PODCAST · arts
De Senecae tragoediis
by Valahfridus Stroh
De tragoediis Aeschyli Sophoclis Euripidis quis non audivit? Pleni sunt earum laudibus libri, resonant theatra, cinematea quoque Oedipodes Medeasque Graecas libenter receperunt. Paucioribus autem notum est etiam Romanos suum habuisse poetam tragicum, qui splendore verborum, robore sententiarum, affectuum vi atque adeo violentia Graecis par, si non superior sit, L. Annaeum Senecam. Cui detrectant quidam quod sermone tumido ac declamatorio minus scaenae quam rhetorum scholis aptus sit. Quos ego scholis meis refutare conabor, cum omnes tragoedias ferme eo ordine, quo scripta videntur, quamquam id non certissimum est, enarrabo. Demonstrabo etiam has fabulas tragicas cum doctrina philosophorum ita cohaerere, ut non quidem praecepta aliqua moralia prae se ferant, sed tamen fundamento quodam Stoico nixa videantur. Venite igitur et, quoniam spectare non licet, audite saltem Senecam scaenicum!
-
47
Caput 50: De tota tragoedia
Oedipus, qui scelera ea putat quae non sunt (quam nunc uocant culpae prauam opinionem siue Schuldkomplex) eisque tantum indulget ut etiam noua fieri concupiscat, regis patrisque officii obliuiscitur. Iocasta contra in simili condicione facit quae reginae et matris sunt monetque filios ut urbi consulant. Qui tamen non audiunt ira et regnandi libidine moti. Etiam Antigona demonstrat mulieres saepe uiris esse meliores. Vellem Seneca plura addidisset.
-
46
Caput 49: De secunda parte Thebaidis
Secunda pars (363-664) primum in loco edito quodam, tum (443 sqq.) inter exercitus hostiles in campo agitur. Iocastam utri filio faueat dubitantem satelles hortatur ut inimicos reconciliet. Idem Antigona rogante Iocasta celeri cursu [quod a scaena alienum uidetur] in campum contendit seque exercitibus interponit fratresque a uero scelere auocare conatur: error inuitos adhuc fecit nocentes […], hoc primum nefas inter scientes geritur. Longa oratione Polynicen ut patriam oppugnare desistat hortatur: petendo patriam perdis? Is autem fratris fraudem cum se pati posse negat, Socratice mater admonet: crimine alieno exulas, tuo redibis. Fratrem poenas daturum: regnabit, est hoc poena (Thebis quidem). Hoc loco Eteocles interpellans uerum tyrannum se profitetur: Se uelle regnare, etiam si inuisus sit ciuibus aut si bello patria conflagret: imperia pretio quolibet constant bene.
-
45
Caput 48: De prima parte Thebaidis
Quae congruunt cum eis, quae in Oedipode acta uidimus, nisi quod illic Iocasta se occidit, hic superstes uiuit. – Prima pars (1-362) in siluis prope Cithaeronem agi uidetur. Oedipus sceleris grauissimi sibi conscius, ab Antigona relinqui cupit, ut in Cithaerone solus ad debitas poenas se interficiat. Antigona mira pietate se patrem uel morientem non deserere uelle affirmat: perire sine me non potes, mecum potes. Sed reuocat eum ad uetus robur animi: tantis in malis uinci mori est. Oedipus tam piam esse suam prolem miratur, sed perseuerat in consilio: occidere est uetare cupientem mori. Auget sua scelera seque aenigma Sphinge maius dicit. Mori uolenti mortem deesse non posse: id quod oculis erutis inchoaverit perficiendum esse. Contra Antigona iterum ut malis obstet monet callideque disputat: ei qui uitae bona pro nihilo habeat ne morte quidem opus esse: nemo contempsit mori qui concupiuit. Nullam autem culpam esse in Oedipode. Sed is se incestum opinari pergit, etiam filiorum discidium suae culpae adscribit. Hortante autem Antigona ut instante bello communi bono seruiat, id recusat; nec tamen iam mori se uelle tam pia obsecrante filia statuit: iubente te uel uiuet. – Adest nuntius, qui hoste iam muros premente auxilium Oedipodis implorat. Is ira et dolore incensus etiam deuouet filios: frater in fratrem ruat. In siluis se abdere uult, unde de bello rumores audiat. Hic ut saepe in Seneca hominem prauo affectu perturbatum ac furentem alius sanare conatur. Quod Antigonae in Oedipode e parua parte contingit: a morte illum auertit, ad munera patris et regis non reuocat. Ipsa mirum exemplum humanitatis praebet, cum Oedipus e conscientia eorum quae scelera putat eo inhumanitatis adducitur ut saeuiora scelera etiam exoptet.
-
44
Caput 47: De Euripidis Phoenissis et de anteactis
Secutus est Seneca in secunda parte Euripidis Phoenissas, ubi chorus ancillarum Punicarum Thebis in media Boetia cantat. Quod Seneca imitari nolebat (quamquam titulus in E est Phoenissae) recteque suum opus omisso choro ab urbe Thebaidem appellauit (ut est in codd. A). Prima pars aliquid Sophoclis Oedipodi Coloneo debet. Anteacta autem haec sunt: Oedipus iam occaecatus Eteocli et Polynici filiis regnum transtulit, hac lege ut alternis regnarent. Quam Eteocles non seruat; fratrem expellit. Is exul ab Adrasto rege Argivo excipitur, cuius filiam uxorem ducit. Adrastus cum genero nouo Thebas oppugnat, ut eius iura uindicet. Oedipus urbem relinquit, quem comitatur Antigona filia.
-
43
Caput 46: De ultima Senecae tragoedia
Thebais ualde a ceteris tragoediis differt. Breuissima est; actio non simplex, sed bipertita est; nec chorus intercinit actibus; finis deesse uidetur; aut bis aut ter locus actionis mutatur; uix scaenae apta est. Quae uarie explicantur. Daniel Heinsius Senecam cum tragoediam unam non posset […] duas nobis declamationes dedisse credidit, uix recte. Alii unam quidem esse tragoediam putauerunt, sed in ea Seneca operis leges consilio deseruisse. Alii eam e diuersis tragoediarum partibus compositam uoluerunt aut partes esse tragoediae non perfectae. Fortasse Seneca nouum aliquid facere quaerebat, sed cum id parum contingere uideret, opus incohatum reliquit. Sed potius credas mortem opus abrupisse – ut ea sit ultima tragoediarum.
-
42
Caput 45: Quis non de ipso Seneca cogitet
Ecce tragoediam ex omni parte atrocissimam (et merito a multis optimam iudicatam). Certe in omnibus antiquis litteris homo nocentior quam is Atreus non inuenitur: qui ut alii uirtute scelere ac crudelitate excellere studet. Sunt nimirum mali homines etiam in Graecorum fabulis, ut in Euripide Iason et Polymestor, sed si tantae nequitiae exempla quaeris, potius in Ciceronis Verre, Catilina, Antonio, Caesare reperies. Qui tamen non sine ulla causa tam nocens est; semper de ultione cogitat fratremque idem meditari opinatur. Quae opinio eum ualde fallit: nam Thyesten ipsum exilium saniorem fecit. Quis non de ipso Seneca cogitet?
