Caput 15: De Alcaeo et Anacreonte
from De Graecorum Romanorumque poesi amatoria Hosted by Valahfridus Stroh
Alcaeum Sapphus aequalem ex Horatio (carm. 1,32) discimus cecinisse Lycum nigris oculis ...decorum; sed ex his carminibus nihil exstat. Notior est Anacreon, qui postea fuit, tyrannorum amicus, quorum in aulis conuiuiisque lusisse dicitur. Is in sermone amatorio nouator erat. Induxit enim eo, cum ab omni obscenitate abstineret, lasciuam quandam urbanitatem iocis aptiorem. Vt cum uirginem quandam pullo equino comparat, qui nondum frena passus sessore egeat, ut circum metas ducatur (PMG 417). Plurimus autem est de amoribus puerorum. Quorum in uno laudat uultum puellarem, qui animi sui auriga sit (PMG 360). Amauisse maxime putatur Bathyllum, qui tamen nusquam in fragmentis nominatur; causam explicat Horatius, epod. 14, 9-12. Amorem deum saepe appellat: eum ut pugilem prouocat (PMG 395), eius aleas dicit „furores et perturbationes” (PMG 398), ab eo se dicit „ut a fabro securi percussum esse et in hiemali torrente lauari“ (PMG 413). Aliquando ludens minatur se in Amores nullum canticum pothac editurum, ni puerum quendam uulnerent (PMG 445). Queritur autem de senectute, quae „dulcem uitam“ corripiat (PMG 395).
Embed this episode
No transcript yet.