Skip to content
Caput 37: De Gallo et Propertio episode artwork

Jan 20, 2014 12 min

Caput 37: De Gallo et Propertio

from De Graecorum Romanorumque poesi amatoria Hosted by Valahfridus Stroh

Elegiam amatoriam Romanorum, quae sui similem in Graecis litteris non habuit, a Catullo conditam esse multi putant; Ouidius autem Cornelium Gallum in successione elegiacorum primum dicit (trist. 4,10, 53 sq.; cf. Quint. inst. 10,1,93). Qui nobis e multis testimoniis, e Vergili eclogis (6;10), denique e papyro reperta (1979) notus est. Iam tempore Caesaris amauit Cytheridem mimam, quam sub nomine Lycoridis IV libris Amorum celebrauit. In quibus ut elegiaci posteri puellam condicione minorem (sc. libertam) quasi dominam uenerabatur eique obsequi ac seruire paratus erat. Qui amor tamen, si uitam Galli spectamus, non duraturus erat. Militauit enim sub Caesare Octauiano et Alexandria capta (30) praefectus Aegypti factus est. Item Tibullus nonnumquam queritur quod Messallam patronum ad bella sequi cogatur. Propertius contra iam in primo libro rebus publicis et militaribus renuntiare se dicit, ut uni amori (i.e. desidiae et nequitiae) uacet. Quae tamen uita minime laeta, sed dolorum plena est. Quamquam enim dominae suae, quam Cynthiam uocat, fideliter adhaeret, ut tamquam Milanion Atalantae (1,1) ad omne obsequium paratus sit, illa eum crudeliter uix respicit. Furere ergo ipse sibi uidetur. Tamen Cynthiae soli suas Musas dedicat (quibus ea interdum ad mitius flectitur; 1,7-9); neque ad mortem solum, sed etiam ultra eam amare uult (1,19). In libris II et III haec amatoris humilitas aliquantum minuitur, donec puellae ualedicit seque Bonae Menti restituit (3,24/25). Liber quartus pauca amatoria habet.

Episode details come from the podcast's RSS feed.

Embed this episode

Ready to play

Caput 37: De Gallo et Propertio

0:00 12:12

No transcript yet.

Requests help us decide what to transcribe next.

Frequently asked questions

How long is this episode of De Graecorum Romanorumque poesi amatoria?

This episode is 12 minutes long.

When was this De Graecorum Romanorumque poesi amatoria episode published?

This episode was published on January 20, 2014.

Can I download this De Graecorum Romanorumque poesi amatoria episode?

Yes. Use the download control on the episode player to save the publisher-provided media file.