-
41
Caput 44: De Thyestis tragoediae argumento
Actus I (=prologus): Tantali umbra in ueteres aedes suas ex Orco redit non sua sponte, sed impulsus a Furia, quae eum uerberibus cogit implere Tantalo totam domum; quae cenam Thyesteam iam praedicit. Chorus I (asclepiadeis) deos precatur, alternae scelerum ne redeant uices, quas inde a Tantalo enumerant. Cuius poena diligenter ac paene iucunde describitur. Actus II: Atreus, qui se ipse tyrannum dicit, iratus atque indignatus poenam ac facinus in fratrem quaerit, quod nulla posteritas probet, sed nulla taceat; id est gloriam hominis nocentissimi affectat. Timet autem ne frater se scelere praeueniat. Satelles eum a malis consiliis ad honestiora et utiliora reuocare frustra studet. Atreus pietate e pectore eiecta sentit ipse in se inauditum aliquod malum oriri – donec denique de caede puerorum et epulis certum consilium init. Dubitat num suis filiis ut ministris consciis utatur. Contituit tandem eis uti, sed nesciis. Chorus II (glyconeis) gaudet fratres inter se conciliatos esse. Regem dicit non eum qui opibus superbiat, sed qui nihil metuat, nihil cupiat; sibi obscurum locum nobili potiorem esse. [Stoica ode sic in Epicuream desinit.] Actus III: Thyestes in dulcis patriae aspectum reuersus dubitat tamen timidus num adire audeat Atreum pridem inimicum. Tantalo filio causam quaerenti paupertatis bona ac securitatem explicat regumque timoribus praefert. Obsequitur tamen filiis, qui patruo credunt. – Atreus praedam in casses cecidisse gaudet. Fratrem simulato amore salutat, supplicem amplexatur, regias uestes induit, regni dimidiam partem offert. Fallitur Thyestes. Chorus III (sapphicis) laudat pietatem quae in Atreo iram uicerit, ut pro bellis ciuilibus nunc dulcis pax esset. Monet tamen res omnes secundas fortunae obnoxias esse regesque hortatur ne superbiant. (Manent in scaena.) Actus IV: Nuntius terrore perculsus seque uento aliquo abripi cupiens, quae uiderit horrida, choro saepe interpellanti refert. Ac primum longa ecphrasi interiorem partem domus nigra silua undisque quasi Stygiis insignem depingit. Tunc Atreum ut sacerdotem cum tribus filiis Thyestis ad aram accessisse eosque ad carmen letale rite mactauisse. Nec satis: hactenus si stat nefas, pius est. Non solum non sepeliuisse eos, sed discerptos partim torruisse partim in aqua coxisse. Neque id satis: lancinat gnatos pater. Sero igitur Phoebum occidisse! Chorus IV (anapaestis) cum admiratione quo Phoebus medio die fugerit quaerit. (Est chorus eorum qui nuntium non audiuerunt.) Sed quidquid id est, utinam nox sit: Verendum enim esse ne fatale exitium mundi aduenerit. Actus V: Exultat Atreus ultione perfecta, cui id deesse credit, ut Thyestes ipse quid ederit cognoscat: miserum uidere nolo, sed dum fit miser. Fit conspicuus (eccyclemate) Thyestes, in lecto recubans semipotus. Qui cantans anapaestis ad laetitiam sese hortatur, cum tamen horrore quodam se concuti sentit. Vbi suos pueros ad conuiuium poscit, Atreus primum eum uerbis ambiguis deludit, tum capita manusque eorum monstrat. Cui iam desperanti et corpora ad sepulturam flagitanti omnem ueritatem aperit. Neque haec ultio sufficere uidetur, sed etiam maius sibi scelus quod facere omiserit fingit. Thyesti autem deos uindices inuocanti dicit: Te puniendum liberis trado tuis.
-
40
Caput 43: De Thyeste
Huius tragoediae exemplar Graecum non iam exstat. Fabula tamen notissima est: A Tantalo eiusque filio Pelope series quaedam scelerum incipit. Atque e filiis Pelopis Thyestes Aeropen Atrei fratris uxorem adulter corrumpit (ut pater puerorum Agamemnonis et Menelai, qui Atrei uocantur, incertus sit). Ab Aerope adiutus ariete aureo, quod pignus est regni Argolici, potitur; e terra fratrem eicit. Is reuersus Thyesten in exilium abigit. Postea simulata conciliatione et fratre uelut regni consorte reuocato pueros illius necat eique epulandos ministrat (q.d. cena Thyestea). Sol ne talia spectare cogatur, ad orientem reuertitur. De hac materia post Sophoclem Euripides tragoediam scripsit; sed maxime id argumentum amauerunt Romani: Scripsit Atreum Accius (unde est illud Oderint dum metuant) – unde Seneca multa sumpsit –, Augusti tempore Varius Rufus Thyesten, postea Aemilius Scaurus Atreum et Curiatius Maternus Thyesten. Nempe iuuabat tyranni pessimi mores describere.
-
39
Caput 42: De regina tragoediarum
Exempla pueri puellaeque fortissimae denuo demonstrant mortem non ut malum maximum timendam esse. Quod Seneca eo modo ostendit, ut in actu II et III timorem, scilicet mortis, praeualere faciat, in actu IV et V denique maerorem aut luctum, qui tamen magis ad superstites quam ad defunctos pertineat. Actus I affectu paene caret. Egregie autem mores diuersi trium mulierum exprimuntur.- Fabula a nonnullis iure regina tragoediarum habita est.
-
38
Caput 41: De singulis Senecae fabulae actibus
Actus I (=prologus): Ante ardentis Troiae reliquias Hecuba anus philosophatur de magnorum regnorum instabilitate. Neque interitu urbis nimis commouetur, quam in somniis dudum praeuiderit. Magis perculsa est tamen caede Priami senis mariti. Conuocat mulieres Troadas, ut iusta Troiae (65) faciant. Chorus I (mulierum Troadum anapaestis) planctum (Graece kommón) edit, non nouum, sed iam decem annos solitum fieri: Soluunt comas, nudant bracchia et pectora, quae manibus pulsantur. Ac primum lamentantur Hectorem, olim columen patriae (124), tum Priamum recens occisum. Denique alio cantum flectit Hecuba praecantatrix: Non miserum, sed felicem esse Priamum, qui cum Hectore in Elysio uersetur (makarismós). Actus II: Talthybius praeco militibus Graecis narrat: Achillem mortuum exisse tumulo iratumque poposcisse, ut Polyxena sibi mactaretur. – Idem Pyrrhus ab Agamemnone poscit propter merita Achillis. Agamemnon ut dux modestus primum abhorret a sacrificio hominis; sed cum Pyrrhus milites contra eum incitat, paene mortem minatur, Calchantem uocandum censet: Is et Polyxenam mactandam et Astyanactem de turri deturbandum dicit. Chorus II (militum Graecorum asclepiadeis) quaerit: utrum animae in morte totae obeant an longius uiuere debeant. Cum autem omnes res ui temporis perire uideant, tam animae nocere mortem quam corpori putant. Actus III in quattuor partes diuisus est: (1) Andromacha in somniis ab Hectore marito monita quaerit, ubi Astyanactem filium abdere possit. Quod non tam materno amore facit quam quod filium ultorem futurum Troiae et Hectorem rediuiuum sperat. In eius denique sepulchro eum includit. (2) Adest Vlixes huic officio a Graecis destinatus, ut Astyanactem ad mortem abripiat. Poscenti autem puerum Andromacha primum se scire negat ubi sit; quod ubi Vlixes ut mendacium deridet, callide iurat illum iacere inter exstinctos. (3) Credit primum Vlixes, tum autem suspiciosus ad fallacias se uertens animum mulieris tantopere terrore percellit, ut de sana mente deiciat. Nam cum minatur se, si filius non detur, sepulchrum Hectoris esse deleturum, non uidet illa id cum morte filii esse coniunctum, sed inepte deliberat, utrum marito magis an filio parcere uelit. Tum denique, cum sepulchrum Vlixes cum armatis aggreditur, quid agatur intellegit seque ad eius pedes abiciens misericordiam implorat. (4) E tumulo exit (ad canticum matris) Astyanax, cuius lacrimis Vlixes non mouetur. Temporis aliquantum tamen matri concedit, quo filio ualedicat eumque ut nuntium ad Hectorem in Orcum mittat. Chorus III (Troadum sapphicis): Incertae, quo quaeque uentura sit, de uariis regionibus Graeciae cogitant. Actus IV: Helenae a Graecis imperatum est, ut dolis Polyxenam ad caedem quasi ad nuptias cum Pyrrho celebrandas perducat. Quod ea inuita facit. Sed illa uestes nuptiales oblatas recusat. Andromacha autem istas nuptias quasi ludibria deridet, Helenam ut causam belli grauissime accusat. Quae primum se defendit, postea lacrimis uicta ueritatem fatetur. Polyxena autem tunc demum se ad mortem ornari libenter patitur. Miserandae magis eae mulieres uidentur, quae nunc, ut Helena nuntiat, singulis dominis Graecis sorte datae sunt. Pyrrhus quasi sponsus Polyxenam uolentem uiolenter tamen abstrahit. Quem Hecuba frustra sese obiciens deuouet. Chorus IV (Troadum sapphicis): Quam dulce sit in miseriis non solam esse, meditantur. Cogitatione tamen praesumunt tempus mox futurum, quo dissoluantur patriaeque ualedicere cogantur. Actus V: Nuntius quam fortiter et Astyanax et Polyxena mortem obierint Andromachae et Hecubae narrat. Nam ille quasi sponte sua in patria regna desilit; haec autem moriens tumulo Achillis quam grauissime incumbit. Deflet Hecubam suam ut superstitis sortem. Tum captiuae ad naues uocantur: iam classis mouet.
-
37
Caput 40: De dispositione argumenti Troadum
Duas tragoedias de interitu Troiae Euripides scripsit: Hecubam et Troades. In illa est cae- des Polyxenae, in hac Astyanactis. Ambas fabulas Seneca Ouidium (in met. 13) secutus in unam conflauit, quam Troada (i.e. fabulam de Troia) nominauit. Hic titulus in archetypo fuisse cognoscitur; qui aptus uidetur, cum res in conspectu Troiae agantur illamque iam primis uersibus quasi personam alloquatur Hecuba (4): … me uideat et te, Troia. Sic autem Seneca argumentum disposuit, ut actus II et IV de Polyxena essent, actus III de Astyanacte, in actu V autem utriusque mors narraretur. Est autem tota tragoedia quasi meditatio mortis.
