Skip to content
Caput 17a: De puerorum amoribus episode artwork

Nov 18, 2013 11 min

Caput 17a: De puerorum amoribus

from De Graecorum Romanorumque poesi amatoria Hosted by Valahfridus Stroh

Hos poetas omnes multo minus in puellarum quam puerorum amoribus uersari uidemus. Qui erat quasi mos communis Graecorum, postea improbatus a Christianis, cum amorem inter uiros iam Moses (Lev. 18,22) abominationem dixisset, Paulus autem eam poenam „contra naturam“ a Deo inflictam eis credidit, qui creaturam pro creatore uenerati essent (Rom. 1,25- 26). Sed hic „amor Graecus“ q.d. non nihil differt ab eo amore inter uiros de quo nunc inter nos disputatur. Primum Graeci omnes uiros aliquatenus et in suum et in alterum sexum propensos putauerunt (non tamen ut nulla distinctio naturarum esset, ut quidam Michaelis Foucault sectatores clamant). Deinde, ut ipsa uox παιδεραστια indicat, amor ille non est inter ueros uiros, sed inter adultum amatorem, εραστην, et iuniorem amicum s. amāsium, ερωμενον (dictum etiam παιδικα – unde fortasse Latine pēdīcare, de coitu anali). Qui ephebus pubertatem non multum excessit. Quo fit ut ille amor non ultra plenam barbam amasii durare soleat nec quisquam de aliquo matrimonio uirorum (q.d. nunc „Homoehe“) cogitet.

Episode details come from the podcast's RSS feed.

Embed this episode

Ready to play

Caput 17a: De puerorum amoribus

0:00 11:32

No transcript yet.

Requests help us decide what to transcribe next.

Frequently asked questions

How long is this episode of De Graecorum Romanorumque poesi amatoria?

This episode is 11 minutes long.

When was this De Graecorum Romanorumque poesi amatoria episode published?

This episode was published on November 18, 2013.

Can I download this De Graecorum Romanorumque poesi amatoria episode?

Yes. Use the download control on the episode player to save the publisher-provided media file.