Caput 11: De Archilocho
from De Graecorum Romanorumque poesi amatoria Hosted by Valahfridus Stroh
De suis amoribus primus Archilochus Parius scripsit (saec. VII), ut ipse dicit (fr. 1 West) simul Martis seruus (i.e. miles) et amabilis doni Musarum peritus (i.e. poeta). Quem ueteres paene Homero parem fuisse, cum diuersissimus essent, crediderunt. Tamen non plurimi eius uersus supersunt, nullum poema integrum. Putabatur autem quasi inuentor iambici carminis, cum iambus initio non sit ille pes metricus wq, sed idem ac probrum siue conuicium. Cuius quia plena erant Archilochi carmina, ea autem e magna parte iambicis pedibus scripta erant, nomen iambi facile a materia ad metricam translatum est. Inde etiam fieri uidetur ut multi eius uersus amatorii turpes siue obsceni sint. Dicit alicui mentulam affluere semine ut equo bene pasto (43 W.); dicit mulierem pronam sorbere aliquem uirum quasi calamo cereuisiam solent (42 W.); uentrem uentri, femur femori superingerit (119 W.) – quam longe remota ab Homeri uerecundia! Nec tamen cum de se loquitur desunt delicatiora. Vt cum dicit (191 W.): Tantum amoris desiderium (φιλοτητος ερως) contractum sub cor meum magnas tenebras offudit oculis, cum e pectore auferret teneros sensus (απαλας φρενας), ubi dubites de sano consilio an de anima deficiente dicat. Atque haec sunt breuioris cupiditatis. Perpetuitatem amoris sic significat (193 W.): Miser (δυστηνος) desiderio (ποθωι) incubo inanimus (αψυχος), deorum causa grauibus perculsus per ossa doloribus. Hic ergo primum amans se ut miserum deplorat. – Notissima fabula erat (ut ap. Porph. Hor. epod. 3,16) Archilochum Lycamben quendam, quod sibi Neobulen filiam in matrimonium negasset, sic uexauisse carminibus probrosis, ut is sibi mortem conscisceret. Huc aliquatenus pertinere uidetur papyrus Coloniensis a. 1974 reperta. In qua poeta Neobulae male dicit tamquam gratia eius et flos iuuentutis iam perierit, non ut illam lacessat, sed ut priscae amicae detrahendo nouam sibi conciliat. Quod succedit.
Embed this episode
No transcript yet.