Skip to content
De Graecorum Romanorumque poesi amatoria podcast artwork

De Graecorum Romanorumque poesi amatoria

by Valahfridus Stroh

Praelectio Latine habita academico quadrimestro hiemali anni 2013i/2014i Monaci apud studiorum universitatem Ludovici Maximiliani

From the show's RSS feed, refreshed Jan 7, 2022. Source feed.

Subscribe Bookmark

Episodes

  1. Caput 42: De Ovidi Epistulis

    Longe absunt ab his artibus ludendi et fallendi Epistulae (quae nunc uocantur heroidum), in quibus animi mulierum sincere amantium apparent: Ignotum hoc aliis ille nouauit opus (ars 3,346). Sunt autem omnes excepta ultima (nam de Sappho dubitatur) sumptae e fabulis Graecis. Vbique mulier quae…

    more
  2. Caput 41: De Arte amatoria

    A. 18 a.Chr. Augustus tulerat duas leges de matrimoniis. Quarum primam, quae erat De adulteriis – de quo crimine tunc inter iudices quaerebatur – Ouidius iam in Amoribus irriserat, ut cum dixit: rusticus est nimum, quem laedit adultera coniunx (3,4). In Arte amatoria, quam fortasse proximam...

  3. Caput 40: De Ovidi Amoribus

    Ouidius, ille TENERORVM LVSOR AMORVM (trist. 3,3,73), iam paene puer coepit populo recitare suos Amores in Corinnam, qui quin placuerint non dubium est. Tam ingeniose erant ficti, tam diligenter dispositi, tam pleni sententiarum, quales tunc a iuuentute deuorabantur. Editi autem sunt Amores V...

  4. Caput 40: De Horatio

    Q. Horatium Flaccum amatorium poetam esse multi negant, sed errant. Atque in Satiris ut philosophus Epicureus auocat maxime ab adulteriis periculosis, cum in rebus amatoriis nil opus sit nisi ut libido expleatur, quod etiam in ancillis facile fiat. Amantem se gerit interdum in Epodis, ubi eum...

  5. Caput 39: De Vergilio

    P. Vergilius Maro omnibus carminibus suis addit aliquid amoris, quem tamen saepe ut perniciosum denotat. Nam in Bucolicorum ecloga VI inter exempla amoris ut miserrima inducitur Pasiphae, quae ad amandum taurum brutissimum animal cogitur; in ecl. II Corydon suos amores deflet, quem poeta in fine...

  6. Caput 38: De Tibullo

    Albius Tibullus, tersus atque elegans maxime auctor (Quint. inst. 10,1,93), duo libros elegorum scripsit, quibus idem propositum dicit ac Properti carminibus, sc.: Ad dominam faciles aditus per carmina quaero: / ite procul, Musae, si nihil ista ualent (2,4,19-20). Nouum tamen est quod non uni...

  7. Caput 37: De Gallo et Propertio

    Elegiam amatoriam Romanorum, quae sui similem in Graecis litteris non habuit, a Catullo conditam esse multi putant; Ouidius autem Cornelium Gallum in successione elegiacorum primum dicit (trist. 4,10, 53 sq.; cf. Quint. inst. 10,1,93). Qui nobis e multis testimoniis, e Vergili eclogis (6;10),...

  8. Caput 36: De parte Catulli carminum altera et tertia

    In tertia (III) quoque parte multi uersus ad Lesbiam spectant. Vbi Catullus amorem suum eis uerbis describit quae ad Romanorum amicitiam pertinere solent (quod nouum est): Foedus quoddam fide sanctum inter amantes exstare credit, qui bene uolendo et benefactis inter se agere debeant, ut fiat amor...

  9. Caput 35: De parte Catulli carminum priore

    C. Valerius Catullus primus e poetis Romanis se uere et ardenter amantem professus est, unde iam apud ueteres tantam gloriam consecutus est, ut eius Lesbia ipsa Helena notior fuerit (Prop. 2,34,88). Quam plurimi uolunt esse Clodiam Metelli (cos. 60): uix probabile. Ad nos uenerunt per unum…

    more
  10. Caput 34: De eis, qui primi de suis amoribus scripserunt

    De suis amoribus primus scripsit C. Lucilius (mortuus a. 102), inuentor saturarum. Quarum duo libros (e triginta) meretricibus et pueris bellis dedicauit. Librum XVI autem Collyrae, amicae suae nomine inscripsit. E reliquiis eum saepe obscenum fuisse cognoscimus, ut cum laeua lacrimas muttoni...

  11. Caput 33: De Terentio et sequentibus

    Vna aetate postea P. Terentius Afer suas VI comoedias edidit (166-160), quo tempore Romani iam magis Graecorum mores imitari coeperant. Quare in fabulis non tam ut rideantur illi quaerit quam ut indoles humana quae omnibus populis communis sit appareat. His autem differt a Plauto in amoribus:...

