Episodes
-
Caput 67: De eloquentia Christiana
Eloquentia Christiana a Iesu ipso ut optimo oratore incipit: is explicare Veteris Testamenti scripta in synagogis solebat; eius Sermo in monte habitus hodieque omnium orationum notissima est. Discipulos suos oratores quidem uolebat esse, sed dicere eos iussit subito, sine meditatione. Ex…
more -
Caput 66: De 'sophistica secunda'
Floruerunt praecipue saec. II p.Chr. noui oratores Graeci, quorum multi se sophistas dixerunt: unde tota haec disciplina „sophistica secunda“ (Erwin Rohde) uocatur. Hi histrionum more coram populo agebant, splendide induti, plausibus accepti. Quorum mores non semel derisit Lucianus Samosatensis....
-
Caput 65: De Dionysio Halicarnassensi, Hermogene
Aetate Augusta Graecos quoque Romani ad nouum studium oratorum Atticorum incitauerunt. E Romanis Atticis, quorum Caluus princeps fuerat, ortus uidetur ille qui dicitur „atticismus“ Graecorum: Caecilius Calactinus scripsit de elocutione oratorum Atticorum, item Dionysius Halicarnassensis, cuius...
-
Caput 64: De 'archaismo' saec. II. p.Chr.
Iam Sallustius orator et historicus coeperat oratores uestustiores ut Catonem imitari. Quem saec. II. p. Chr. plures secuti sunt, quae disciplina nunc satis barbare „archaismus“ uocatur. Quem deprendimus in Gellio, praecipue in Frontone, qui suo tempore orator rhetorque nobilissimus, etiam…
more -
Caput 63: De Taciti 'Dialogo de oratoribus'
De causis corruptae eloquentiae illo saeculo multi scripserunt: Seneca maior, Quintilianus, praesertim Tacitus in Dialogo de oratoribus (post 100 p.Chr.). Is tres opiniones protulit. Aper orator nouam eloquentiam etiam meliorem quam uetustam putat. Messalla orator educationis uitiis culpam...
-
Caput 62: De 'Institutione oratoria' Quintiliani
Post 91 p.Chr.n. M. Fabius Quintilianus, qui publico salario rhetoricam docuerat, scripsit Institutionem oratoriam XII libris. Quae artium rhetoricarum omnium amplissima (et optima) est. Nec solum libris III –XI omnem artis materiam (inuentionem, dispositionem, elocutionem, memoriam,...
-
Caput 61: Exemplum: Sen. contr. 1,1 (Patruus abdicans)
Exemplum sit Sen. contr. 1,1: PATRVVS ABDICANS. [Lex:] Liberi parentes alant aut uinciantur. [Causa:] Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. Patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. Adoptatus a patruo est. Patruus accepta…
more -
Caput 60: De Seneca maiore
Auctor nobis est Annaeus Seneca maior, falso dictus „rhetor“: adulescens audiuerat declamatores illustrissimos, inde a Ciceronis morte. Senex (anno fere 35 p.Chr.) mira memoria audita refert X libris Controuersiarum, II Suasoriarum. Scriptum autem est filiis tribus. Singulorum librorum in...
-
Caput 59: De declamationibus
Ac declamationes ipsae per se uetustae paene una cum rhetorica natae sunt. Omnes Romani oratores declamauerunt, ut etiam Cicero (Graece, postea Latine). Vsitatus ordo in docendo (notus e Declamationibus minoribus Quintiliani): 1. ponitur thema, in controuersiis duplex (lex, causa), 2. sermo...
-
Caput 58: De eloquentia aetatis imperatoriae
Cornelius Seuerus de Ciceronis morte: Conticuit Latiae tristis facundia linguae. Contra Asinius Pollio: se mutum non esse. Nunc autem plurimi ueram eloquentiam tum cecidisse credunt. Neque eam postea iam in foro fuisse, sed in scholis declamatoriis delituisse. De quibus queritur Encolpius apud...
-
Caput 57: 'Orator'
Etiam diligentior est in Oratoris libro. Ibi quoque (ut in libris De oratore) disputat de oratore perfecto. Sed nunc in illo non tam uniuersa illa doctrina requiritur quam facultas adhibendi tria genera dicendi. Esse enim genus tenue, medium, uehemens. Quod non fuit nouum, sed antiquitus…
more -
Caput 56: 'Brutus'
Vltima opera scripta sunt contra eos oratores qui tum dicebantur Attici, quorum princeps Caluus fuit (qui Demosthenem imitabatur). Qui Ciceronem ut tumidum et compositione molliorem uituperabant, uocabant etiam Asianum. Defendit se Cicero primum in Bruto, ubi historiam eloquentiae cum Graecae tum...