-
36
Caput 39: De Senecae fabulae argumento
Actus I (= prologus): Medea iam hic maxima ira exardescit. Deos coniugales et inferos ad ultionem inuocat; totam Corinthum Solis aui ope concremare cupit seque pridem scelestam ad maius scelus hortatur. Chorus I Corinthiorum (asclepiadeis et aliis) sollemni hymenaeo deos coniugales inuocat, sponsum sponsamque more solito celebrat, Medeam ut barbaram detestatur. [Viri docti iam hic in scaenam uenire Iasonem et Creusam a cantico deductos credunt. Sed Medea sola in scaena est; chorus post scaenam (ut in pantomimis) cantat.] Actus II: Medea semper irata ultionem meditatur, sed cum amoris meminit, Iasoni parcere, Creontem unum punire uult. Irae ui deminuta nutrix lenire eam cupit periculis propositis. Sed illa: Medea superest et Medea fiam! Creontem in scaenam uenientem aggreditur. Qui cum eam ut nocentem accusat, praemia scelerum apud ipsum esse arguit. Exilium deprecatur, quo negato unius diei moram ad ualedicendum pueris sibi ut detur impetrat. Chorus II (anapaestis) ut nimis audacem miratur eum qui primus nauem fecerit et Medeam quasi mercedem reportauerit. In fine, uelut Senecae tempore cantet, nouam terram occidentalem repertum iri uaticinatur. Actus III: Medea iratissima iam ad ultima parata uidetur. Iason secum loquens Iustitiam testatur se omnia liberorum et pietatis causa fecisse. Ei Medea omnia sua scelera quasi dotem obicit: redde fugienti sua. Se tamen amore etiam ad noua scelera pro illo paratam dicit. Sed cum is metu soceri, ut colloquia amputet, monet, se causam perdidisse uidet: tantum liberos ut secum habere liceat, rogat; quod cum ille propter pietatem negat: bene est, tenetur: uulneri patuit locus. Sed incipit ultionem a Creusa, quam ueste ueneno imbuta perditura est. Chorus III (sapphicis) omnes, qui in Argo fuerint, morte punitos esse cantat. Vt Iasoni di parcant precatur. Actus IV: Nutrix quomodo Medea omne uenenorum genus e terra caeloque congesserit narrat. Tunc Medea ipsa (etiam lyricis) uenena miscet, Hecaten uocat, suum sanguinem cultro percussa addit. Vestis sponsae mittitur. Chorus IV (iambicis dimetris catalecticis) timide miratur quid Medea consilii meditetur. Actus V: Nuntius ipsam regiam a ueneno Medeae una cum rege filiaque incensam nuntiat. Quae nunc scelere exultat: Medea nunc suum. Ad liberos necandos aggreditur, unde tamen pietate auocatur. Huc illuc fluctuat, donec consilio irae se dedit: ira quo ducis sequor. Adesse putat Furias fratrisque manes sui, quos noua uictima placandos opinatur. Puero primo occiso Iasone adueniente tectum ascendit, unde alterum puerum necatum obicit Iasoni patri. Adsunt serpentes Solis, quibus per caelum uehatur; cui Iason: testare nullos esse qua ueheris deos.
-
35
Caput 38: De Senecae fabula
Seneca dispositionem Euripidis e magna parte sequitur, sed mores Medeae et Iasonis mutat. Nam Iasonem facit non superbum, sed multis malis fessum, otii et quietis cupidum et, quod maximum est, liberorum ualde amantem. Quos etiam exulante Medea secum retinere uult. Vnde probabilius est quod Medea eum nece puerorum potissimum ulcisci uelit. In illa autem rationis prudentisque consilii pauca uestigia supersunt. (Quare etiam Aegeus submotus est.) Tota est in ira, quem Seneca affectuum pessimum, naturae hominis maxime inimicum insaniaeque proximum iudicat. Vnde in fine Medea plane furit seque a Furiis ipsis incensam opinatur, ut spectator causam illius atrocis infanticidii intellegere et sentire possit.
-
34
Caput 37: De fabulae Euripideae argumento
(I) Vna cum nutrice et choro feminarum Corinthiarum Medea queritur de misera sorte mulierum. A Creonte rege Corinthiorum, qui eam timens ex urbe eicit, Medea impetrat ut exilium uno die differatur. Id maxime timet ne inimicis ludibrio fiat. Tum Iasonem ut proditorem accusat, cui omnia beneficia exprobrat. Is se oratione tam frigida quam callida defendit. Casu aduenit Aegeus rex Athenarum, qui Medea, si necesse sit, asylum promittit. (II) Nunc Medea consilium capit: Iaso simulata conciliatione fallatur, noua nupta occidatur, etiam pueri necentur, ut Iason quam maxime laedatur. Ergo iterum cum Iasone collocutus ei peplum et coronam ut dona nuptialia offert (quae magico ueneno infecta sunt). Longa oratione secum luctatur, num pueros occidat desiderio ultionis et amore materno inter se altercantibus. Nuntius narrat de interitu Creusae et Creontis. Post scaenam auditur clamor morientium puerorum. Dum illis Iason timet, Medea auolat per aera draconum curru a Sole auo misso.
-
33
Caput 36: De vetere fabula Medeae
Corinthi monstrabatur sepulchrum puerorum Medeae. Vnde uetus fabula extitit illos aut casu ab ipsa matre aut dolo a Corinthiis necatos esse. Euripides, ut uidetur, primus Medeam trucidantem pueros fecit, ut Iasonem maritum ulcisceretur, qui se Creusae nouae nuptae causa deseruisset. Medea enim multimodis de Iasone bene meruerat: Filia Aeetae regis Colchici illum in uellere aureo furando adiuuerat, prodiderat patrem et patriam, occiderat Apsyrtum fratrem, cum Argonautis in Graeciam fugerat, Peliam mariti auunculum inimicum necauerat, uno amore Iasonis freta. – Fabulae Euripideae argumentum duas habet partes, quarum in prima (I) Medea de ultione dubitat, in altera (II) exsequitur. Fabula acta est a. 431 a.Chr. (Secuti sunt Euripidem ante Senecam Ennius in Medea exsule, Ouidius in epist XII et Medea.)
-
32
Caput 35: De duabus partibus Phaedrae tragoediae
Atrocitas huius actus finalis demonstrat quid Seneca in Hippolyti persona maxime spectauerit. Is quoniam Veneris quasi uictima ut apud Euripidem non potuit esse, exemplum fit formae seu uenustatis, quae, cum fortunae subiecta facile peritura sit, inter bona haberi non debeat; quare chorus recte dicit: anceps forma bonum (id est adiaphoron). Sic inde ab initio formositas Hippolyti augetur, quae etiam Phaedram cepit, ex Attica gratia et rigore Amazonio commixta. Vnde in duas partes tragoedia discedit, quarum prima est de Phaedra amante, secunda de forma Hippolyti pereunte. In fine ambae partes felicissime coniunguntur.
-
31
Caput 34: De argumento Phaedrae Annaeanae
Prologus lyricus (anapaestis): Hippolytus cum uenatoribus Dianam adorans ad uenationem proficiscitur. Actus I: Phaedra de miseriis amoris sui queritur. Quam nutrix ab eo ut scelesto reuocare conatur, dum et pericula ostendit et argumentis omnem amorem non diuinitus mitti comprobat. Sed Phaedra in opinione perseuerat seque fatali huic amori resistere non posse credit – donec subita mutatione se uoluntaria morte obire uelle dicit, quasi famae consulat. Mutatur etiam nutrix, quae auxilium pollicetur. Chorus I Cressarum (sapphicis, anapaestis) uim Amoris ac Veneris meditatur et auget. Actus II: (1) Nutrix Phaedrae absentis miserum statum deplorat. Tum Phaedra apparet, quae, cum imbecilla lecto affixa sit, tamen uenari cupit. Nutrix Dianam inuocat, ut adulescentis animum flectat. – (2) Aduenit ipse, quem nutrix longa oratione a suo genere uitae solitario reuocare cuique urbem ac ciues, Venerem quoque commendare studet. Sed is uitam suam tamquam partem aureae aetatis defendit, mulieres ut scelerum artifices odisse se profitetur. – (3) Hippolytum subito aggreditur Phaedra, quae eum primum ut se uiduam tueatur implorat, tum aperte amorem ardentem confitetur. Cum is indignatus mortem Phaedra minatur, id ipsum ea cupit. Is abominatus relicto gladio aufugit. Nutrix clamorem tollit, tamquam is uim reginae intulerit. Chorus II (asclepiadeis etc.) miratur formam Hippolyti; (trimetris) indignatur de fraude Phaedrae. Actus III: Theseus ex inferis subito redux e Phaedra et nutrice causam tristitiae quaerit. Cum eam ex Hippolyti scelere ortam esse comperit, filium deuouet uno usus ex eis uotis quae Neptunus pater ei dederat. Chorus III (anapaestis) miratur in mundi ordine omnia composite ad certas leges agi, inter homines autem Fortunam dominari, quae nullo discrimine habito saepe probos puniat, improbos augeat. Actus IV: Nuntius fusius de interitu Hippolyti refert, quem sui equi a monstro marino territi discerpserint. Chorus IV (anapaestis et sapphicis) de mobilitate fortunae lamentatur. Actus V: Phaedra, cum de morte Hippolyti comperit, ipsa se occidit, ut eum inter inferos persequatur. Theseus iratus sibi tamen dispersa membra filii mortui quae per partes in scaenam portantur componit.