  12. Caput 32: De Plauto II (deest initium)

    Exemplum sit Plauti Miles gloriosus, acta, ut uidetur, a.205 a.Chr. (quae omnium Latinarum litterarum, quae seruatae sunt, pars uetustissima putanda est). Exemplum Graecum (Αλαζων) Menandri fuisse probabile est. Titulum habet a Pyrgopolynice milite, qui sese uana superbia ab omnibus feminis amari...

  13. Caput 31: De Plauto

    Ac Plauti seruatae sunt XX comoediae - propter puritatem lepidi sermonis a grammaticis amatae. E quibus solum Captiui amore carent (quod in prologo aperte praedicitur), ceterae ad exemplum Graecarum effictae sunt. Proprium autem est Plauti, quod partes meretricum etiam auget et quod obscena...

  14. Caput 30: De Romanis fabularum poetis

    Hoc genus comoediae igitur, quod tum in Graecia uigebat, Romani poetae imitabantur. Qui inde ab anno 240 a.Chr. Livio Andronico auctore fabulas scaenicas scribebant et agebant, sc. Naeuius, Plautus, Caecilius, Terentius, quorum comoediae palliatae uocantur, quia personae pallio Graeco indutae...

  15. Caput 29: De Menandri fabula, c. n. Δύσκολος

    Notissima e fabulis fere nunc est ∆υσκολος, i.e. Morosus, qui nomen e persona principali habet. Nam Cnemon senex omnium hominum odium profitetur. Argumentum autem nascitur ex eo quod is uenustam filiam secum habet, quam Sostratus adulescens amat. (Fere omnes adulescentes in his comoediis amant,...

  16. Caput 28: De Menandro

    „O Menander et uita! Vter igitur uestrum utrum imitatus est?“ Sic ueteres comoediam quae Noua dicebatur, cuius princeps Menander (342-291 a.Chr.) erat, facete descripserunt. Nempe illa non ut Vetus illa, in qua Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae (Hor. sat. 1,4,1) regnabant, illustribus...

  17. Caput 27: De epigrammatibus aetatis hellenisticae

    Maxime regnat amor in epigrammatibus. Quae aut uera epigrammata uidentur, i.e. tituli inscripti, aut similiora sunt elegis illis conuiuialibus, quae in Theognidis libris legimus. Epigrammata amatoria scripsisse iam Plato dicitur (Diog. Laert. 3,29-32), quorum notissimum est, quod fecit in...

  18. Caput 26: De Theocrito

    Inter poetas amatorios paene princeps est Theocritus Syracusanus, tum Alexandrinus, inuentor carminis bucolici (siue pastoralis). In quo homines infimae condicionis inter se eis uersibus sc. hexametris colloquuntur, qui regibus et heroibus reseruati erant. Quae de amoribus aut ipsi dicunt aut…

    more
  19. Caput 25: De aetate hellenistica

    Hellenismus (ελληνισμος) olim erat pura Graece loquendi consuetudo (ut latinitas), deinde morum Graecorum imitatio. Quo nomine nunc dicimus eam aetatem quae ab Alexandri Magni morte (323 a.C.) ad Alexandriam captam (30 a.C.) extenditur, quia tunc Graeca lingua terminos Graeciae Asiaeque longe...

  20. Caput 24: De Euripideo Hyppolito velato

    Nemo dilucidius quam Euripides hoc dramate descripsit amoris uim terribilem; quem non solum, ut iam lyrici, morbi et furoris, sed etiam sceleris auctorem dicit. In Phaedra autem mulierem exhibet generosam, imbecilliorem tamen. Longe aliam Phaedram demonstrasse uidetur in Hippolyto uelato, quem...

  21. Caput 23: De Euripideo Hyppolito

    Amoris poeta maximus Euripides erat, id quod ei etiam obiectum est (Aristoph.ran.1043 sq.). Nam, ut de aliis taceamus, exemplum amoris inuicti est Phaedra in Hippolyto. Cuius causa est in Venere ipsa. Quae cum spernatur ab Hippolyto, Phaedrae priuigno, sectatori unius Dianae, eum sic ulciscitur,...

  22. Caput 22: De Sophocle

    Contra Sophocles in Trachiniis fortasse primus feminam amantem in scaenam induxit, sc. Deianiram, quae cum timeat ne ab Hercule marito deseratur, tunica uenenata eum sibi retinere studet. Ea, ut lyrici, de Amore insuperabili loquitur – id tamen ad excusandum Herculem parum constantem, non ut…

    more
  23. Caput 21: De Aeschylo

    Post lyricos uenimus ad poetas tragicos. In quibus amores sane non aeque dominantur, habent tamen suam partem. Atque obsceniores erant fabulae satyricae, post trilogias tragicas actae, in quibus satyri ithyphallici ludebant – uelut Aeschylus eos ut Achillis amatores induxit. Idem in Myrmidonibus,...

