Skip to content
Caput 10: De Hesiodo episode artwork

Oct 28, 2013 13 min

Caput 10: De Hesiodo

from De Graecorum Romanorumque poesi amatoria Hosted by Valahfridus Stroh

Etiam minus Hesiodum poetam amatorium credas. Quamquam enim Amorem ut deum principem induxit, fere nil de rebus amatoriis aut Venereis dicit, immo omne genus feminarum ad perniciem uirorum genitum dicit. Quarum prima fuit Pandora, malum formosum (theog. 585 καλον κακον), quam Iuppiter fingi iusserit, ut furtum ignis a Prometheo factum ulcisceretur. Sic in Theogonia, ubi eo nocere feminas dicit, quod, ut fuci inter apes, ignauae ipsae uirorum industria fruantur. Plura in Operibus (59 sqq.): Pandoram Ioue iubente a Minerua artes didicisse, a Venere omni gratia ornatam esse, sed a Mercurio accepisse caninum et dolosum animum. Datum autem esse a Ioue dolium quoddam (quod perperam pyxidem Pandorae uocant), quod omne genus malorum in se contineret. Cuius operculum Pandoram inepte sustulisse, ut illa mala euolare et per terras dissipari possent. Vnam Spem operculo prius restituto remansisse. Inde initium laborum et morborum. Ergo ut Eua in Genesi uitam hominum malo suo corrupit, ita Pandora in Hesiodo dolio. Quare malitiam mulierum uexat Hesiodus, qui sic monet: Qui mulieri fidit, fidit furibus (op. 375). Nec negat quasdam sic meliores esse, ut in matrimonio malum bono temperetur (theog. 607-610).

Episode details come from the podcast's RSS feed.

Embed this episode

Ready to play

Caput 10: De Hesiodo

0:00 13:41

No transcript yet.

Requests help us decide what to transcribe next.

Frequently asked questions

How long is this episode of De Graecorum Romanorumque poesi amatoria?

This episode is 13 minutes long.

When was this De Graecorum Romanorumque poesi amatoria episode published?

This episode was published on October 28, 2013.

Can I download this De Graecorum Romanorumque poesi amatoria episode?

Yes. Use the download control on the episode player to save the publisher-provided media file.