-
30
Caput 33: Amor rationis oblivio et insaniae proximus
Seneca Veneris partes deleuit. Neque enim ut Stoicus concedere uoluit amoris affectum esse inter deos collocandum. Nam in libro De matrimonio scripsit (fr. 81 H.): „Amor formae rationis obliuio est et insaniae proximus: […] turbat consilia, altos et generosos spiritus frangit […].“ Unde igitur amor? Non e Venere eiusue puero, sed e luxuria malaque uitae consuetudine. Id nutrix Phaedrae aperte declarat. Quae amoris exemplum pessimum est.
-
29
Caput 32: De Hippolyto Euripidis
Senecae Phaedra inter omnes antiquas fabulas eminet, quod in ea sola amoris affectus sic tractatur ut qui amat id quod amat aperte appetat sibique conciliare studeat. Nam Phaedra Hippolyto priuigno suo et amorem scelestum confitetur eumque ad incestum pellicere conatur. Quod ne Euripides quidem in scaena demonstrare ausus est, saltem in Hippolyto coronato (nam quid antea in Hippolyto uelato, qui nobis periit, fecerit, incertum est): Phaedra Thesei uxor amore captus Hippolyti, quem Theseus ex Amazone genuerat, morbo clandestino uexatur. Cuius causam nutrix eius cum callide quaerendo compererit, inscia domina adulescentem pellicere et Phaedrae conciliare conatur. Quod ille, ut qui omnem Venerem feminasque oderit, cum indignatione recusat. Phaedra autem, antequam se occidit, ad seruandam pudicae feminae famam epistula calumniatoria Hippolytum ipsum criminatur, ut qui se ad stuprum cogere uoluerit. Cui dum Theseus credit, filium deuouet. Eum Neptunus Thesei pater misso e mari tauro horribili, qui Hippolyti equos terret, dilacerat. Ante eius mortem tamen ueritate patefacta pater et filius inter se conciliantur. – Quae autem fuit causa tam fatalis amoris? Venus dea. Ea enim spreta ab Hippolyto, qui ut uenator Dianam solam colebat, ultionem in eum meditabatur, in qua Phaedra innocente ut instrumento usa est. Quae omnia manifesta fiunt e prologo Veneris. Est igitur una ex eis fabulis, in quibus deus aliquis eum, a quo non satis colatur, poena afficiat.
-
28
Caput 31: De tota tragoedia
Tragoediam inter pulcherrimas esse nemo negauerit. Tam plena sunt omnia scaenicae actionis, ut etiam surdi fere quid agatur intellegere possint. Vbique affectus in singulis actibus scitissime augentur. Optime sensus et natura tyranni exprimuntur, melius etiam Amphitryonis mores, qui et Herculis et spectatoris animos misericordia commouet et rarum humanitatis exemplum praebet. Hercules ipse minime uitiis humanis caret. Deest ei comitas in familiares, ubique gloriae suae consulit; uirtutis conscientia in quandam superbiam exit, ut iam ante furorem multa quae dicit furori praeludere uideantur. Minime certe Stoicos sequitur, cum in fine se scelestum putare pergit (Oedipodi similis). Nam secundum illos furor uerus, quia uoluntarius non est (ut ira), cadere in sapientem quoque potest (const. sap. 3,1), unde inter adiaphora numerandus uidetur. Recte uero se scelestum Hercules crederet, si, ut multi putant, facinus ex ipsius moribus aut ex ira natum esset. Sed id aperte Iunoni Seneca tribuit. Ea simillima est Stoicorum Fortunae, quae etiam bonis mala obicit. Hercules autem id non uidet.
-
27
Caput 30: De Hercule furente Senecae
Actus I (= prologus): Iuno irata, quod priuignus post Cerberum i.e. Orcum deuictum etiam caelum petiturus sit, eum in se ipsum saeuire uult Furiasque eo aduocat. [Hic semel Seneca unum e dis immortalibus inducit.] Chorus I (anapaestis) solem orientem describit; tum uitam mediocrem laudat, Herculis descensum ad inferos improbat. [Sententiae, ut fere semper, sunt uulgi communis propriae, hic ualde Epicureae.] Actus II: Thebis a Lyco tyranno oppressis Amphitryon Herculis pater quasi humanus et Megara eiusdem uxor salutem ab illo absente precibus implorant. Superuenit Lycus, qui exul et ignobilis Megaram ut uiduam nobilem ducere cupit. Primum oblata dextera foedus aliquod petit, tum nuptias offert, denique uim ac stuprum ad prolem generandam minatur. Herculem quasi mortuum opprobriis onerat. Cum Amphitryon et Megara una cum pueris aram occupant, lignis crematis eos inde fugare studet. Sed iam audire Herculem sibi pater uidetur. Chorus II (asclepiadeis) deflet iniquitatem Fortunae, quae bonis uiris praemia neget. Optat Herculis reditum. Actus III: Hercules cum Theseo terris redditus discit e patre de Lyco. Amplexibus dilatis ad ultionem ut ad nouum uirtutis opus abit. Theseus longa narratione Orci situm quoque modo Cerberus domitus sit exponit. Chorus III (sapphicis) iam admiratur illum Herculis ultimum laborem; pacem redditam orbi terrarum gaudet. Actus IV: Hercules noua caede superbus, dum Ioui sacra instituit facere, nec manus cruentas abluit et pro precibus sua facta iactat; tum subito furore corripitur. Ac primum cum Gigantibus caelum expugnare uult, tum, cum suos pueros pro Lyci prole habeat, tres deinceps singulos una cum Megara uxore, quam Iunonem credit, trucidat [quod sic instituitur ut ipsae neces non in ipsa scaena monstrentur]. Cum autem Amphitryon se ut ultimam hostiam offert, somno Hercules domitus occumbit. Chorus IV, qui in scaena restitisse uidetur (anapaestis pulcherrimis) Somnum inuocat, ut Herculem insania soluat; pueros mortuos dulci propemptico ad inferos prosequitur. Actus V: Expergiscitur Hercules, qui per gradus cognoscere cogitur, quantum mali fecerit: ex arcu tandem uidet se ipsum cadauerum prostratorum causam esse. Mortem ac grauissimam poenam in se ipsum nunc saeuiens sibi implorat. Ab hac uoluntaria morte frustra eum reuocat Amphitryon, dum in illo facto non scelus, sed errorem culpamque fuisse Iunonis contendit. Hercules qui tamen penitus scelestum se esse credit, tum denique mouetur, cum Amphitryon sese ipse occidere uelle, si id committat Hercules, significat [quod Seneca ex sua uita sumpsisse uidetur, cf. epist. 78]. Nunc: Succumbe, uirtus ait et Eat ad labores hic quoque Herculeos labor. Theseus se eum in Atticam prosecuturum pollicetur, ubi di quoque sua scelera abluerint.
-
26
Caput 29: De Hercule furente
Nemo e Graecis nunc quoque notior est quam Hercules. Quem praesertim Stoici colebant, quod exemplum esset patientiae (karterias) et egregia beneficia humano generi (ut euergetes) tribuisset. – Vetus autem fuit fabula Herculem adulescentem suos filios occidisse. Nouauit eam Euripides in Hercule suo, dum hanc necem post XII labores (athla) perfectos ponit – unde peripetia fit maxima – et Lyssae Iridique Iunonis ministris, qui illum ad insaniam impulerint, adscribit. Cuius tragoediae pars prima habet Lycum Thebanorum tyrannum ab Hercule occisum; secunda contra exspectationem monstrat eundem suos liberos necantem. Has duas partes Seneca seruauit, nisi quod Iunonem ipsam aduersus priuignum furentem iam in prologo inducat. Quod iniuria reprehenditur. Maxime autem uiri docti nunc disputant, utrum furor ille e sola Iunone an ex Herculis ipsius natura, ut in culpa sit, oriatur.
-
25
Caput 28: De tota tragoedia
Finis tragoediae (ut iam prologus) iterum declarat tota hac fabula agi de serie scelerum quae ex ultione nascuntur: Vltus est Atreus Thyesten, Aegisthus ulciscitur (in Agamemnone) Atreum, Clytemestra Agamemnonem propter filiam (accedente metu ultionis). Olim ulturus erit Clytemestram Orestes. Huic primae seriei ultionum adiungitur altera: Propter Paridem Troiam ultus est Agamemnon, Cassandra quasi ulciscitur Troiam. Nec quisquam e personis dubitat quin talis ultio iusta sit. Sed id negat Seneca in libris De clementia scriptis (2,3,1).
