Skip to content
XI. Tabernae Iūliī episode artwork

EPISODE · Dec 24, 2018 · 3 MIN

XI. Tabernae Iūliī

from Fabellae Latinae

Iūlius est vir pecūniōsus quī magnam vīllam habet prope Tūsculum oppidum. Iūlius etiam tabernās habet in oppidō. Grūmiō est tabernārius quī Tūsculī pānem vēndit. Quī ipsī pānem suum facere nōn possunt pānem ā Grūmiōne emunt. Hōc modō ille pecūniam facit. Sed taberna ubi Grūmiō pānem vēndit nōn Grūmiōnis, sed Iūliī est. Iūlius est dominus Grūmiōnis et tabernae eius. Ergō Grūmiōnī necesse est pecūniam Iūliō dare. Iūlius ā tabernāriō suō pecūniam accipit. Iūlius cum servīs Ursō et Dāvō Tūsculum it. Dominus equō vehitur, servī nōn equīs sed asinīs vehuntur. Grūmiō nōn sine timōre dominum venīre videt. Iūlius ante tabernam Grūmiōnis cōnsistit eumque salūtat: “Salvē, Grūmiō!” et ab eō salūtātur: “Salvē, domine!” Grūmiō parvā vōce Ursum interrogat: “Cūr dominus Tūsculum venit?” Ursus respondet: “Dominus ad tabernāriōs suōs adit quia pecūniam accipere vult.” Rīdet Ursus. Grūmiō nōn rīdet: is verbīs Ursī nōn dēlectātur. Grūmiō Iūliō pānem ostendit: “Ecce pānis meus bonus.” Iūlius: “Quī pānem bonum vēndit magnam pecūniam facit.” Grūmiō: “Sed multī aliī sunt tabernāriī quī pānem vēndunt. Ergō necesse est pānem parvō pretiō vēndere. Nēmō quī pānem vēndit magnam pecūniam facit.” Iūlius: “Mea est haec taberna: necesse est pecūniam dominō tabernae dare. Centum sēstertiōs dā!” Grūmiō: “Centum sēstertiōs! Tanta pecūnia apud mē in hāc tabernā nōn reperītur.” Grūmiō Iūliō ostendit sacculum suum, quī neque plēnus neque vacuus est. Iūlius: “Quot sēstertiī īnsunt in sacculō tuō?” Grūmiō nummōs numerat: “Ūnus, duo, trēs, quattuor, quīnque… nōnāgintā; ecce nōnāgintā sēstertiī īnsunt.” Iūlius (īrātus): “Nōn satis est!”—sed pecūniam sūmit et in sacculō suō pōnit. Iam sacculus Grūmiōnis vacuus est—sed in cubiculō sub lectō suō Grūmiō nōn parvam pecūniam occultat! Iūlius rūrsus in equum ascendit et ā tabernā Grūmiōnis it ad aliam tabernam suam, quae est in viā ubi multī hominēs pecūniōsī habitant. Tabernārius est Eumolpus, neque is pānem, sed gemmās vēndit. Quī gemmās vēndit magnam pecūniam facere potest. Ergō Iūlius ā tabernāriō suō Eumolpō magnam pecūniam accipere vult.

Episode metadata supplied by the publisher feed · Published Dec 24, 2018

Embed this episode

Ready to play

XI. Tabernae Iūliī

0:00 3:54

No transcript for this episode yet

We transcribe on demand. Request one and we'll notify you when it's ready — usually under 10 minutes.

No similar episodes found.

Ab ovo (usque ad mala) Satura Lanx: Latin language and literature for beginners. Welcome to this upper beginner / intermediate podcast told in beginner-friendly, easy spoken Latin. I'm Irene Regini, and every other Saturday I'll chat about everything concerning Latin (literature, language, culture), my own life and reflections and the questions you'll ask me. The same episodes are available in full video format on my YouTube channel.Kickstart your Latin in 5 days 👉 https://pages.saturalanx.eu/abovo-challengeThis is a Satura Lanx production (listen to my other podcasts: Litterae Latinae Simplices, Rara avis). Litterae Latinae Simplices Litterae Latinae Simplices "Litterae Latinae Simplices", by Irene Regini, is a spoken Latin podcast that tells the History of Latin literature told in beginner-friendly, easy Latin language (historia litterarum Latinarum lingua Latina simplici narrata). Listen to the episodes in order to navigate through history and progressively increase the difficulty of my spoken Latin. The same episodes with Latin subtitles are available on my YouTube channel.Kickstart your Latin in 5 days 👉 https://pages.saturalanx.eu/abovo-challengeThis is a Satura Lanx production (listen to my other podcasts: Satura Lanx, Rara avis). Intercapēdinēs Latīnæ Rōderīcus Portella Hīc sīve sōlus sīve cum aliīs hominibus dē variīs argūmentīs loquar sermōnēs faciēns brevēs quī negōtiōsīs audientibus intercapēdinēs Latīnæ sint rērum agendārum, quibus enim sermōnibus brevibus temporis spatiīs aliquid ūtile, ut spērō, Latīne audīre possint. In Spreaker: https://www.spreaker.com/show/intercapedines-latinae In YouTube: https://www.youtube.com/playlist?list=PLekO5KfEokKuFEbykjJM-lDyBx26Uvcgk Etiam in iTunes aliīsque in locīs. In Facebook: https://www.facebook.com/Rodericus Oblectationes Alcoris Latinae Andreas Alkor A podcast done in Latin.

Frequently Asked Questions

How long is this episode of Fabellae Latinae?

This episode is 3 minutes long.

When was this Fabellae Latinae episode published?

This episode was published on December 24, 2018.

Can I download this Fabellae Latinae episode?

Yes. Use the download control on the episode player to save the publisher-provided media file.
URL copied to clipboard!