episodes found.

Ab ovo (usque ad mala) Satura Lanx: Latin language and literature for beginners. Welcome to this upper beginner / intermediate podcast told in beginner-friendly, easy spoken Latin. I'm Irene Regini, and every other Saturday I'll chat about everything concerning Latin (literature, language, culture), my own life and reflections and the questions you'll ask me. The same episodes are available in full video format on my YouTube channel.Kickstart your Latin in 5 days 👉 https://pages.saturalanx.eu/abovo-challengeThis is a Satura Lanx production (listen to my other podcasts: Litterae Latinae Simplices, Rara avis). Litterae Latinae Simplices Litterae Latinae Simplices "Litterae Latinae Simplices", by Irene Regini, is a spoken Latin podcast that tells the History of Latin literature told in beginner-friendly, easy Latin language (historia litterarum Latinarum lingua Latina simplici narrata). Listen to the episodes in order to navigate through history and progressively increase the difficulty of my spoken Latin. The same episodes with Latin subtitles are available on my YouTube channel.Kickstart your Latin in 5 days 👉 https://pages.saturalanx.eu/abovo-challengeThis is a Satura Lanx production (listen to my other podcasts: Satura Lanx, Rara avis). Intercapēdinēs Latīnæ Rōderīcus Portella Hīc sīve sōlus sīve cum aliīs hominibus dē variīs argūmentīs loquar sermōnēs faciēns brevēs quī negōtiōsīs audientibus intercapēdinēs Latīnæ sint rērum agendārum, quibus enim sermōnibus brevibus temporis spatiīs aliquid ūtile, ut spērō, Latīne audīre possint. In Spreaker: https://www.spreaker.com/show/intercapedines-latinae In YouTube: https://www.youtube.com/playlist?list=PLekO5KfEokKuFEbykjJM-lDyBx26Uvcgk Etiam in iTunes aliīsque in locīs. In Facebook: https://www.facebook.com/Rodericus Oblectationes Alcoris Latinae Andreas Alkor A podcast done in Latin.

Frequently Asked Questions

How long is this episode of Fabellae Latinae?

This episode is 2 minutes long.

When was this Fabellae Latinae episode published?

This episode was published on November 3, 2018.

Can I download this Fabellae Latinae episode?

Yes. Use the download control on the episode player to save the publisher-provided media file.
URL copied to clipboard!