-
24
Caput 27: De Agamemnone Senecae
Actus I (= prologus): Thyestae umbra ex inferis ueterem domum reuisit; ultorem suum exspectat, de Agamemnone occidendo uaticinatur. Chorus I (Argiuorum, anapaestis) canit de sollicitudine et periculis regum potentium; mediocritatem laudat. [Nec scit quae Thyestes dixerit nec quicquam nouit de futuris.] Actus II: Clytemestra sola loquens se ipsa ad maius nefas incitat [quod in Senecae tragoediis saepe euenit]. Nutrix accedens dominam affectibus perturbatam ad rationem et bonos mores reuocare studet. Illa propter Iphigeniam imolatam et uarios amores ira in maritum exardescit. Nutrix Graeciam ultricem minatur. [Talia colloquia, in quibus hominem affectu commotum sapientior aliquis sedare conatur, in plurimis Senecae tragoediis insunt.] Aegistho adultero, qui superuenit, aliam mentem Clytemestra ostendit: se ueniam petere ab Agamemnone uelle, uetere pudore uictam esse. Cum autem Aegistho genus et gentem exprobrat, ille ei ut reginae, pro qua mori paratus sit, blanditur. Tum posita simulatione cum eo deliberare de consiliis instituit. [Hic grammatici plurimi simulationem non intellegunt, de inconstantia quadam Clytemestrae cogitant.] Chorus II (uirginum Argiuarum, anapaestis) ad festum celebrandum uocat deos nobilissimos: Apollinem, Iunonem, Mineruam, Dianam, Iouem abauum gentis. [Nil spirat nisi hilaritatem]. Actus III: Eurybates nuntius longa oratione de naufragio magnae partis Graecarum nauium Clytemestrae narrat: Secundis uentis classem profectam tam atroci tempestate oppressam esse, ut plurimi se ad Troiam occisos esse mallent. Longissime Aiacis Oilei superbi interitum describit, quem Minerua perdiderit. [Causa non additur quamquam Eurybates hic quasi poeta epicus aut narrator quem „omniscium“ dicunt, etiam quae di egerint, nouit.] Addit Nauplii nocturnos dolos nec diem redisse antequam litatum est Ilio. [Narratio per se splendida toti argumento parum adaptata est.] Chorus III (captiuarum Troadum; polymetris, tum anapaestis) laudat animi robur eorum qui uoluntaria morte occidant; laetitiam eius diei, qui ultimus Troiae fuit, reuocant. Actus IV: Cassandra admonet chorum, qui lamentari pergit. (Hic insertum est breuis chori querela anapaestis cantata.) Vates subito furore correpta praeuidet necem Agamemnonis et intuetur suae gentis mortuas umbras, quas ad spectandum uocat: fata se uertunt retro. Breui cantico (dimetris iambicis) de furiis et Dardano sibi uisis dicit. Ea ad sanam mentem restituta adest tandem Agamemnon laetus uictoria, cui Cassandra dira uaticinatur. Chorus IV (Argiuorum) canit hymnum in Herculem Argivum, cuius labores enumerantur; qui antea Troiam expugnauit. [Haec pertinent ad relaxandos animos spectatorum inter tot Cassandrae furores.] Actus V: Cassandra uates quasi spectando interest eis quae in regia geruntur: uicimus uicti Phryges! [Hoc est genus tichoscopiae singulare.] Describitur uestis dolosa, qua Agamemnon implicatur; quem adultera cum suo trucidat. [Exspectes nunc illos ouantes egressuros; sed aliud inculcatur.] Electra Oresten fratrem puellum tradit Strophio ueteri hospiti, qui casu cum equis et curru aduenit; rogat ut illum abdat et protegat aduersus Clytemestrae matris odium. Ira saeuiunt occisores quod ereptum puerum sibi uident: Electra, quae prodere locum ubi is occulatur recusat, carceri traditur; Cassandram Clytemestra ipsa occidit [quod grammatici non uident]: Furiosa, morere!, cui obscurius respondet illa: Veniet et uobis furor.
-
23
Caput 26: Quid sit argumentum fabulae de Agamemnone
In Agamemnone Seneca Aeschyli exemplum e minima parte sequitur. Fabula Atridarum siue Tantalidum tamen eadem est in utroque: Inde a Tantalo abauo fatalis quaedam culpa totam gentem oppressam tenet. Pelops filius scelesto dolo Hippodamiam uxorem obtinet; hinc nati Atreus et Thyestes sceleribus inter se certant, cum Thyestes Aeropen fratris uxorem corrumpit, ille contra filios Thyestae necat eique ut epulas ministrat. Oraculum dicit nasciturum ultorem, si Thyestes Pelopiae filiae suae concumbat; neque is cunctatur obsequi, ex quo incesto conubio Aegisthus oritur. Is autem fit adulter Clytemestrae, dum Agamemnon maritus ad Troiam bella gerit. Quem uictorem in patriam reuersum adulteri trucidant nec Cassandrae uati captiuae parcunt. In Agamemnonis reditu ac nece Aeschyli tragoedia uersatur, quam duae, Choephori et Eumenides, subsequuntur, canticis grauibus ac sententiosis ornata. Seneca illud Agamemnonis argumentum in diuersas partes discerpit, ut magis uarietati quam cohaerentiae consulere uideatur: VI personis Aeschylus contentus est, IX habet Seneca, etiam duo aut tres choros
-
22
Caput 25b: De tota fabula Oedipodis
Tragoedia, si totam uidemus, ualde Sophoclea, antiqua, superstitiosa est. Inest ira mortuorum, terra per scelus polluta, sunt uaria diuinationis genera, inde ab oraculo (quod Graecum est) ad extispicium (quod Romanum est) et necyomantiam (quae est magica). Est praesertim uis fati. Multa eorum Stoicorum placitis congruere uidentur, qui et diuinationem esse et fato omnia regi crediderint, quod chorus etiam aperte declarat (nec fere quicquam magis Stoicum Seneca in tragoediis scripsit). Etiam timoris affectus praesertim in rege uituperatur. Tamen tota fabula Stoica non est. Per diuinationis artes nil proficitur ad ueritatem eruendam. Neque Oedipus neque alius Stoice intellegit Oedipodem, quod inuitus fecerit, extra culpam esse. Is si Stoice ageret, fatum sequeretur, i.e. scelera illa a se commissa quasi tela fortunae aequo animo ferret.
-
21
Caput 25a: De Oedipodis fabula Annaeana
Seneca paulo simplicius rem disponit, sed secundum locum [2] atrocibus rebus (extispicio, mortui euocatione) dilatat (act. II-III). Veri similitudini seruit, cum Oedipodem numquam de Polybo patre dubitare facit, tempus matrimonii nefandi in decem annnos contrahit. Actus I (= prologus): Oedipus omnia timens seque oraculo ipso causam pestis credens mortem sibi exoptat, de exilio cogitat. Exprobrat ei metum Iocasta, ad regiam uirtutem hortans. Oedipus de Sphingis ultione non nihil timet. [Omnia sunt Senecae, cuius Oedipus a rege strenuo Sophoclis ualde discrepat.] Chorus I: Descriptio pestis [sapphici, anapaesti]. Actus II: Creo reportat oraculum Delphicum: Lai occisorem ex urbe fugandum esse [1]. Eum deuouet Oedipus. Adest Tiresia [2a] cum Manto filia. Occisorem illum non nouit, sed per sacra et extispicium quaerit. [Quod est ueri similius quam in Sophocle, apud quem tacuit uates quae dudum norat.] Portenduntur horrida, sed obscura. Laius de mortuis excitandus uidetur. Chorus II: Bacchi laudes [„populare carmen“: canticum polymetrum] Actus III: Creo, cum nolit de necyomantia referre, ab Oedipode coactus narrat a Laio regem ut occisorem incusari, eum fugandum esse; quaedam de matris incestu addit. Oedipus quasi innocens Creontem, qui ut deponat regnum suadet, cum Tiresia contra se coniurauisse credit [2b], tyrannice furit. Chorus III: Non Oedipodis culpa, sed uetere fato gentis Cadmeae Thebas laborare [polymetrum]. Actus IV: Oedipus e uerbis Iocastae patrem a se occisum cognouit [Apud Sophoclem suspicio est, apud Senecam cognitio.] [3]. [Quae sequuntur,omnia sunt Sophoclis.] Senex Corinthius subito superueniens mortem Polybi narrat, ut e parte falsa uideantur oracula. Sed etiam docet Oedipodem Meropes filium non esse, olim sibi traditum e pastore Lai [4]. Iocasta plura quaeri iam non uult. Phorbas pastor Lai arcessitus illum infantem sibi a Iocasta datum aperit: Veritas patet. [5] Oedipus se deuouet. Chorus IV: Laus mediocritatis [glyconei]. (Chorus manet in scaena.) Actus V: Nuntius choro narrat, quomodo Oedipus oculos sibi effoderit. Chorus (V) [anapaesti] breuiter intercinit de ui fatorum. Iocasta non nihil cum Oedipode disputat, tum se ense in uterum adacto occidit. [In scaena fiunt, quae Sophocles etra scaenam posuit.] Oedipus, ut Thebae saluae sint, ex urbe excedit.
