Skip to content
VII. Mēdus et Cornēlius episode artwork

Nov 24, 2018 3 min

VII. Mēdus et Cornēlius

from Fabellae Latinae

Lȳdia est fēmina pulchra quae Rōmae habitat. Estne fēmina Rōmāna? Nōn Rōmāna est, sed Graeca. Lȳdia autem procul ā Graeciā habitat. Estne sōla? Lȳdia sōla habitat, neque sōla est Rōmae, nam multās amīcās Rōmānās et Graecās habet. Etiam amīcum habet Lȳdia, neque is Rōmānus est, sed Graecus, neque Rōmae habitat, sed prope oppidum Tūsculum. Amīcus Lȳdiae est Mēdus, servus Iūliī. Lȳdia Mēdum amat et ab eō amātur. Estne Mēdus apud dominum suum? Nōn est in vīllā apud dominum, neque Tūsculī est, sed in viā Latīnā inter Rōmam et Tūsculum. Quō it Mēdus sine dominō suō? Rōmam it. Post eum est Tūsculum, Rōma ante eum est. Mēdus laetus est et cantat, quia ad amīcam suam ambulat. Sed iam tacet Mēdus. Cūr iam nōn cantat servus? Mēdus tacet neque cantat, quia videt dominum Rōmānum quī equō vehitur Rōmā Tūsculum. Quis est dominus quem videt Mēdus? Est Cornēlius, quī Tūsculī habitat. Is ā Mēdō timētur, quia Iūliī est amīcus. Cornēlius (ad equum suum): “Ecce servus quī sōlus Rōmam ambulat. Cuius is est servus? estne servus Iūliī? Is est!” Verba Cornēliī ab equō tantum, nōn ā Mēdō audiuntur. Iam Cornēlius prope Mēdum est, neque ab eō salūtātur. Neque servum salūtat Cornēlius, sed interrogat: “Quis est dominus tuus, serve? Estne Iūlius?” Mēdus, quī amīcum Iūliī timet, nūllum verbum respondet, et Rōmam ad amīcam suam ambulat. Iam Cornēlius post Mēdum est neque eum rūrsus interrogat. Cornēlius, quī sōlus equō vehitur, interrogat equum: “Cūr servus mē nōn salūtat, sed tacet neque respondet?” Equus verba dominī audit neque verbum respondet, sed tantum “Hihihī!” − nam equus verba nōn habet! Ecce Mēdus per portam Capēnam Rōmam intrat et laetus ad ōstium Lȳdiae ambulat. Mēdus ōstium pulsat et intrat. Lȳdia laeta amīcum suum salūtat et ab amīcō suō salūtātur.

Episode details come from the podcast's RSS feed.

Embed this episode

Ready to play

VII. Mēdus et Cornēlius

0:00 3:16

No transcript yet.

Requests help us decide what to transcribe next.

Ab ovo (usque ad mala) Satura Lanx: Latin language and literature for beginners. Welcome to this upper beginner / intermediate podcast told in beginner-friendly, easy spoken Latin. I'm Irene Regini, and every other Saturday I'll chat about everything concerning Latin (literature, language, culture), my own life and reflections and the questions you'll ask me. The same episodes are available in full video format on my YouTube channel.Kickstart your Latin in 5 days 👉 https://pages.saturalanx.eu/abovo-challengeThis is a Satura Lanx production (listen to my other podcasts: Litterae Latinae Simplices, Rara avis). Litterae Latinae Simplices Litterae Latinae Simplices "Litterae Latinae Simplices", by Irene Regini, is a spoken Latin podcast that tells the History of Latin literature told in beginner-friendly, easy Latin language (historia litterarum Latinarum lingua Latina simplici narrata). Listen to the episodes in order to navigate through history and progressively increase the difficulty of my spoken Latin. The same episodes with Latin subtitles are available on my YouTube channel.Kickstart your Latin in 5 days 👉 https://pages.saturalanx.eu/abovo-challengeThis is a Satura Lanx production (listen to my other podcasts: Satura Lanx, Rara avis). Intercapēdinēs Latīnæ Rōderīcus Portella Hīc sīve sōlus sīve cum aliīs hominibus dē variīs argūmentīs loquar sermōnēs faciēns brevēs quī negōtiōsīs audientibus intercapēdinēs Latīnæ sint rērum agendārum, quibus enim sermōnibus brevibus temporis spatiīs aliquid ūtile, ut spērō, Latīne audīre possint. In Spreaker: https://www.spreaker.com/show/intercapedines-latinae In YouTube: https://www.youtube.com/playlist?list=PLekO5KfEokKuFEbykjJM-lDyBx26Uvcgk Etiam in iTunes aliīsque in locīs. In Facebook: https://www.facebook.com/Rodericus Oblectationes Alcoris Latinae Andreas Alkor A podcast done in Latin.

Frequently asked questions

How long is this episode of Fabellae Latinae?

This episode is 3 minutes long.

When was this Fabellae Latinae episode published?

This episode was published on November 24, 2018.

Can I download this Fabellae Latinae episode?

Yes. Use the download control on the episode player to save the publisher-provided media file.