Skip to content
Caput 32: De Plauto II (deest initium) episode artwork

Dec 23, 2013 20 min

Caput 32: De Plauto II (deest initium)

from De Graecorum Romanorumque poesi amatoria Hosted by Valahfridus Stroh

Exemplum sit Plauti Miles gloriosus, acta, ut uidetur, a.205 a.Chr. (quae omnium Latinarum litterarum, quae seruatae sunt, pars uetustissima putanda est). Exemplum Graecum (Αλαζων) Menandri fuisse probabile est. Titulum habet a Pyrgopolynice milite, qui sese uana superbia ab omnibus feminis amari credit. Is Athenis Philocomasium meretricem secum Ephesum in Asiam abduxit inuitam, ut uidetur, nec tamen contra leges. Ea antea fuerat amica Pleusiclis adulescentis, qui nunc eam reducere Athenas conatur. Id fit, ut fieri solet, dolis, quorum auctor Palaestrio est, olim Pleusiclis seruus, nunc militis. Atque in prima parte Sceledrus quidam, militis seruus alter, qui custos puellae impositus est, ita deluditur ut fugiat nec iam obstare possit. In secunda autem ludibrio habetur miles ipse, cui persuadent matronam quandam, uxorem ciuis nobilis Ephesii, perdite eum amare. Id autem fingitur, cum re uera illa matrona sit meretrix Acroteleutium nomine, quae amorem simulat, non sentit. Propter hunc nouum amorem miles Philocomasium dimittit, ipse autem in laqueos incidit: Nam quasi in adulterio deprehensus sit, minantur ei castrationem – unde se tota mina redimere cogitur. – In tota hac fabula amor Pleusiclis et amicae, quamquam omnis actionis causa est, nusquam describitur, neque is Pleusiclem audacem aut experientem reddit (cum omnia a seruo excogitentur). Vna scaena, in qua amoris affectus demonstratur, tota simulatione constat.

Episode details come from the podcast's RSS feed.

Embed this episode

Ready to play

Caput 32: De Plauto II (deest initium)

0:00 20:29

No transcript yet.

Requests help us decide what to transcribe next.

Frequently asked questions

How long is this episode of De Graecorum Romanorumque poesi amatoria?

This episode is 20 minutes long.

When was this De Graecorum Romanorumque poesi amatoria episode published?

This episode was published on December 23, 2013.

Can I download this De Graecorum Romanorumque poesi amatoria episode?

Yes. Use the download control on the episode player to save the publisher-provided media file.