EPISODE · Nov 19, 2008 · 2 MIN
Caput 22: De Isaeo
from De eloquentiae Graecae et Romanae historia · host Valahfridus Stroh
Multo minus notus, sed uix peior quam Lysias est Isaeus, qui illi aetate quasi successit (mortuus post 343 p.Chr.). Qui unus ex omnibus oratoribus Atticis numquam in re publica uersatus est, cum omni studio ut λογογράφος in orationes exarandas incumberet. Ad nos autem peruenerunt eius 12 orationes mirifice expolitae, quae omnes uersantur in causis hereditatum, ubi haud facile est auaritiam litigatorum ficta pietate dissimulare.
Embed this episode
Ready to play
Caput 22: De Isaeo
No transcript for this episode yet
Similar Episodes
No similar episodes found.