Caput 20: 'De caede Eratosthenis'
from De eloquentiae Graecae et Romanae historia Hosted by Valahfridus Stroh
Ex 35 orationibus eius seruatis (quae non omnes genuinae sunt) semper uel propter ipsam materiam placuit maxime prima, quae inscribi solet De caede Eratosthenis. Euphiletus enim ciuis Atticus Eratosthenem aliquem occiderat, quare nunc ab eius necessariis in iudicium uocatur. Defendit autem sese eo quod Eratosthenem illum in manifesto adulterio una cum uxore sua deprehenderit: fas esse autem adulterum manifestum necare. Quid accusatores contra dixerint diuinare licet: Eratosthenem dolo malo in aedes Euphileti uocatum esse, ut ibi occideretur; tum, cum in aram fugisset, inde abreptum et trucidatum esse. Euphiletus autem non callidissimis argumentis utitur quibus comprobet nullo modo ueri simile esse se uoluisse illum interficere, sed ut homines simplices solent longissima oratione matrimonii sui historiam et domus suae naturam explicat. Dumque aperit quomodo uxor ab adultero corrupta sit et ipse id demum cognouerit, non hominis sagacis aut suspiciosi speciem praebet, sed potius stulti ac creduli.
Embed this episode
No transcript yet.