-
Caput 55: 'De oratore'
Libri De oratore duplex habent propositum: 1. omnem artem exponere uult non modo ad doctrinam Graecorum, sed etiam ad usum Romanorum, 2. euincere oratori perfecto non modo arte rhetorica, sed omni liberali doctrina et philosophia opus esse. De altero in lib. I in utramque partem disputant…
more -
Caput 54: 'De inventione'
Libri De inuentione partem uniuersae artis rhetoricae habent. Quos minoris faciunt uiri docti, iniuria. Incipit a primis diuisionibus, tum sophistarum more de partibus orationis iudicialis agit: de prooemio, narratione, partitione, confirmatione, reprehensione, digressione, conclusione. Etiam...
-
Caput 53: Cicero de rhetorica
Cicero simul orator et rhetor fuit. Vt philosophus non solum nouus Demosthenes, sed etiam nouus Aristoteles esse cupiebat. Nec scripsit de rhetorica, nisi cum publice agendi ei opportunitas minor data esset: libros De inuentione ante a. 81 iacentibus iudiciis; De oratore a. 55 dominantibus tribus...
-
Caput 52: 'Orationes Philippicae'
Bello ciuili Pompeium secutus est; postea Caesaris ueniam impetrauit. Quo dictatore (49-44) pro aduersariis Caesaris nonnumquam dicere ausus est, ut Pro Marcello in senatu, Pro Ligario et Pro Deiotaro coram Caesare quasi iudice. Post Idus Martias (44) M. Antonio dominante fuga primum se...
-
Caput 51: De exilio redituque Ciceronis
P. Clodius Ciceronis inimicus tribunus plebis (58) legem promulgauit in eum qui ciuem Romanum indemnatum occidisset. Quam metuens Cicero in Graeciam tamquam in exilium fugit, donec anno post (57) Romam reuocatus est. Orationes tum habitae Post reditum uocantur, quibus fugam suam ut magnum meritum...
-
Caput 50: De historia vitae Ciceronis
In iudiciis uersari Cicero non ante Sullam dictatorem (82-79) coepit. Ac primum in oratione Pro Quinctio habita (81) patronus eius erat, qui a partibus popularium steterat, contra dicente Hortensio. Quae oratio et acumine et iuris prudentia excellit, quamquam Cicero numquam inter iuris consultos...
-
Caput 49: De orationibus iudicialibus Ciceronis
Ciceronis fere 50 orationes seruatae e maiore parte sunt generis iudicialis; quarum plures ad causas publicas, paucae ad priuatas pertinent. Minor pars orationum generis deliberatiui est aut in senatu aut ad populum habitarum. Orationes iudiciales in causis publicis uarietate criminum et legum...
-
Caput 48: De magistris Ciceronis
Cicero autem se, cum puer fuerit, plurimum debuisse fatetur Archiae poetae. Oratores studiosissime audiuisse Sulpicium Rufum et Aurelium Cottam excellentes. E rhetoribus adiit postea Apollonium Molonem, nonnullos etiam in Asia magistros (quare inmici eum interdum Asianum uocabant). Sed multo…
more -
Caput 47b: 'De inventione' et 'Auctor ad Herennium'
De rhetorica primus scripsisse Cato fertur (in Libris ad Marcum), cuius sententiae celeberrimae sunt: Orator uir bonus dicendi peritus et Rem tene, uerba sequentur. Secutus est Antonius. Proximi sunt Ciceronis duo libri De inuentione scripti et Auctor ad Herennium q.d., cuius IV libri omnes…
more -
Caput 47a: De rhetoribus Graecis Latinisque Romae docentibus
Iam saec. II a.Chr. rhetores Graeci Romae docere coeperunt. Qui a. 161 una cum philosophis senatus consulto ex urbe expulsi sunt. Tamen multi adulescentes nobiles a magistris Graecis privatim his artibus instruebantur; ac diu permansit mos Graece declamandi (quem Cicero quoque seruauit). Latine...
-
Caput 46: De primis oratoribus Romanis
Inde discimus fere primam olim seruatam fuisse orationem qua Appius Claudius Caecus a. 280 usus est. Oratoris nomine dignior fuisse dicitur M. Cornelius Cethegus, ab Ennio Suadae medulla appellatus. Sequitur M. Porcius Cato Censor a Cicerone tamquam Lysias Romanus celebratus (cuius nos quoque...
