Caput 39: De posteris 'Philippicis'
from De eloquentiae Graecae et Romanae historia Hosted by Valahfridus Stroh
E posteris Philippicis (or. 6 ; 8-11) uidemus Demosthenem acutius perspexisse quam alios Philippum libertatis ipsius et ciuitatis popularis hostem esse eumque iam pacis obtentu bellum gerere. Cui ut apertius aduersaretur populum hortabatur. Summum autem eius meritum putabatur quod in maximo discrimine rerum Thebanis dudum Atticae gloriae riualibus persuasit, ut foedus cum Atheniensibus facerent. Ad Chaeroneam autem a. 338 utriusque urbis exercitus a Philippo et Alexandro adulescente pessime deuictus est. Tunc Philippus totius Graeciae dux dici uoluit, commune bellum contra Persas, ut Isocrates suaserat, incohabat (neque ipse perfecit).
Embed this episode
No transcript yet.