Caput 20: De amore Platonico II (Symposion, Phaedrus)
from De Graecorum Romanorumque poesi amatoria Hosted by Valahfridus Stroh
Contra (6) Socrates (quod ipse a Diotima didicisse se dicit) Amorem nec pulchrum nec taetrum esse docet, nec deum nec hominem, sed daemonem ex Inopia (Penia) et Inuentore (Poros) procreatum, philosophum. Amantes autem non tam id ipsum appetere quod pulchrum sit quam id quaerere, ut in pulchro illo gignant et pariant. Quod eos facere ait amore quodam immortalitatis. Vt enim alii liberos gignant aut immortalia carmina scribant sic amatorem in pulchro amico eum animum quaerere quem docendo ad omnes uirtutes instituat, quo se ipsum tamquam immortalem reddat. Sic fieri posse ut amator ab uno pulchro corpore ad plura, ad pulchras disciplinas et alia , denique ad ipsam speciem pulchri ascendat. – Vnde igitur ille q.d. „amor Platonicus“? Partim ex oratione (7) Alcibiadis adulescens, qui subito ebrius adueniens Socratem ut summum amatorem laudat: nam se ad ipsam Venerem propensum semper ab eo castissime habitum. Magis refert, quod Plato in Phaedro omnes animos immortales esse et e caelo originem ducere eoque tendere dicit. Id fieri posse amore si is cum philosophia iungatur. Esse autem in animo quasi duos equos, quorum alter honestus, alter turpis sit: illum in aspectu pueri amati retineri ab auriga, ne in Venerem ruat; hunc habenis repugnantem eo trahere. Est igitur amor Platonicus Veneris abstinens, si perfectus est; originem tamen in libidine habet.
Embed this episode
No transcript yet.