-
Caput 45: De initiis eloquentiae Romanae
Romae ab urbe condita oratores fuerunt: Romulus oratione placauisse Sabinas uirgines raptas dicitur; Brutus post Lucretiae mortem animos accendisse in reges. At haec fabulosa sunt. Temporibus quorum certiora sunt testimonia tres fuerunt loci dicendi: ad iudices (siue in causis publicis, siue in...
-
Caput 44: De Hermagorae Temnii doctrina statuum
Grauissimus autem auctor omnis eloquentiae posterae Hermagoras Temnius fuit (II saec. a. Chr. n.), cuius Artium rhetoricarum praecepta nunc e Cicerone, Quintiliano aliis cognosci licet. Summum autem inuentum eius erat doctrina statuum siue constitutionum (Graece στάσεις), qua oratoribus nouam ad...
-
Caput 43: De Theophrasto Peripatetico
In rhetorica arte primum ea aucta sunt quae ad elocutionem pertinebant. Nam Theophrastus Peripateticus distinxit in libro De elocutione (Περὶ λέξεως) quattuor uirtutes dicendi, quae sunt ἑλληνισμός (postea Latinitas), σαφήνεια (dilucidum), πρέπον (aptum), κατασκευή (ornatus). Num is etiam tria...
-
Caput 42: De declamationibus
Aut ab hoc (Demetrio) inuentae aut huius temporibus primum institutae traduntur eae exercitationes, quas Romani dicebant declamationes (Graece μελέται), id est in fictis materiis orationes scholasticae similes eis quae in foro uersantur. Sunt autem aut suasoriae (e genere deliberatiuo) aut...
-
Caput 41: De oratoribus Asianis
Aetate quae uocatur hellenistica magnum detrimentum accepisse creditur eloquentia Graecorum. Tunc praesertim in Asia floruisse dicunt oratores qui postea uocabantur Asiani, quorum princeps fuisse dicitur Hegesias, partim tumidus, partim nimis argutus. Sed eius ceterorumque similium paucae restant...
-
Caput 40: De 'Rhetorica ad Alexandrum' Anaximenis Lampsaceni
Rhetorica quae Aristotelis ad Alexandrum inscripta est nunc plurimorum iudicio Anaximeni Lampsaceno tribuitur. Quam multi ante Aristotelis ipsius Rhetoricam scriptam esse uolunt, sed non nulla auctor ex Aristotele ipso haurire uidetur. Vt, cum esse uult septem genera orationum, illum sequitur...
-
Caput 39b - De iudicio 'De corona' et de fine Demosthenis
Annis posteris in contionibus consilia dare populo Demosthenes numquam desiit; semper occasionem patriae liberandae quaerebat. Quem mors subita Philippi a. 336 uana spe impleuit; nam Alexandrus, qui patri successit, eo etiam felicior erat. Cum autem Ctesiphon quidam ut Demosthenes propter egregia...
-
Caput 39: De posteris 'Philippicis'
E posteris Philippicis (or. 6 ; 8-11) uidemus Demosthenem acutius perspexisse quam alios Philippum libertatis ipsius et ciuitatis popularis hostem esse eumque iam pacis obtentu bellum gerere. Cui ut apertius aduersaretur populum hortabatur. Summum autem eius meritum putabatur quod in maximo...
-
Caput 38: De 'Olynthiacis'
Olynthus ciuitas in Chalcidice sita ab Atheniensibus contra Philippum auxilium implorabat. Cui ut succurreretur, quoniam ea esset maxima occasio (καιρός) Philippo nocendi, Demosthenes tribus orationibus (or. 1-3) hortabatur - sero, ut uidetur: nam Olynthus misere capta et deleta est. Tunc orator…
more -
Caput 37: De 'Philippicis orationibus'
Atque inde ab a. 351ciues suos monere coepit, ut Philippo II regi Macedoniae in dies latius imperanti strenue armis et pecunia resisterent. Ac prima est oratio in Philippum I (a. 351), in qua apertis uerbis se populo iucundis uerbis blandiri nolle confitetur. Quam multae similes orationes...
-
Caput 36: De exercitationibus Demosthenis
Oratorum Atticorum longe optimus sine dubio fuit Demosthenes (384-322 a.Chr.), qui antiquis temporibus uocabatur ὁ ῥήτωρ; laudabatur enim in eo singularis δεινότης (uis dicendi). Neque eam natura dedit, sed ἄσκησις siue μελέτη i.e. exercitationes ad emendandam pronuntiationem institutae (de...
