EPISODE · Nov 19, 2008 · 3 MIN
Caput 21: 'Pro invalido'
from De eloquentiae Graecae et Romanae historia · host Valahfridus Stroh
Paene etiam notior est oratio breuiuscula, quam Pro inualido scripsit (or. 24). Inualidi enim homines, qui uictum sibi quaerere non poterant, cottidie unum obolum ex aerario accipiebant. Sic etiam ille, qui tamen nunc reus factus est, quod accusator negaret eum hoc stipendio dignum esse. Qui Lysia auctore uix conatur infirmitatem corporis demonstrare aut misericordiam implorare, sed plurimis iocosis festiuisque sententiis in aduersarium inuehendo iudices ad risum commouet, ut libenter tam faceto scurrae obolum concedant.
Embed this episode
Ready to play
Caput 21: 'Pro invalido'
No transcript for this episode yet
Similar Episodes
No similar episodes found.