Skip to content
Caput 26: De Theocrito episode artwork

Dec 9, 2013 15 min

Caput 26: De Theocrito

from De Graecorum Romanorumque poesi amatoria Hosted by Valahfridus Stroh

Inter poetas amatorios paene princeps est Theocritus Syracusanus, tum Alexandrinus, inuentor carminis bucolici (siue pastoralis). In quo homines infimae condicionis inter se eis uersibus sc. hexametris colloquuntur, qui regibus et heroibus reseruati erant. Quae de amoribus aut ipsi dicunt aut quae a poeta dicuntur, raro obscena sunt, saepius ridicula. Vt in Comissatione (id. 3) paraclausithyrum urbanum ad rusticum antrum transfertur; atque in Cyclope (id. 11) Polyphemus pastor cantico rustico suum in Galateam amorem consolatur. Magis seria est Venefica (id. 2): Ibi Simaetha adiuuante ancilla amicum suum, qui effugit, artibus magicis recantare ad se conatur; quae dum fiunt, sui amoris historiam enarrat: quomodo ipsa in amorem inciderit (unde Verg. ecl. 8,41 ut uidi ut perii), ut corrupta ab illo et deserta sit. In Thyrside (id. 1) uetus fabula retractari uidetur: Daphnis pastor adulescens formosus (ut Hippolytus in Euripide) Amori aduersatur. Qui eum sic punit ut ipsum amare aliquam puellam cogat. Is tamen, quod mirum est, amori non obsequitur, quamquam puellae ipsi ualde placeat, sed obstinato odio Amorem usque ad mortem persequitur. Nam moritur – omnium qui in litteris fuerunt acerbissimus Amoris inimicus. Nec desunt in Theocrito amores pueriles, qui tamen non pastoribus adscribuntur, sed inter urbanos uersantur.

Episode details come from the podcast's RSS feed.

Embed this episode

Ready to play

Caput 26: De Theocrito

0:00 15:44

No transcript yet.

Requests help us decide what to transcribe next.

Frequently asked questions

How long is this episode of De Graecorum Romanorumque poesi amatoria?

This episode is 15 minutes long.

When was this De Graecorum Romanorumque poesi amatoria episode published?

This episode was published on December 9, 2013.

Can I download this De Graecorum Romanorumque poesi amatoria episode?

Yes. Use the download control on the episode player to save the publisher-provided media file.