Caput 23: Quid sit argumentum fabulae de Oedipode
An episode of the De Senecae tragoediis podcast, hosted by Valahfridus Stroh, titled "Caput 23: Quid sit argumentum fabulae de Oedipode" was published on December 3, 2012 and runs 9 minutes.
December 3, 2012 ·9m · De Senecae tragoediis
Summary
Magnum nomen adhuc est Oedipodis, quod auxerunt Sophocles, Aristoteles, Freudius: Laio, regi Thebano, praedicit Apollo, si filium genuerit, futurum esse, ut et ipse occidatur ab eo et mater in matrimonium ducatur. Parit tamen Iocasta Lai uxor Oedipodem, quem parentes exponunt, ut pereat. Seruatur infans a pastore quodam; per alium traditur Polybo regi Corinthi, qui cum Merope uxore eum pro filio educat. Oedipus oraculo infausto commotus Corinthum fugit. Inscius inuitus Laium patrem, dum uim ui repellit, interficit. Quod a Sphinge Thebas liberauit, regnum ei mandatur, Iocastam uiduam reginam uxorem ducit, unde quattuor liberi existunt. Sceleribus suis sero cognitis sese occaecat.
Episode Description
Similar Episodes
Apr 13, 2026 ·35m
Apr 10, 2026 ·48m
Apr 10, 2026 ·15m
Apr 10, 2026 ·42m
Apr 9, 2026 ·18m
Apr 8, 2026 ·36m