Skip to content
Caput 19: De amore Platonico (Symposion) episode artwork

Nov 25, 2013 13 min

Caput 19: De amore Platonico (Symposion)

from De Graecorum Romanorumque poesi amatoria Hosted by Valahfridus Stroh

Amor Platonicus de eo dicitur qui a Veneriis uacet – quae tamen non uerissima sententia philosophi est. Legendum est Symposion, in quo nobiles uiri Attici Socrate praesente certamen orationum De laudibus Amoris dei instituunt. Ac (1) Phaedrus Amorem laudat, qui eo ad uirtutem perducat quod amator ne a puero in flagitio deprehendatur timet. Tum (2) Pausanias ut inter duas Veneres ita inter duo Amores distinguit: uulgarem, qui ad corpus, caelestem, qui ad animum aut mores pertineat: obsequi autem puerum in illo caelesti amore ut melior sapientiorque fiat. Obscurior est (3) Eryximachus medicus, qui Amoris uim in omnem mundum omnesque disciplinas extendit. (4) Aristophanes comicus, qui sequitur, fabulam narrat: homines olim quasi globos (aut cylindros) fuisse sic ut quaterna quisque bracchia et crura, bina ora, item bina genitalia haberet, alius bina mascula, alius bina feminea, alius et mascula et feminea. Iouem autem eos dissecuisse; unde singulis desiderium uenisse amissae partis. Amorem autem esse restitutorem priscae naturae. Honestissime autem fieri, si mares maribus aeterno foedere iungantur. Tum (5) Agatho tragicus magna pompa uerborum Amorem celebrat ut deorum uenustissimum, optimum, magistrum omnium disciplinarum.

Episode details come from the podcast's RSS feed.

Embed this episode

Ready to play

Caput 19: De amore Platonico (Symposion)

0:00 13:12

No transcript yet.

Requests help us decide what to transcribe next.

Frequently asked questions

How long is this episode of De Graecorum Romanorumque poesi amatoria?

This episode is 13 minutes long.

When was this De Graecorum Romanorumque poesi amatoria episode published?

This episode was published on November 25, 2013.

Can I download this De Graecorum Romanorumque poesi amatoria episode?

Yes. Use the download control on the episode player to save the publisher-provided media file.