-
20
Caput 24: De gradibus qui Oedipoden ducunt ad cognitionem
Sophoclis tragoedia in breue tempus res coartat, dum Oedipus quae fecerit per quinque quasi gradus cognoscere cogitur, unde fit illa e felicitate in miseriam peripetia (conuersio). 1. Pestis Thebis grassatur. Creo nuntiat oraculum Delphicum: ulciscendum esse Laium olim occisum. 2. Tiresia prouocatus accusat Oedipodem regem ut occisorem patris, maritum matris. Is incredulus eum cum Creonte contra se coniurauisse putat, ut Creo sibi rex succedat. 3. Iocasta eleuat uaticinia exemplo Lai filiique. Oedipus iam suspicatur a se Laium interfectum esse. 4. Nuntius senex de morte Polybi narrat: Falsa igitur uidentur oracula. Sed is docet etiam Oedipodem filium Meropes non esse, olim sibi traditum a Lai pastore. 5. Pastor Lai arcessitus illum infantem sibi a Iocasta datum aperit: Veritas patet.
-
19
Caput 22 bis: Quidnam censuerit Dingel de interpretatione Stoica
His omnibus aduersatus est Ioachimus Dingel, cuius disputatio animos iam per longum tempus suspensos uel perturbatos tenet. Ostendere enim uoluit Senecam fecisse tragoedias, ut, si dis placet, uanitatem rationis Stoicae patefaceret eisque ipse obstreperet quae in scriptis philosophicis defendisset. Respicit autem praecipue affectus, fatum, deos. Velut in Oedipode homo scelus commitere fatis cogitur. Id repugnare philosophiae ait Dingel, quoniam di hominibus beniuoli secundum Stoicos neminem ad scelus adducere possint. Totam igitur fabulam, si Stoice interpreteris, absurdam esse. Quo loco non uidet eum, qui inscius et inuitus sceleste egerit, Stoicis non in culpa esse uideri. Sed fortasse meliore iure in aliis fabulis deos a Stoica ratione discrepare putat, quoniam ei affectibus commouentur, hominibus nocent iniuste eos persequentes. Vt in fine Medeae Iason non sine causa uxori per aethera fugienti inclamare uideatur: testare nullos esse qua ueheris deos (1027)! Item in actionibus hominum Stoicorum opinio, qua eas omnes uoluntarias putant, infirmari uidetur, cum Phaedra se odio Veneris ad incestum cogi uidet, Atreus a Furia et Tantali umbra ad atrocissima scelera impellitur.
-
18
Caput 22: De interpretatione Stoica Curtii a Fritz
Notum est autem Stoicos plerosque poetis fauisse, qui sapientiae semina, si recte interpreteris, continerent. Quod tamen Seneca ipse uix concessisse uidetur. – Ac Theodorus Birt fabulas Senecae scriptas esse uoluit, ut Nero adulescens inde sapientiae Stoicae praecepta disceret. Quare uituperari in eis cum affectus omnes tum maxime iram, uitium regale, cui Nero maxime obnoxius fuisset. (Comparauit autem libros De ira scriptos.) Rectissime autem notauit multa inesse tragoediis sententias utiles ad regna pertinentes. Quas saepe sine maxima causa inculcatas uidemus, ut in Hercule uel Troade. (Atque hic bene contulit libros De clementia.) Quae tamen e magna parte magis sapienter, quam proprie Stoice dicta uidentur. Similiter egerunt Franciscus Egermann et Berthius Marti, qui tragoedias eo ordine, quo essent in Etrusco, ad ueram doctrinam propagandam („propaganda plays“) factas esse putauit. Interpretationem uere Stoicam in Oedipode protulit Curtius a Fritz Monacensis, qui etiam demonstrare conatus est Stoicorum praecepta pugnare quodam modo cum rerum tragicarum natura. Multi uiri docti similia in aliis fabulis (nescio an minore successu) temptauerunt.
-
17
Caput 21: De Stoicis
Ex quo uiri docti intellexerunt Senecam philosophum et tragicum unum et eundem esse, quaeritur num Stoica doctrina etiam in eius tragoediis deprehendi posset. Quod alii uehementer affirmant, alii negant. Id certe dubium non est quin Seneca in omnibus prosa oratione scriptis se Stoicum praebeat, inde a libris De clementia (a. 54) id etiam aperte fateatur. Fuit autem Stoica disciplina condita a Zenone, propter seueritatem praeceptorum pridem multis grata Romanis. Qui Stoici omnia in ratione (qui Graece lógos) ponebant, quam tam mundum peruadere dicebant quam esse in hominibus, qui eam purissimam haberent; esse autem eandem etiam naturam et Iouem et deum et fatum et prouidentiam. Inde homines recte et beate uiuere docebant, si secundum naturam, i.e. rationem uiuerent: Eam autem docere nil esse bonum nisi uirtutem, nil malum nisi uitium; ea quae uulgus bona opinaretur indifferentia (Graece adiáphora) esse. Proinde exstirpandos esse affectus, quos motus irrationales et praua iudicia dicebant, quibus homines falsa bona pro ueris amplecterentur, falsa mala uitarent. Ac quoniam homines omnes rationis participes essent, eos inter se quodam uinculo colligari uolebant, ut esset homo etiam sociale animal communi bono genitum (clem. 3,2).
-
16
Caput 20: De opinione illius Kugelmeier
Recte Kugelmeier nuper (2006) demonstrauit, quam difficile esset Thebaidem scaenae mandare propter loci mutationem: Nam Iocasta paucis uerbis interiectis e siluis in planitiem currit, ubi exercitus Polynicis et Eteoclis diducit. (Haec fabula autem in duas partes diuisa a Seneca non absoluta est.) Alias loci mutationes uidet in Troade ubi primus actus inter mulieres Troianas agatur, secundus in castris Graecorum (sed haec omnia fiunt in litore communi ante Troiae fumantis reliquias. Quod autem tumulus Hectoris modo in scaena modo extra esse uidetur, negligentiae poeticae ascribendum est.) Negat etiam eccyclematis usum in Phaedra et Thyeste, unde aliae locorum mutationes existunt. – Alienissimum a scaena autem putat, quod personae saepe ita secum loquuntur, ut a praesentibus non audiantur (quod nunc uocatur „a parte“). Vt in Agamemnone cum Clytemestra se in monologo ad maius scelus incitauerit, tamen nutrix eam interrogat (126): quid tacita uersas? Sed hic superuenit nutrix, quae non uerba, sed gestus dominae animaduertit. Ceterum facilius in actione scaenica tales monologi ut solitarii notantur quam in aliqua recitatione. – Saepe K. parum perspicuum putat, quae personae quando in scaenam ueniant aut inde abeant; saepe ut parum scaenae idonea notat, si ea quae aguntur et spectantur, etiam uerbis describuntur. Quod autem chororum cantica interdum cum actione non cohaerere credit, id certe recitatione emendare non possis.
-
15
Caput 19: De Zwierlein, qui tragoedias abiudicat scaenae
Scaena indignas putauit Senecae fabulas Schlegel quod e rhetorum scholis natae essent. Nunc qui scaenae abiudicant, principe Zwierlein (1966), de recitatione cogitant. Ille autem praesertim atrocitates quasdam a scaena abhorrentes („bühnenfremde Greuelszenen“) notauit. Sunt autem hae: I. In Oedipode taurus et uacca ad sacra immolantur (299 sqq.); tum in extispicio uacca ad uitam resurgit. – Quae non in ipsa scaena demonstrari necesse est, sed extra scaenam acta per tichoscopian narrari possunt. II. In Medea uetante Horatio (ars 185) ipsa pueros trucidat Iasonique obicit (967 sqq.). – Quae pupulorum s. simulacrorum auxilio facillime efficiuntur. III. In Phaedra regina amans lamentatur de Hippolyto dilacerato tamquam praesente (1168 sqq.), cuius membra postea in scaenam uehuntur (1247 sqq.), ut a Theseo in adulescentis formam restituantur. – Aut membra iam initio in scaena sunt aut Phaedra furens se eum uidere putat, qui nondum adest. IV. In Hercule Oetaeo ipse in scaenam uenit (1218 sqq.) ueneno tam misere affectus, ut cutis consumpta, ossa dirupta sint. – Talia in fabulis cinematicis nunc saepe fiunt; nec scaena antiqua minus ingeniosa fuisse putanda est.
