Caput 2: De Venere
from De Graecorum Romanorumque poesi amatoria Hosted by Valahfridus Stroh
Ac Aphrodite siue Venus antiquior uidetur. Eam plurimi homines docti ex Oriente uenisse putant, cum Herodotus (1,105) testetur eius primum templum Ascalone in Phoenica fuisse. Assimilant autem eam Astarte siue Ishtar deae, quae a Phoenicibus aliisque ut fertilitatis dea colebatur, magnis papillis ornata. A qua Venus eo differt, quod semper uenusta est. Homerus Veneri suae tribuit εργα γαμοιο (Il. 5,429), i.e. opera coniugii siue concubitus, quae uocantur αφροδισια, unde αφροδισιαζειν. (Similiter Romani nomine Veneris utuntur). Venus enim facit ut homines inter se concumbere cupiant, etiam bestiae. In Hymno in Venerem Homerus (siue alius poeta) eam facit ingredientem supra montem Idae, plurimis bestiis sequentibus. Quibus ea in pectora desiderium (ιμερον) inicit (u. 73), ut continuo pares cum paribus coeant. Idem desiderium addit etiam Anchisae, unde amor (ερος) illum deae capit, quam mortalem credit.
Embed this episode
No transcript yet.