EPISODE · Apr 24, 2008
Multas per gentes (Catullus 101)
from Catullus · host Catullus
Catullus 101, Multas per gentes, written and read by Tristan Deveney http://blogs.dickinson.edu/archive/images/deveney1011.mp3 Multas per gentes et multa per aequora uectus aduenio has miseras, frater, ad inferias, ut te postremo donarem munere mortis et mutam nequiquam alloquerer cinerem. quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum. heu miser indigne frater adempte mihi, nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum tradita sunt tristi munere ad inferias, accipe fraterno multum manantia fletu, atque in perpetuum, frater, aue atque uale.
Embed this episode
Ready to play
Multas per gentes (Catullus 101)
No transcript for this episode yet
Similar Episodes
No similar episodes found.