Skip to content
Caput 25: De aetate hellenistica episode artwork

Dec 9, 2013 21 min

Caput 25: De aetate hellenistica

from De Graecorum Romanorumque poesi amatoria Hosted by Valahfridus Stroh

Hellenismus (ελληνισμος) olim erat pura Graece loquendi consuetudo (ut latinitas), deinde morum Graecorum imitatio. Quo nomine nunc dicimus eam aetatem quae ab Alexandri Magni morte (323 a.C.) ad Alexandriam captam (30 a.C.) extenditur, quia tunc Graeca lingua terminos Graeciae Asiaeque longe egressa magna parte orbis terrarum potita est. Tunc Athenae principatum in litteris amiserunt (comoedia excepta), effloruit autem Alexandria, ubi Ptolemaeus I Museum, uirorum doctorum collegium, cum bibliotheca maxima condidit. Vbi multi fuerunt grammatici et poetae. Ac poetarum illius temporis scripta amor siue Amor deus paene cuncta ut spiritus communis (sic Plutarchus de Menandro) peruadit. Saepe Amor in plures diuiditur (ut sint Amores, Ερωτες); nec tam ephebus quam puer uerus fingitur (unde uiri docti tunc homines leuius de ui amoris sensisse credunt). Maius est quod is qui antea obnoxius Veneri fuerat nunc a matre tamquam in libertatem se uindicat eique etiam aduersatur. Vt in Amore fugitiuo Moschi Venus ciues admonet, ut puerum caueant; in Apollonio Rhodio ipsa eius auxilium implorat. Sed is nusquam in scaenam uenit.

Episode details come from the podcast's RSS feed.

Embed this episode

Ready to play

Caput 25: De aetate hellenistica

0:00 21:55

No transcript yet.

Requests help us decide what to transcribe next.

Frequently asked questions

How long is this episode of De Graecorum Romanorumque poesi amatoria?

This episode is 21 minutes long.

When was this De Graecorum Romanorumque poesi amatoria episode published?

This episode was published on December 9, 2013.

Can I download this De Graecorum Romanorumque poesi amatoria episode?

Yes. Use the download control on the episode player to save the publisher-provided media file.