-
Caput 35: Aristoteles de elocutione
Ex multis eis quae Aristoteles de elocutione praecipit eminent quae dicuntur de translatione (μεταφορά). Deinde primus praecepta dare de numero oratorio conatur: oportere ut oratio numeros (ῥυθμός) habet, non metrum (μέτρον) siue nimis accuratos pedes. Distinguit etiam id genus dictionis quo...
-
Caput 34: Aristoteles de duobus generibus probandi in oratione ipsa
Duo autem genera probandi Aristoteles accuratissime tractat (quae antecessores neglexerant): enthymema (ἐνθύμημα) et exemplum (παράδειγμα). Atque enthymema est syllogismus quidam, qui a uero syllogismo eo differt, quod tantum ueri similis est. Exemplum rem similem affert ut aliquid probabilius...
-
Caput 33: Aristoteles de tribus generibus dicendi
In prima parte autem (λόγος) orationes omnes in tria genera dicendi distribuit: (1) iudiciale (δικανικόν), (2) deliberatiuum (συμβουλευτικόν), (3) demonstratiuum (ἐπιδεικτικόν). In primo accusant et defendunt, quaeritur iustum et iniustum, agitur de rebus praeteritis. In secundo hortantur aut...
-
Caput 32: Aristoteles de tribus generibus probationum
Omnis igitur rhetorica est in probationibus (πίστεις) siue eis quae quamque rem probabilem reddere possunt. Quas Aristoteles ingeniose in tres partes diuidit: sunt enim aut (1) in oratione ipsa (ἐν αὐτῷ τῷ λόγῳ), cum aliquid docemus aut docere uidemur, aut in (2) moribus dicentis (ἐν τῷ...
-
Caput 31: Aristoteles de definitione rhetoricae
Multis locis Platonem magistrum sequitur, nonnumquam ei aduersatur. Vt cum initio rhetoricam artem esse asseuerat, quod Plato negauerat. Multos enim temere persuadere, multos autem e consuetudine; hoc autem fieri posse etiam uia ac ratione, si quis causam indicet cur hi et illi assequantur quod...
-
Caput 30: De libris rhetoricis Aristotelis
Nemo magis meritus de arte rhetorica uidetur quam Aristoteles, Platonis discipulus nobilissimus. Qui et in Artium Compendio (Τεχνῶν συναγωγή) quae inde a Tisia rhetores docuerant collegit et ipse in tribus libris Ῥητορική inscriptis tres partes rhetoricae diligentissime elaborauit: I et II...
-
Caput 29: 'De re publica' Platonis
In libris uero De re publica scriptis et in Politico Plato confiteri uidetur artem rhetoricam etiam necessariam esse ad uulgi animos ad arbitrium regentium moderandos.
-
Caput 28: De 'Phaedro'
In Phaedro autem, quem Plato multo postea senior scripsit, aliter de rhetorica iudicat. Ibi enim Socrates orationem aliquam a Lysia scriptam sic enarrat ut eius uitia illustret. Cum enim Lysias demonstrare uelit pueros magis obsequi debere eis amicis qui se non ament quam eis qui ament - quod est...
-
Caput 27: De 'Gorgia' Platonis
Plato autem Socratis discipulus paucis annis post illam orationem editam et ipse suam Academiam constituit et in Gorgia suo quid de rhetorica sentiret aperuit. In hoc enim dialogo Gorgias cum Socrate disputans inducitur. Cum autem ille affirmet rhetoricam artem eam esse qua et honeste et turpiter...
-
Caput 26: De orationibus Isocratis
Plurimae autem orationes quas scriptas edidit habent formam orationis deliberatiuae cum tamen magis demonstratiuae sint. Ac notissimae sunt Panegyricus, qui continet laudes Athenarum, et Philippus, quo regem Macedonum ad bellum contra Persas gerendum hortatur.
-
Caput 25: De 'philosophia' Isocratis
Has ob causas dicit multos qui numquam cum aliquo sophista fuerint meliores esse ciues et priores agere partes in re publica quam eruditos. Nam naturam et usum plurimum ualere, doctrinam accedere debere. In optima autem disciplina (i.e. in sua, quam philosophiam uocat) praecipuam esse...
-
Caput 24: 'In sophistas'
Anno fere 390 a.Chr. edidit orationem, qua omnes qui tum Athenis erudiendae iuuentuti operam dabant reprehendendo quasi in certamen prouocauit, inscriptam In sophistas (Κατὰ τῶν σοφιστῶν = in magistros publicos). Quos in tres partes diuidit: 1. qui in „disceptationibus“ (ἔριδες) uersentur…
more