Caput 12a: De Gorgia Leontino
from De eloquentiae Graecae et Romanae historia Hosted by Valahfridus Stroh
Elocutionem maxime Gorgias Leontinus (484-376 a.Chr.) elaborauit, cuius tres orationes integrae seruatae sunt: 1. Helenae encomium (siue laudes), 2. Palamedis apologia (siue defensio), 3. Περὶ τοῦ μὴ ὄντος siue Περὶ τῆς φύσεως, De natura. In quibus maxime eminent σχήματα, quae Γοργίεια dicuntur (figurae Gorgianae). Quorum notissima sunt ἀντίθετον, ἰσόκωλον (πάρισον), ὁμοιοτέλευτον, quae tria pertinent ad parallelismum membrorum qui nunc uocatur. (Periodus habet plura membra siue κῶλα.). Exemplum e Cicerone, Mil. 10: est haec non scripta, sed nata lex, // quam non didicimus accepimus legimus,// uerum ex natura ipsa adripuimus, hausimus expressimus [...].
Embed this episode
No transcript yet.