-
14
Caput 18: Convenit tragoediarum forma praeceptis scaenicis
Dubium non est quin Senecae tragoediarum forma e maxima parte consuetudini scaenicae praeceptisque Aristotelis et Horatii conueniat. Agunt actores (nec plus quam tres in una scaena loquuntur), edunt trimetros, chorus cantat saltatque lyricis uersibus ad musicam s. tibiam, sunt etiam monodiae. Diuiduntur singula dramata in quinos actus (si prologum pro uno actu habeas), choro intercinente; deest uera parodos et exodos. (Nouo more Romano chorum agere scimus in pulpito, non in orchestra. Item aulaeo cadente fabula incipit, surgente desinit.) In scaena solet esse frons palatii s. regiae (Tro. et Theb. exceptis). Quae a scaena maxime abhorrent, ea nuntii narrant. Ad interiora palatii exhibenda eccyclema adhiberi uidetur. – Tales tragoediae inde a Liuio Andronico (a. 240 a. Chr.) usque ad Accium († c. 86 a. Chr.) scriptae et actae sunt; tempore Augusto successerunt Asinius Pollio, Varius Rufus, Ouidius, tunc Pomponius Secundus Senecae aequalis. Nec postea tragoediae agi desinebant (testantibus id etiam scriptoribus ecclesiasticis), cum tamen in scaena mimi et pantomimi praeualerent.
-
13
Caput 17b: De recitatione antiqua
In quo primum quaerendum est qualis fuerit antiqua recitatio (de tragoediis cf. Iuu. 1,1 sqq., Tac. dial. 2). Fuit autem non operis absoluti exhibitio aliqua publica, sed scriptores omnis generis litterarum recitando opera sua nondum perfecta, antequam ederentur, populo communicabant, ut non nihil inde emendare possent. Recitabantur igitur non solum carmina epica aliaque, sed etiam orationes – quas nemo ideo „orationes recitatorias“ dixerit (cf. Plin. epist. 7,17,3).
-
12
Caput 17a: Num Seneca suas fabulas scaenae destinaverit
Venimus ad quaestionem uexatissimam, scilicet num Seneca suas fabulas scaenae siue actioni scaenicae destinauerit. (Nescimus enim sintne Romana in scaena actae.) De quo post litteras renatas usque ad A.G. Schlegel nemo dubitauerat; per illum magna opinionum mutatio facta est. Nunc enim multi aut plurimi eas tragoedias recitationi scriptas esse putant, in scaena agi potuisse negant. Vnde ea „dramata recitatoria“ uocant (ut Zwierlein, Kugelmeier). Nuper tamen eorum sententiae increbruerunt, qui Senecam scaenae quasi restituere uellent.
-
11
Caput 15: De ordine tragoediarum, quem constituit Dingel
Inter tot dubia id uiris doctis Iosephum Mesk secutis certissimum uidetur: Herculem f. ante Apocolocyntosin (a. 54) scriptum esse. Nam quod in Herc. 1108 chorus cantat: resonet tristi clamore chaos, id parodice in ridiculum detorqueri dicunt in apoc. 12,3 resonet tristi clamore forum (item recurrit pectora palmis) Sed ne hoc quidem necessarium est, cum ridicula interdum seriis antecedant (ut in Batauo uolante quem ex Henrici Heinei iocantis narratione Ricardus Wagner in tragoediam conuertit). – Ioachimus Dingel autem nuper hoc modo tragoediarum locis inter se comparatis omnium tragoediarum ordinem constituere conatus est. Est autem hic: Herc., Oed., Phae., Med., Tro., Ag., Thy., Theb. (Phoen.). Nam si duo uersus aut aliqua uerba inter se similia sunt, eum locum prius scriptum credit, ubi illa magis quadrare uidentur. Vt Phaedra u. 1159 Neptunum inuocat, qui Hippolytum perdidit, ut se quoque perdat: Me, me profundi saeue dominator freti, / inuade; eundem inuocat Medea u. 4: et tu, profundi saeue dominator maris ... Hic Medea certe saeuitiam Neptuni nondum experta est (ut Phaedra in Hippolyto), sed, cum ab omnibus dis ultionem precetur, qui sibi Iasonique communes fuerint, apte uidetur etiam Neptunum ut saeuum ultorem appellare. Potest Seneca, si Medea antecedat, postea isdem uerbis etiam argutius usus esse. Aut cum in Oed. 749 chorus Thebas uocat Herculeas, id, quoniam Hercules multo post Oedipodem Thebis regnauit, Dingel putat translatum ex Herc. 274, ubi rectius Thebae Herculeae dicuntur. Sed hic Senecam memoria fefellit, neque ideo Hercules ante Oedipodem scriptus esse debet.
-
10
Caput 16: De rebus statisticis
Aliam uiam abhinc triginta annos ingressus est Johannes G. Fitch, qui ea numerorum computatione usus est, quam nunc „statisticam“ dicunt (quae iam in Platone et Euripide feliciter successit). Inquisiuit enim in eos uersus, in quibus sensus siue sententia ante uersus finem (/) terminaretur (|), ut in Herc. fur. 1-3 Soror Tonantis | – hoc enim solum mihi / nomen relictum est | – semper alienum Iouem / ac templa summi uidua deserui aetheris. Tales uersus autem in tragoediis increbrescere uidentur. Nam in Agamemnone sunt 32% (triceni bini centesimi), in Thebaide (Phoen.), quam omnes fere ultimam putant, 57 %. Sic Fitch in has tres partes tragoedias diuisit: I. Ag., Phae., Oed., II. Med., Tro., Herc., III. Thy., Theb. Accedit quod o longa finalis (ut in dicō, crescendō) in posterioribus tragoediis saepius corripitur (ut sit dicŏ ...). – Quae Fitchiana confirmantur aliqua ex parte eis, quae ipse in caesuris elucubraui: In Oedipode uerbi finis in penthemimere aliquanto frequentior est (96%) quam in Thebaide (88%), unde hic ordo effici potest: Oed., Ag., Herc., Phae., Med., Tro., Thy., Theb.
-
9
Caput 14: De Thyeste sive de potestate
In Thyeste ea, quae chorus de mutabilitate rerum philosophatur (596 sqq.), sine dubio non omnia ad personas tragoediae, sed ad Senecae tempora spectant. Dicit enim de aliquo, qui donat diadema fronti,/ quem genu nixae tremuere gentes, / cuius ad nutum Dahae et Parthi bella composuerint: eum ait nunc misere in metu esse: anxius sceptrum timet et mouentes / cuncta diuinat metuitque casus … Quae cum fabula tragica minime cohaerent. Nec malam explicationem attulisse uidetur Herzog: Claudius a. 41 Mithridatem regem Armeniae fecerat, i.e. diadema donauerat (Tac. ann.11,8), qui eius quasi auspiciis tum bella quaedam orientalia composuit. Tum autem a. 42 Camillus Scribonianus seditione facta Claudio infestus erat, quem epistula minaci tantopere terruit, ut is primum paene imperium deponeret (Suet. Claud. 35), deinde in seditiosos crudeliter animaduerteret. Quae opinio si uera est, non continuo haec tragoedia eo ipso tempore scripta esse putanda est; possit etiam aliquanto post. Quare uanum est quod Nisbet contra disputat: nempe Senecam audere non potuisse talia Corsicae, si redire uellet, dicere. Nisbet ipse autem de quibusdam regibus orientis et de rebus a. 61 gestis cogitat.
-
8
Caput 13: De Phaedra sive de Messalina
Paulo minus perspicua sunt, quae chorus in Phaedra (978 sqq.) queritur. Nam quod Iouem mundum diligenter administrare, homines autem neglegere dicit, ut non boni sua praemia, mali poenas accipiant, ea querela certe pertinet ad ipsum argumentum tragoediae. In qua Phaedra impudica Hipolytum priuignum innocentem ita ut adulterum incestum calumniatur, ut Theseus filium deuoueat mortique destinet. Merito igitur chorus dicit: uincit sanctos dira libido, sed obscurius addit: fraus sublimi regnat in aula; tradere turpi fasces populus / gaudet. Quae hic aliena sunt, non sine aliquo sapore Romano. Nec minus mira sunt quae sequuntur: castos sequitur mala paupertas / uitioque potens regnat adulter. Atque hoc loco Gualterius Ribbeck olim rectissime uidit (RhM 43,1888) chorum non de Phaedra fabulosa, sed aperte de Messalina dicere. Nam eius amator C. Silius a. 48 consul designatus fuit, qui Claudio absente post nuptias rite celebratas quasi regnauit. Is autem quem mala paupertas sequatur, Seneca ipse putandus uidetur, qui crimine adulterii in exilium eiectus erat. Ergo uerisimile est Senecam haec non ante a. 48 scripsisse, uix ante Claudi mortem (54) edidisse.
