The Plea of Orpheus (Ovid, Metamorphoses 10.14-39) episode artwork

EPISODE · Sep 26, 2007

The Plea of Orpheus (Ovid, Metamorphoses 10.14-39)

from Latin Poetry Podcast · host Latin Poetry Podcast

[audio:http://blogs.dickinson.edu/archive/images/the-plea-of-orpheus.mp3] perque leves populos simulacraque functa sepulcro Persephonen adiit inamoenaque regna tenentem umbrarum dominum pulsisque ad carmina nervis sic ait: ‘o positi sub terra numina mundi, in quem reccidimus, quicquid mortale creamur, si licet et falsi positis ambagibus oris vera loqui sinitis, non huc, ut opaca viderem Tartara, descendi, nec uti villosa colubris terna Medusaei vincirem guttura monstri: causa viae est coniunx, in quam calcata venenum vipera diffudit crescentesque abstulit annos. posse pati volui nec me temptasse negabo: vicit Amor. supera deus hic bene notus in ora est; an sit et hic, dubito: sed et hic tamen auguror esse, famaque si veteris non est mentita rapinae, vos quoque iunxit Amor. per ego haec loca plena timoris, per Chaos hoc ingens vastique silentia regni, Eurydices, oro, properata retexite fata. omnia debemur vobis, paulumque morati serius aut citius sedem properamus ad unam. tendimus huc omnes, haec est domus ultima, vosque humani generis longissima regna tenetis. haec quoque, cum iustos matura peregerit annos, iuris erit vestri: pro munere poscimus usum; quodsi fata negant veniam pro coniuge, certum est nolle redire mihi: leto gaudete duorum.’ Subscribe with

Episode metadata supplied by the publisher feed · Published Sep 26, 2007

Embed this episode

NOW PLAYING

The Plea of Orpheus (Ovid, Metamorphoses 10.14-39)

0:00 0:00

No transcript for this episode yet

We transcribe on demand. Request one and we'll notify you when it's ready — usually under 10 minutes.

No similar episodes found.

No similar podcasts found.

Frequently Asked Questions

When was this Latin Poetry Podcast episode published?

This episode was published on September 26, 2007.

Can I download this Latin Poetry Podcast episode?

Yes. Use the download control on the episode player to save the publisher-provided media file.
URL copied to clipboard!