Skip to content
Caput 28: De Menandro episode artwork

Dec 16, 2013 19 min

Caput 28: De Menandro

from De Graecorum Romanorumque poesi amatoria Hosted by Valahfridus Stroh

„O Menander et uita! Vter igitur uestrum utrum imitatus est?“ Sic ueteres comoediam quae Noua dicebatur, cuius princeps Menander (342-291 a.Chr.) erat, facete descripserunt. Nempe illa non ut Vetus illa, in qua Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae (Hor. sat. 1,4,1) regnabant, illustribus uiris, rectoribus ciuitatis, etiam poetis illudebant inuentisque fabulosis populum oblectabant, sed cottidianae uitae ac morum ciuilium speculum in scaenam inducebant, ut omnia ueri similia uiderentur. Personae fictae erant, inter quos inueniebantur patres familias parci, matronae castae, filii libidinosiores, serui callidi, meretrices blandae, non raro etiam lenones auari, milites gloriosi, multi alii, prout argumenta poscebant. In quibus tamen uerum est, quod Ouidius dicit: fabula iucundi nulla est sine amore Menandri (trist. 2,369), neque iniuria adiungit: et solet hic pueris uirginibusque legi, sc. in grammaticorum scholis. Erant enim hae fabulae ab omni obscenitate Veteris comoediae expurgatae, ut a discipulis tuto legi possent. Postea tamen in scholis Graecorum ueterem Aristophanem praeferebant propter puritatem Atticae linguae, quare is nobis manibus descriptus seruatus est, Menandri fabulae tantum e papyris inuentis et imitationibus Romanorum innotuerunt.

Episode details come from the podcast's RSS feed.

Embed this episode

Ready to play

Caput 28: De Menandro

0:00 19:04

No transcript yet.

Requests help us decide what to transcribe next.

Frequently asked questions

How long is this episode of De Graecorum Romanorumque poesi amatoria?

This episode is 19 minutes long.

When was this De Graecorum Romanorumque poesi amatoria episode published?

This episode was published on December 16, 2013.

Can I download this De Graecorum Romanorumque poesi amatoria episode?

Yes. Use the download control on the episode player to save the publisher-provided media file.