Caput 19: De Lysia
from De eloquentiae Graecae et Romanae historia Hosted by Valahfridus Stroh
Notissimus omnium λογογράφων est Lysias propter singularem gratiam (χάριν) eius orationibus affusam. Qui non ciuis Atticus erat, sed, quamquam Athenis habitabat, semper μέτοικος (peregrinus) mansit. Scripsit autem orationes, ut uidetur, praecipue pecuniae causa, cum propter tyrannidem Triginta tyrannorum a. 404 patrimonium perdidisset. In quibus orationibus omnes nunc quoque admirantur ἠθοποιίαν (morum fictionem). Effecit enim ut ei, qui eius orationes de memoria recitabant, ipsi homines maxime probi, innocentes, pacis amantes, non callidi, uersuti, litigiosi uiderentur.
Embed this episode
No transcript yet.