Caput 21: De Aeschylo
from De Graecorum Romanorumque poesi amatoria Hosted by Valahfridus Stroh
Post lyricos uenimus ad poetas tragicos. In quibus amores sane non aeque dominantur, habent tamen suam partem. Atque obsceniores erant fabulae satyricae, post trilogias tragicas actae, in quibus satyri ithyphallici ludebant – uelut Aeschylus eos ut Achillis amatores induxit. Idem in Myrmidonibus, quae tragoedia est, Achillem ipsum amatorem Patrocli lamentantem mortem amici eiusque corpus osculantem fecit. Venerem autem nuptialem celebrauit in trilogia cuius drama primum, Supplices ( Ικετιδες), seruatum est. In quo Danai filiae, dum auersantur Aegypti patruelis sui filios procantes, Argos fugiunt, ubi supplices recipiuntur. In Aegyptiis illi proci Argiuis bello deuictis puellas ad nuptias cogunt, sed ab illis Venerem fugientibus crudeliter occiduntur. In ultima tragoedia, Danaidibus, Venus ipsa manifesta curat, ut in regnum suum eae mulieres scelestae reducantur (id est ut rite nubant) suamque uim in omni mundo ualentem pulcherrimis uersibus celebrat: Amat Caelum ipsum sanctum uulnerare Terram, / Amor autem capit Terram, ut ei nubere uelit: / Imber autem de [...] Caelo cadens / grauidam facit Terram; quae mortalibus parit / pecudum pascua et uictum Cereris. [...] Horum etiam ego causa sum. Ibi tamen nemo amans nec mentio Amoris est.
Embed this episode
No transcript yet.