  24. Caput 20: De amore Platonico II (Symposion, Phaedrus)

    Contra (6) Socrates (quod ipse a Diotima didicisse se dicit) Amorem nec pulchrum nec taetrum esse docet, nec deum nec hominem, sed daemonem ex Inopia (Penia) et Inuentore (Poros) procreatum, philosophum. Amantes autem non tam id ipsum appetere quod pulchrum sit quam id quaerere, ut in pulchro…

    more
  25. Caput 19: De amore Platonico (Symposion)

    Amor Platonicus de eo dicitur qui a Veneriis uacet – quae tamen non uerissima sententia philosophi est. Legendum est Symposion, in quo nobiles uiri Attici Socrate praesente certamen orationum De laudibus Amoris dei instituunt. Ac (1) Phaedrus Amorem laudat, qui eo ad uirtutem perducat quod amator...

  26. Caput 18: De puerorum amoribus II

    Puerorum amores eo sunt similes puellarum amoribus, quod amator puerum q.d. (ut uir puellam) sibi conciliare studet; eo differunt, quod puer ille redamare non creditur, similis Amori deo, qui ipse non amat. Tamen etiam in pueris Αφροδιτη esse dicitur, ut Ερως in feminis. Quae autem amatores…

    more
  27. Caput 17a: De puerorum amoribus

    Hos poetas omnes multo minus in puellarum quam puerorum amoribus uersari uidemus. Qui erat quasi mos communis Graecorum, postea improbatus a Christianis, cum amorem inter uiros iam Moses (Lev. 18,22) abominationem dixisset, Paulus autem eam poenam „contra naturam“ a Deo inflictam eis credidit…

    more
  28. Caput 16: De chororum canticis et elegiacis

    Etiam in chororum canticis amor est. Alcman, qui (tempore fere Sapphus) in Lacedaemone talia fecit, sibi „Veneris gratia dulci Amore inundante cor calefieri“ (PMG 59) ex ore chori fatetur. In Partheniis chorus ipse puellarum se Hagesichorae amore torqueri dicit (PMG 1,77) – sed haec obscura....

  29. Caput 15: De Alcaeo et Anacreonte

    Alcaeum Sapphus aequalem ex Horatio (carm. 1,32) discimus cecinisse Lycum nigris oculis ...decorum; sed ex his carminibus nihil exstat. Notior est Anacreon, qui postea fuit, tyrannorum amicus, quorum in aulis conuiuiisque lusisse dicitur. Is in sermone amatorio nouator erat. Induxit enim eo, cum…

    more
  30. Caput 14: De consuetudine Veneria educationis aut initiationis causa

    Quae omnia e falsa opinione oriuntur, qua Sappho quasi puellarum ludi siue scholae magistra fuisse creditur. Inuenit id autem Frid. G. Welcker (1816), ut Sappho a crimine amoris innaturalis liberaret. Adduxit ut testem Maximum Tyrium (saec. II), qui Sappho puellas amauisse non libidinis, sed...

  31. Caput 12b/13a: Tu ipa esto socia, Venus (fr. 1 L./P.)

    Est hymnus uocatiuus (υμνος κλητικος): comprecatio Veneris, quam Sappho aduocat, ut in nouis amoris curis auxilium ferat. Vnde discimus iam ueterem esse consuetudinem inter ipsam et deam. Venus autem non uidetur ea, quae Sapphus amoris causa sit, sed quae ei auxilietur, ut amor ad desideratum…

    more
  32. Caput 12a: De gloria Sapphusque vita

    Inter omnes omnium temporum poetrias eminet Sapphus Lesbiae gloria (saec. VI in.). Primus admirator fuisse uidetur Alcaeus, sequebantur multi, qui decimam Musarum dixerunt; etiam in scaena comica uersabatur; Strabo (13, 617) uocauit rem mirabilem, cui similis nulla fuisset; Catullus amicam suam...

  33. Caput 11: De Archilocho

    De suis amoribus primus Archilochus Parius scripsit (saec. VII), ut ipse dicit (fr. 1 West) simul Martis seruus (i.e. miles) et amabilis doni Musarum peritus (i.e. poeta). Quem ueteres paene Homero parem fuisse, cum diuersissimus essent, crediderunt. Tamen non plurimi eius uersus supersunt…

    more
  34. Caput 10: De Hesiodo

    Etiam minus Hesiodum poetam amatorium credas. Quamquam enim Amorem ut deum principem induxit, fere nil de rebus amatoriis aut Venereis dicit, immo omne genus feminarum ad perniciem uirorum genitum dicit. Quarum prima fuit Pandora, malum formosum (theog. 585 καλον κακον), quam Iuppiter fingi...