-
7
Caput 12: De ventre Agrippinae et de vaticinio Senecae
Non numquam euenit ut grammatici Senecam respicere res suo tempore gestas credant. Vt cum Iocasta in Oedipode se occidit gladio feriens uterum capacem, qui uirum et gnatos tulit (u. 1039), Eccardus Lefèvre (ANRW II 32,2, 1250 sqq.) aliique plurimi significari putant Agrippinae necem: quae sese his uerbis uentrem feri! militis gladio obtulisset (Tac. ann. 14,8,5). Sed quam incerta talia sunt! Tum autem de Senecae temporibus dubitare uix possis, cum chorus limites suae aetatis, quae fabulosa est, transgreditur et tamquam aequalis sit Senecae loquitur, ut non occulte alludere ad aliquid, sed aperte de rebus recentibus loquatur. Exemplum manifestum praebet Medea, in qua chorus Corinthiorum primum improbat eum qui prima naui exstructa aliena litora petiuerit (quod pertinet ad Iasonem). Tum subito transiliens temporum spatia addit (364 sqq.): nunc iam cessit pontus et omnes / patitur leges…, ubi nunc minime ad tempora Iasonis spectat, sed ad Senecae aetatem, qua (ut hodie) Indus gelidum potat Araxen / Albin Persae Rhenumque bibunt. Audacius uero est quod addit: uenient annis saecula seris, / quibus Oceanus uincula rerum / laxet et ingens pateat tellus / Thetysque nouos detegat orbes / nec sit terris ultima Thule. Hoc loco multi (Münscher, Herzog, Lipsium secuti) occulte laudari putant imperatorem Claudium qui a. 44 de Britannia expugnata triumphauit. Sed Britannia neque Thule est nec trans Thulen sita; nec chorus de Claudio saeculis seris futuro uaticinari potest, quoniam quasi aequalis eius loquitur. Sed hic Seneca ipse id uaticinatur quod saeculis seris futurum praesentit: scilicet America reperta (quod etiam Columbus ad se, filius eius ad patrem pertinere uidit). Num ad hoc uaticinium Senecam Claudi expeditio Britannica impulerit, incertum est; de ea certe non dicit.
-
6
Caput 11: De vitiis aulicis in tragoediis Annaeanis
Ac nemo negauerit tragoedias Annaeanas multis locis quasi imaginem praebere eorum uitiorum quae tum praecipue in aula Caesarea florebant. Velut luxuria castigatur in Phaedra. Crudelitatem summam exhibent et Medea et Thyestes. Stuprum siue adulterium, incestus quoque deprehenditur in Phaedra, Oedipode, Agamemnone, Thyeste. Neces uero cognatorum ubique sunt in scaena. Quae Romae tum paene uulgata a Seneca in scriptis uituperantur, in tragoediis demonstrantur. Credamusne igitur Neronem aulicosque delectatos esse, talia cum spectarent aut audirent? Nam Tiberium scimus, cum Mamerci Aemili Scauri Atreum ad se pertinere crederet, crudeliter in poetam animaduertisse (Dio Cass. 58,24; cf. Tac. dial. 2 sq.). Contra Theodorus Thomann putauit Senecae tragoedias quasi ad exculpanda et fabulose celebranda uitia spectatorum aulicorum facta esse!
-
5
Caput 10: Quonam tempore scripserit
Nec defuerunt uiri docti qui his singulis temporibus aut omnes aut complures tragoedias adscriberent. Nam Fridericus Leo (1878) multas, certe Oedipodem et Agamemnonem, iuuentuti tribuere uoluit, propter puerilem quandam imitationem metrorum Graecorum in choris. Otto Herzog (1928) Thyeste maxime nisus de temporibus exilii (cons. Helv. 20,1) cogitauit. Consideratius, puto, Carolus Muenscher (1922) a praeceptore et imprimis ab amico Neronis tragoedias scriptas esse uoluit, quod tum temporis (inde ab a. 54) effloruerunt Musae Latinae, ut quasi noua aetas Augusta redisse uideretur. Ad haec tempora etiam pertinent quae Quintilianus (8,3,31) de Pomponio cum Seneca de sermone tragico disputante et Tacitus (ann. 14,52) de Seneca carmina crebrius factitante scribunt. Ceterum Senecam etiam in secessu illo tragoedias aliquas fecisse uel ex eo uerisimile est quod Thebaidem imperfectam reliquit.
-
4
Caput 9: De vita eius
Senecae uita in quattuor tempora distribuitur: I. iuuentutis usque ad exilium (fere 2 a.Chr.- 41 p.Chr.); II. exilii (41-49); III. cum Neronis praeceptor, tum amicus esset (49-62); IV. secessus in uitam priuatam (fere 62-65). Omnibus his temporibus litteris operam dedit: I. Post studia grammatica et rhetorica in iudiciis uersatus tantam sibi parit gloriam, ut Caligula ipse ei inuideat (Dio Cass. 59,19); propter dicendi genus adoratur a iuuentute (Quint. inst. 10,1,125 sqq.). Propter corporis morbos familiarior fit philosophis tam Stoicis quam Pythagoreis. Stoica doctrina manifesta est in Consolatione ad Marciam (ante a. 41 scriptam). II. Messalina imp. Claudii uxore instigante propter crimina adulterii (quae Iuliam Liuillam, Germanici filiam, attingebant) exilio siue relegatione damnatur. Corsicae duas Consolationes scribit: ad Heluiam matrem et ad Polybium, Claudii libertum, fortasse etiam Epigrammata. III. Messalina occisa Claudius ducit Agrippinam neptem suam. Quae Senecam ut Neronis sui magistrum (49-54) in aulam Caesaream uocat. Is post mortem Claudi inter amicos Neronis adscitus feliciter rei publicae operam nauat, ut de aureo „quinquennio Neronis“ (54-59) dicant. Scribit autem ad deridendum Claudium Apocolocyntosin (54), ad erudiendum Neronem libros De clementia (56), opus eximium. Scelerum forsan inuitus fit conscius: necis Britannici (55), postea Agrippinae (59), quam in epistula ad senatum defendisse dicitur. IV. Inde ab a. 62 a rebus publicis in uitam priuatam secedit, Nerone dolose aduersante. Quem suum secessum tangit in dialogis De tranquillitate animi et De otio; ceterum scribit Epistulas morales, Naturales quaestiones, Moralem philosophiam (quae periit). Quod Calpurni Pisonis socius contra Neronem coniurauisse dicitur (65), Nero eum sese ipsum occidere cogit.
-
3
Caput 8: De duobus Senecis
Diu quaesitum est, num Seneca ipse has tragoedias scripsisset. Nam „Senecam“ aliquem eas fecisse Quintilianus testatur (inst. 9,2,8). Sed isne fuisset philosophus ille notissimus, dubitari potuit, quoniam saec. V Sidonius Apollinaris distinguit inter duos Cordubae alumnos (9,230 sqq.), quorum unus colit hispidum Platonem / incassumque suum monet Neronem, / orchestram quatit alter Euripidis. Sed hic Sidonius male interpretatus est Martialem, qui scripserat (1,61,7): duosque Senecas unicumque Lucanum / facunda loquitur Corduba. Vbi tamen non philosophum et poetam significat, sed Senecam patrem, „rhetorem“, eiusque filium. Sed tempore renatarum litterarum uiri docti, cum Sidonio crederent, perperam rhetorem et philosophum pro una persona habuerunt, tragicum ab illa seiunxerunt. Cui errori etiam Erasmus adhaesit! Veram sententiam defendit Delrius, tum maxime adiuuit Diderot.
-
2
Caput 23: De Isocrate
Discidium philosophiae et rhetoricae incipere uidetur a Platone et Isocrate qui fere eodem tempore adulescentes erudire coeperunt et suas quasi disciplinas condiderunt. Quorum Isocrates paulo maior natu cum Gorgiae discipulus fuisset primum ut λογογράφος pecuniam meruit. Quod eo libentius fecit quod ipse in publicum prodire et ad populum dicere innata quadam timiditate non audebat. Quare nullam umquam orationem ipse habuit. (Nec defuerunt qui id ei obicerent, ut Alcidamas, et ipse Gorgiae discipulus, defensor orationis subitae.)
We're indexing this podcast's transcripts for the first time — this can take a minute or two. We'll show results as soon as they're ready.
No matches for "" in this podcast's transcripts.
No topics indexed yet for this podcast.
Loading reviews...
ABOUT THIS SHOW
De tragoediis Aeschyli Sophoclis Euripidis quis non audivit? Pleni sunt earum laudibus libri, resonant theatra, cinematea quoque Oedipodes Medeasque Graecas libenter receperunt. Paucioribus autem notum est etiam Romanos suum habuisse poetam tragicum, qui splendore verborum, robore sententiarum, affectuum vi atque adeo violentia Graecis par, si non superior sit, L. Annaeum Senecam. Cui detrectant quidam quod sermone tumido ac declamatorio minus scaenae quam rhetorum scholis aptus sit. Quos ego scholis meis refutare conabor, cum omnes tragoedias ferme eo ordine, quo scripta videntur, quamquam id non certissimum est, enarrabo. Demonstrabo etiam has fabulas tragicas cum doctrina philosophorum ita cohaerere, ut non quidem praecepta aliqua moralia prae se ferant, sed tamen fundamento quodam Stoico nixa videantur. Venite igitur et, quoniam spectare non licet, audite saltem Senecam scaenicum!
HOSTED BY
Valahfridus Stroh
Loading similar podcasts...