Skip to content
XIII. Servī dormiunt episode artwork

Jan 6, 2019 4 min

XIII. Servī dormiunt

from Fabellae Latinae

In vīllā Iūliī multa sunt cubicula parva et magna. Magnum est cubiculum Iūliī et Aemiliae, in eō magnus lectus est. Pater et māter in magnō lectō dormiunt. Cubicula līberōrum parva sunt et in iīs lectī sunt parvī. Mārcus et Quīntus et Iūlia in parvīs lectīs dormiunt. Servī multī in ūnō cubiculō magnō dormiunt. In cubiculō servōrum nūllī sunt lectī. Servī quī dormiunt nōn in lectīs, sed in terrā iacent. Etiam multae ancillae in ūnō cubiculō dormiunt neque eae lectōs habent. Ecce Dāvus quī cum aliīs servīs fessīs in magnō cubiculō iacet. Paucī servī iam dormiunt, aliī verba faciunt, aliī rīdent. Servī quī dormīre volunt vōcēs aliōrum audiunt nec dormīre possunt. Syrus, quī Mēdum apud sē nōn videt, Lēandrum interrogat: “Ubi est Mēdus? Cūr hīc nōn dormit? Estne aeger?” Lēander: “Mēdus sānus est, sed ā vīllā abest, quia nummōs dominī nostrī habet! Dāvus dīcit ‘Mēdum Rōmae amīcam habēre.’ Putat eum Rōmae esse apud amīcam suam.” Syrus: “Ergō Mēdus nōn sōlus in terrā dormit, sed in lectō cum amīcā suā!” Syrus et Lēander rīdent. Dāvus servōs tacēre iubet: “Tacēte, servī! Iam necesse est dormīre.” Servī tacent atque oculōs claudunt. Iam nūlla vōx audītur. Iam Dāvus et aliī multī dormiunt, sed Syrus et Lēander et aliī quī prope Dāvum iacent dormīre nōn possunt, quia Dāvum animam dūcere audiunt! Dāvus enim stertit: “Zzzzz…ārrch, zzzzz…ārrch!” Syrus, quī fessus est, dormīre vult atque oculōs claudit, nec dormīre potest, quod Dāvum stertere audit. Anima Dāvī nōn vidērī, sed audīrī potest! Syrus oculōs claudere potest, aurēs claudere nōn potest. Syrus (īrātus): “Ssst!” Dāvus rūrsus stertit: “Zzzzz…ārrch!” Syrus: “Tacē, Dāve!” Dāvus nōn respondet, sed Lēander: “Tacē, Syre! Dāvus nūllum verbum facit!” Syrus: “Verbum nōn facit, sed stertit. Audī! Nēmō hīc dormīre potest!” Syrus sē ad Dāvum vertit et digitum suum ad nāsum eius appōnit! Iam nōn stertit Dāvus. Is atque cēterī servī bene dormiunt.

Episode details come from the podcast's RSS feed.

Embed this episode

Ready to play

XIII. Servī dormiunt

0:00 4:03

No transcript yet.

Requests help us decide what to transcribe next.

Ab ovo (usque ad mala) Satura Lanx: Latin language and literature for beginners. Welcome to this upper beginner / intermediate podcast told in beginner-friendly, easy spoken Latin. I'm Irene Regini, and every other Saturday I'll chat about everything concerning Latin (literature, language, culture), my own life and reflections and the questions you'll ask me. The same episodes are available in full video format on my YouTube channel.Kickstart your Latin in 5 days 👉 https://pages.saturalanx.eu/abovo-challengeThis is a Satura Lanx production (listen to my other podcasts: Litterae Latinae Simplices, Rara avis). Litterae Latinae Simplices Litterae Latinae Simplices "Litterae Latinae Simplices", by Irene Regini, is a spoken Latin podcast that tells the History of Latin literature told in beginner-friendly, easy Latin language (historia litterarum Latinarum lingua Latina simplici narrata). Listen to the episodes in order to navigate through history and progressively increase the difficulty of my spoken Latin. The same episodes with Latin subtitles are available on my YouTube channel.Kickstart your Latin in 5 days 👉 https://pages.saturalanx.eu/abovo-challengeThis is a Satura Lanx production (listen to my other podcasts: Satura Lanx, Rara avis). Intercapēdinēs Latīnæ Rōderīcus Portella Hīc sīve sōlus sīve cum aliīs hominibus dē variīs argūmentīs loquar sermōnēs faciēns brevēs quī negōtiōsīs audientibus intercapēdinēs Latīnæ sint rērum agendārum, quibus enim sermōnibus brevibus temporis spatiīs aliquid ūtile, ut spērō, Latīne audīre possint. In Spreaker: https://www.spreaker.com/show/intercapedines-latinae In YouTube: https://www.youtube.com/playlist?list=PLekO5KfEokKuFEbykjJM-lDyBx26Uvcgk Etiam in iTunes aliīsque in locīs. In Facebook: https://www.facebook.com/Rodericus Oblectationes Alcoris Latinae Andreas Alkor A podcast done in Latin.

Frequently asked questions

How long is this episode of Fabellae Latinae?

This episode is 4 minutes long.

When was this Fabellae Latinae episode published?

This episode was published on January 6, 2019.

Can I download this Fabellae Latinae episode?

Yes. Use the download control on the episode player to save the publisher-provided media file.