Skip to content
Caput 38: De Tibullo episode artwork

Jan 27, 2014 21 min

Caput 38: De Tibullo

from De Graecorum Romanorumque poesi amatoria Hosted by Valahfridus Stroh

Albius Tibullus, tersus atque elegans maxime auctor (Quint. inst. 10,1,93), duo libros elegorum scripsit, quibus idem propositum dicit ac Properti carminibus, sc.: Ad dominam faciles aditus per carmina quaero: / ite procul, Musae, si nihil ista ualent (2,4,19-20). Nouum tamen est quod non uni puellae seruitio tristi (2,4,3) deditus est. Nam in primo libro Deliam ueneratur, in secundo Nemesin; accedit in primo etiam Marathus puer amatus, quem tam delicatis uerbis ornat quam puellas, dissimilis Catullo. Vni puero, ut eum sibi conciliet, immortalitatem promittit (1,4) imitatus poetas quosdam Graecos. Vbique pecuniae male dicit, quae amorem corrumpat, item bello et armis. Adiunctus est amori Deliae etiam ruris amor. Nil magis se, qui dominus praediorum est, optare dicit, quam ut una cum Delia rura colere liceat, adsit etiam Messalla (1,5,31-34), quem patronum habet quemque in bella sequi saepe cogitur. Nemo mollius amoris sensus expressit, longioribus carminibus quam ceteri, Graecis fabulis raro admixtis. – Fertur etiam tertius liber, qui Sulpiciae cuiusdam et aliorum carmina continet.

Episode details come from the podcast's RSS feed.

Embed this episode

Ready to play

Caput 38: De Tibullo

0:00 21:00

No transcript yet.

Requests help us decide what to transcribe next.

Frequently asked questions

How long is this episode of De Graecorum Romanorumque poesi amatoria?

This episode is 21 minutes long.

When was this De Graecorum Romanorumque poesi amatoria episode published?

This episode was published on January 27, 2014.

Can I download this De Graecorum Romanorumque poesi amatoria episode?

Yes. Use the download control on the episode player to save the publisher-provided media file.