Caput 18: De Andocide
from De eloquentiae Graecae et Romanae historia Hosted by Valahfridus Stroh
Inter Oratores Atticos q.d. secundum locum obtinebat Andocides nobili genere natus, qui numquam ut λογογράφος aliis orationes scripsit nec rhetoricam docuit. Is a. 415 a.Chr. cum eis fuisse putabatur, qui Mercurii statuas Athenienses uiolauerant (dicebanturque ἑρμοκοπίδαι). Quare exul factus cum post multos annos in patriam redisset, a. 400 in iudicio accusatus est, quod contra legem Eleusiniis mysteriis interfuisset. Atque hic (oratione De myteriis) contra crimina uetera et noua felicissime sese defendit eum in modum, ut longam narrationem non continuam explicaret, sed in partes diuideret, singulis partibus singulas argumenta subiceret. Quod postea multi imitati sunt. Primus autem etiam orationes deliberatiuas (in contione habitas) scriptas edidit, quod paucissimi fecerunt.
Embed this episode
No transcript yet.