Skip to content
Caput 27: De epigrammatibus aetatis hellenisticae episode artwork

Dec 9, 2013 11 min

Caput 27: De epigrammatibus aetatis hellenisticae

from De Graecorum Romanorumque poesi amatoria Hosted by Valahfridus Stroh

Maxime regnat amor in epigrammatibus. Quae aut uera epigrammata uidentur, i.e. tituli inscripti, aut similiora sunt elegis illis conuiuialibus, quae in Theognidis libris legimus. Epigrammata amatoria scripsisse iam Plato dicitur (Diog. Laert. 3,29-32), quorum notissimum est, quod fecit in sepulchrum Dionis, sic autem finitur: o qui me insanum reddis amore Dion (ω εμον εκμηνας θυμον ερωτι ∆ιων). Hellenisticae et posterae aetatis amatoria collecta sunt in Anthologia Palatina, descripta c. 980 p.C., reperta 1606 a Salmasio: Liber V carmina in puellas, liber XII in pueros scripta habet. Primus in hac arte fuit Asclepiades Samius, quem propter uehementiam affectus laudare solent. Vt in aliquo carmine (A.P. 5,64), in quo ebrius ad amicae fores tendit, Iouem ipsum tonantem hortatur, ut pluat, ningat, grandinet, etiam fulminet; nam ab Amore sic se trahi, ut facile haec omnia sustineat. Aliis locis lasciuior est, ut cum (in uero epigrammate, A.P. 5,203) Lysidice meretrix (εταιρα siue πορνη) Veneri calcar illud dedicat, quo saepe „equum supinum“ (υπτιον ιππον) ad metam stimulauerit. Aeque lasciuus est Dioscorides Alexandrinus, quem Ouidius saepe imitatus est. Omnes autem superat Callimachus Cyrenaus. Nemo humilius puero amato blandiri didicit (A.P. 12, 118): Si uolens ad te, Archine, comissatus sum, miliens uituperato, / sin inuitus uenio, ignosce audaciae. / Bacchus me et Amor coegerunt, quorum alter / traxit, alter mentem modestam habere uetuit. / Sed cum uenissem, non clamaui, quis aut cuius esses, sed basiaui / limen: hoc si pecatum est, pecco.

Episode details come from the podcast's RSS feed.

Embed this episode

Ready to play

Caput 27: De epigrammatibus aetatis hellenisticae

0:00 11:57

No transcript yet.

Requests help us decide what to transcribe next.

Frequently asked questions

How long is this episode of De Graecorum Romanorumque poesi amatoria?

This episode is 11 minutes long.

When was this De Graecorum Romanorumque poesi amatoria episode published?

This episode was published on December 9, 2013.

Can I download this De Graecorum Romanorumque poesi amatoria episode?

Yes. Use the download control on the episode player to save the publisher-provided media file.