Caput 22: De Sophocle
from De Graecorum Romanorumque poesi amatoria Hosted by Valahfridus Stroh
Contra Sophocles in Trachiniis fortasse primus feminam amantem in scaenam induxit, sc. Deianiram, quae cum timeat ne ab Hercule marito deseratur, tunica uenenata eum sibi retinere studet. Ea, ut lyrici, de Amore insuperabili loquitur – id tamen ad excusandum Herculem parum constantem, non ut ueram sententiam dicat, sed ut iram dissimulet (441-448). Sui amoris semel uelut obiter mentionem facit (630). Neque in Antigone Haemon illius sponsus quasi amans demonstratur. Nam cum chorus pulcherrimum hymnum cantat, quo primum in litteris Ερως inuocatur (cf. Scholam II 8): Amor inuicte ... (781) – errat quod (Creontem secutus) Haemonem amore moueri putat. Quo dicit etiam iustorum mentes ad iniuriam trahi.
Embed this episode
No transcript yet.