De Fontibus Hauriamus
by Tristanus Majevius
"De Fontibus Hauriamus," est podcastum, vel "siliquae jactatio," lingua latina narratum, in quo Tristanus Majevius de variis rebus latine viva voce disserat.This is a podcast entirely in spoken Latin, in which Tristan discusses various topics in spoken Latin.
Episodes
-
8. Chartulae in seminario scriptae
Hoc in acroamate chartulas varias, quas dum in seminario eram scripsi, lego et commentarium enarro. Chartulae erant scriptae ut meipsum ad examina praeparem, vel ut propriam lectionem spiritalem melius in mente tenerem. Ergo de rebus et philosophicis et spiritalibus sunt.
-
7. Quare linguam latinam discere bonum est? (II-a pars)
In hoc acroamate breviter ac summatim a prioribus dictis narrans incipio; et a generalioribus linguarum discendarum beneficiis incipiens ad particularia beneficia linguae latinae discendae procedo. Linguam latinam per totam culturae occidentalis historiam intertextam assero, fideliterque...
-
6. (VI) Quare bonum est linguam latinam discere?
Hoc in acroamate an sit bonum linguam latinam rogo, et affirmans bonum esse, quaero causas cur sit bonum linguam latinam discere. Incipio dicens de causis cur sit bonum quamcumque discere linguam, et procedo considerans cur secundam linguam discere quoque bonum sit, et naturam linguarum…
more -
5. V. De principio individuationis (IV)
In hoc acroamate explano positionem Suarezianam de principio individuationis. Excerptis a Suarez hic inveniuntur: https://archive.org/details/rpfranciscisuare25suar/page/150/mode/1up Quas legi in hoc acroamate: “omnem substantiam singularem, neque alio indigere individuationis principio praeter...
-
IV. De principio individuationis (III)
Series de principio individuationis continuatur et in hoc acroamate de haecceitate, vel positione Scotistica dissero. Fontes, de quibus mentionem feci in acroamate: https://www.logicmuseum.com/wiki/Authors/Duns_Scotus/Ordinatio/Ordinatio_II/D3...
-
III. De principio individuationis (II)
In hoc acroamate iterum dissero de principio individuationis et de propria excogitata mutatione Thomisticae positionis.
-
II. De principio individuationis (I)
Dissero de principio individuationis. Thomisticam opinionem introduco et objectiones enarro.
-
I. Introductio
In primo episodio de naturā hujus novi podcasti breviter dissero. De causa cur constitui ut novum podcastum conderem, de subjecto vel de materia, quae per decursum acroāmatis tractabitur, de odo procedendi, paululumque de nomine hujus podcasti deque meipso eloquor.
About this show
"De Fontibus Hauriamus," est podcastum, vel "siliquae jactatio," lingua latina narratum, in quo Tristanus Majevius de variis rebus latine viva voce disserat.This is a podcast entirely in spoken Latin, in which Tristan discusses various topics in spoken Latin.
Hosted by
Tristanus Majevius