  35. Caput 9: De Homero

    Vtrumque carmen Homeri argumentum habet e magna parte amatorium. Tamen Homerus uerissimus poeta amatorius non uidetur. Nam in Iliade Achilles quamquam Briseidem ereptam sibi amat (9,341-343), non tam amore eius ad iram et deserendos Graecos mouetur quam eo quod dignitatem suam ab Agamemnone...

  36. Caput 8: Quid officium sit eius

    Nusquam tamen Amor ut deus hymnis siue precibus inuocatus est ante Sophoclem (s. V ex.) in Antigona (781 sqq.): Amor pugnis inuicte, Amor, ... qui in mollibus uirginis genis pernoctas ... nec quisquam te fugere ualet immortalium neque hominum ...; imitatur Euripides (Hipp. 525 sqq.): Amor, Amor,...

  37. Caput 7: De puero alato

    Quo fusius lyrici et alii Amorem describebant, eo magis certam figuram sibi assumebat. Tria denique quasi fixa manebant, quae Propertius lepidissime uersibus inclusit (2,12,1-12): Quicumque ille fuit, puerum qui pinxit Amorem, / nonne putas miras hunc habuisse manus? / is primum uidit sine sensu...

  38. Caput 6: De Amore

    Similia de Amore quasi cosmico iam sunt in fabulis orientalibus, praesertim Phoenicum. Apud Graecos autem talia historici philosophique posteri (saec. V) secuti sunt, ut Pherecydes, Acusilaus, Parmenides. (Vnde Aristoteles ait [met. 984 B 23] Hesiodum Parmenidemque amorem principium motionis…

    more
  39. Caput 5: De Amore

    Ερωτος siue Amoris natura a Venere diuersa est. Nam ea ubique in Graecia sacris colitur; contra Amor cultu caret, excepto uno lapide rudi, qui Thespiis in Boeotia colitur (Paus. 9,27,1). Nomen ipsum originem suam prae se fert: Est enim ερως cupiditas, quod uerbum Homerus nouit, cui tamen Ερως ut...

  40. Caput 4: De Venere Hesiodi

    Atque in Homero Venus Iouis et Diones filia est. Contra Hesiodus natam esse dicit e mari (theog. 188 sqq.): Nam cum Saturnus Vranum (siue Caelum) castrauisset, genitale abscisum ait mari incidisse, spumam effecisse, unde Venus denique orta sit. Hanc horridam fabulam Homero iam fuisse notam…

    more
  41. Caput 3: De Venere Homerica

    In lib. XIV Homeri Iliadis fascia (κεστος) Veneris, quam Iuno ab ea impetrat, Iouem ipsum ad concubitum cum uxore inducit (153 sqq.). In illa sunt omnia incantamenta, amor (φιλοτης), desiderium, uerba blanda (οαριστυς). Vnde Ioui tanta cupiditas uenit Iunonis amplexandae, ut libidinem differre…

    more
  42. Caput 2: De Venere

    Ac Aphrodite siue Venus antiquior uidetur. Eam plurimi homines docti ex Oriente uenisse putant, cum Herodotus (1,105) testetur eius primum templum Ascalone in Phoenica fuisse. Assimilant autem eam Astarte siue Ishtar deae, quae a Phoenicibus aliisque ut fertilitatis dea colebatur, magnis papillis...

  43. Caput 1: De Venere et Amore

    Amatoriam eam dicimus poesin qua de amore agitur (cf. Ou. trist.2,363-466). Nec amorem nunc omnem intellegimus, sed eum qui cupiditati libidinique iunctus ad uoluptatem spectet. Is a patribus Christianis improbatur, cum a Deo auocare uideatur. Contra Graeci Romanique ei etiam numen tribuerunt…

    more

About this show

Praelectio Latine habita academico quadrimestro hiemali anni 2013i/2014i Monaci apud studiorum universitatem Ludovici Maximiliani

Hosted by

Valahfridus Stroh

Frequently asked questions

How many episodes does De Graecorum Romanorumque poesi amatoria have?

De Graecorum Romanorumque poesi amatoria has 46 episodes on PodParley. The most recent episode was published on February 3, 2014.

What is De Graecorum Romanorumque poesi amatoria about?

Praelectio Latine habita academico quadrimestro hiemali anni 2013i/2014i Monaci apud studiorum universitatem Ludovici Maximiliani

How often does De Graecorum Romanorumque poesi amatoria release new episodes?

De Graecorum Romanorumque poesi amatoria publishes a few times a week, based on its 46 episodes since October 2013.

Who hosts De Graecorum Romanorumque poesi amatoria?

De Graecorum Romanorumque poesi amatoria is created and hosted by Valahfridus Stroh.
Link copied