Caput 27: De 'Gorgia' Platonis
from De eloquentiae Graecae et Romanae historia Hosted by Valahfridus Stroh
Plato autem Socratis discipulus paucis annis post illam orationem editam et ipse suam Academiam constituit et in Gorgia suo quid de rhetorica sentiret aperuit. In hoc enim dialogo Gorgias cum Socrate disputans inducitur. Cum autem ille affirmet rhetoricam artem eam esse qua et honeste et turpiter uti possis, a Socrate refutatur. Qui tamen tantopere eam non laudat, ut acerrime uituperet: similem esse artibus corpora fucandi (κομμωτική) et delicias coquendi (ὀψοποιική), quae male substituantur ueris artibus gymnasticae (γυμναστική) et medicae (ἰατρική). Vt illas simulatas artes ita rhetoricam ueram artem non esse, sed „experientiam aliquam sine ratione“: non enim quaerere oratores quid bonum atque utile sit audientibus, sed quid iucundum. - Vnde illa disputatio: utrum ars sit rhetorica necne.
Embed this episode
No transcript yet.