Caput 25: De 'philosophia' Isocratis
from De eloquentiae Graecae et Romanae historia Hosted by Valahfridus Stroh
Has ob causas dicit multos qui numquam cum aliquo sophista fuerint meliores esse ciues et priores agere partes in re publica quam eruditos. Nam naturam et usum plurimum ualere, doctrinam accedere debere. In optima autem disciplina (i.e. in sua, quam philosophiam uocat) praecipuam esse exercitationem, qua species (ἰδέαι) doctrina perceptae occasionibus accommodentur. Hac autem disciplina fieri ut non solum oratio, sed etiam mores emendentur. Quae in oratione multo post edita De antidosi (Περὶ τῆς ἀντιδόσεως) accuratius explicat.
Embed this episode
No transcript yet.