Caput 38: De 'Olynthiacis'
from De eloquentiae Graecae et Romanae historia Hosted by Valahfridus Stroh
Olynthus ciuitas in Chalcidice sita ab Atheniensibus contra Philippum auxilium implorabat. Cui ut succurreretur, quoniam ea esset maxima occasio (καιρός) Philippo nocendi, Demosthenes tribus orationibus (or. 1-3) hortabatur - sero, ut uidetur: nam Olynthus misere capta et deleta est. Tunc orator et ipse pacem suasit (or. 5) et inter legatos fuit qui a. 346 Pellae cum Philippo de foedere agerent. (Quae postea appellata est pax Philocratea). Tunc autem discidium inter Demosthenem et Aeschinem, qui et ipse legatus fuerat, exortum est. Quare eum postea Demosthenes acusauit De falsa legatione (παραπρεσβεία), quod a Philippo corruptus ciues suos falsis promissis decepisset. Atque is paene condemnatus est.
Embed this episode
No transcript yet.