Skip to content
XIX. Via Ōstiēnsis episode artwork

EPISODE · Feb 25, 2019 · 5 MIN

XIX. Via Ōstiēnsis

from Fabellae Latinae

Mēdus cum amīcā suā in patriam suam Graeciam īre vult. Mēdus: “In portū Ōstiēnsī bona nāvis nōs opperītur. Necesse est nōs ambulāre Ōstiam, neque enim equum aut asinum habēmus.” Lȳdia: “Ōstiam ambulāre nōn possumus. Nimis longa est via.” Mēdus: “Via Ōstiēnsis paulō longior est quam via Latīna Tūsculō Rōmam. Sī fessa es, ego tē portāre possum!” Hoc dīcēns Mēdus amīcam suam complectitur eīque ōsculum dat. Lȳdia: “Tū mē portāre nōn potes. At sī necesse est, tēcum Ōstiam ambulō. Fessa nōn sum ac paucās rēs mēcum ferō.” Ergō Mēdus et Lȳdia Rōmā ēgrediuntur et Ōstiam ambulāre incipiunt. Mēdus saccum portat cum rēbus Lȳdiae et suīs. Post trēs hōrās Lȳdia cōnsistit ac fessa apud viam cōnsīdit. Mēdus quoque cōnsistit et trīstis viam longam ante sē intuētur. Tum viam post sē spectat. Illīc venit vir crassus cum asinō quī duōs saccōs gravēs vehit. Mēdus illum virum salūtat: “Salvē, bone vir!” et “Ecce amīca mea fessa” inquit, “iam nōn potest ambulāre. Potestne eam portāre asinus tuus?” “Asinus meus iam duōs saccōs gravēs portat” inquit vir crassus; “mē portāre nōn potest aut nōn vult, quia ego nimis crassus sum. Sed amīca tua tenuis et levis est. Asinum meum ascende, fōrmōsa! Dā mihi manum!” Lȳdia surgit. Mēdus ipse amīcam suam asinum ascendentem manū sustinet. Super asinum sedēns Lȳdia “Ambulā, asine!” inquit, sed asinus in viā stat neque ē locō sē movet. Tum Mēdus herbam carpit et ante asinum tenet. Asinus herbam ēsse vult atque ambulāre incipit. Lȳdia laeta asinō vehitur. Mēdus: “Bonus es vir quod asinō tuō amīcam meam vehis. Nōs Rōmā venīmus et Ōstiam īmus. Tūne quoque Ōstiam īs? Quod nōmen tibi est?” “Mihi nōmen est Mopsus” inquit ille, “Ōstiam eō, nam illīc habitō. Cūr vōs Ōstiam ītis?” Mēdus: “Ex portū Ōstiēnsī in patriam nostram Graeciam nāve vehī possumus. Illīc bona nāvis nōs opperītur.” Mēdus ē saccō suō mālum sūmit et “Ecce” inquit “mālum tibi dō, amīce!” Mopsus: “At saccī quōs asinus meus portat plēnī sunt mālōrum. Tabernārius sum, māla et pira vēndō. Mālum ā tē nōn accipiō.” Mēdus: “Sed nihil aliud habeō quod tibi dare possum.” Mopsus: “Id necesse nōn est. Mē dēlectat amīcam tuam fōrmōsam mēcum vehere.” Dum Mēdus cum Mopsō loquitur, Ōstiam adveniunt. Asinus ante tabernam Mopsī cōnsistit. Dominus asinō suō fessō māla dat. Mēdus: “Valē, Mopse, bone amīce!” Mopsus: “Etiam vōs valēte, amīcī meī! Bene nāvigāte!” Item Lȳdia “Valē, amīce!” inquit, “Nihil habeō quod tibi dare possum – praeter ōsculum” et Mopsō ōsculum dat. Ille ōsculō tam pulchrae fēminae laetātur. Mēdus id spectāns nōn laetātur. “Venī mēcum, Lȳdia!” inquit, et statim ad portum īre incipit. Lȳdia Mopsum trīstem relinquit et amīcum suum sequitur.

Episode metadata supplied by the publisher feed · Published Feb 25, 2019

Embed this episode

Ready to play

XIX. Via Ōstiēnsis

0:00 5:40

No transcript for this episode yet

We transcribe on demand. Request one and we'll notify you when it's ready — usually under 10 minutes.

No similar episodes found.

Ab ovo (usque ad mala) Satura Lanx: Latin language and literature for beginners. Welcome to this upper beginner / intermediate podcast told in beginner-friendly, easy spoken Latin. I'm Irene Regini, and every other Saturday I'll chat about everything concerning Latin (literature, language, culture), my own life and reflections and the questions you'll ask me. The same episodes are available in full video format on my YouTube channel.Kickstart your Latin in 5 days 👉 https://pages.saturalanx.eu/abovo-challengeThis is a Satura Lanx production (listen to my other podcasts: Litterae Latinae Simplices, Rara avis). Litterae Latinae Simplices Litterae Latinae Simplices "Litterae Latinae Simplices", by Irene Regini, is a spoken Latin podcast that tells the History of Latin literature told in beginner-friendly, easy Latin language (historia litterarum Latinarum lingua Latina simplici narrata). Listen to the episodes in order to navigate through history and progressively increase the difficulty of my spoken Latin. The same episodes with Latin subtitles are available on my YouTube channel.Kickstart your Latin in 5 days 👉 https://pages.saturalanx.eu/abovo-challengeThis is a Satura Lanx production (listen to my other podcasts: Satura Lanx, Rara avis). Intercapēdinēs Latīnæ Rōderīcus Portella Hīc sīve sōlus sīve cum aliīs hominibus dē variīs argūmentīs loquar sermōnēs faciēns brevēs quī negōtiōsīs audientibus intercapēdinēs Latīnæ sint rērum agendārum, quibus enim sermōnibus brevibus temporis spatiīs aliquid ūtile, ut spērō, Latīne audīre possint. In Spreaker: https://www.spreaker.com/show/intercapedines-latinae In YouTube: https://www.youtube.com/playlist?list=PLekO5KfEokKuFEbykjJM-lDyBx26Uvcgk Etiam in iTunes aliīsque in locīs. In Facebook: https://www.facebook.com/Rodericus Oblectationes Alcoris Latinae Andreas Alkor A podcast done in Latin.

Frequently Asked Questions

How long is this episode of Fabellae Latinae?

This episode is 5 minutes long.

When was this Fabellae Latinae episode published?

This episode was published on February 25, 2019.

Can I download this Fabellae Latinae episode?

Yes. Use the download control on the episode player to save the publisher-provided media file.
URL copied to clipboard!