Caput 17: De 'Tetralogiis' Antiphontis
from De eloquentiae Graecae et Romanae historia Hosted by Valahfridus Stroh
Seruatae illius nobis sunt quindecim orationes, quarum tres in ueris iudiciis habitae sunt, duodecim ad similitudinem uerarum causarum fictae controuersiae sunt; quae uocantur Tetralogiae (τετραλογίαι). In quibus bis accusator dicit, bis reus respondet. Atque hic praesertim ars probabilia inueniendi ostenditur. E ueris actionibus notissima est oratio prima, qua priuignus nouercam accusat, quod suum patrem (i.e. maritum nouercae) ueneno occiderit.
Embed this episode
No transcript yet.