Caput 39: De Vergilio
from De Graecorum Romanorumque poesi amatoria Hosted by Valahfridus Stroh
P. Vergilius Maro omnibus carminibus suis addit aliquid amoris, quem tamen saepe ut perniciosum denotat. Nam in Bucolicorum ecloga VI inter exempla amoris ut miserrima inducitur Pasiphae, quae ad amandum taurum brutissimum animal cogitur; in ecl. II Corydon suos amores deflet, quem poeta in fine consolari conatur. In ecl. VIII duo sunt cantica amatoria: primum cantat miser quidam pastor, qui amore deceptus se de alto monte deicit; alterum femina rustica, quae magicis artibus perfidum amorem ad se redire cogit. Etiam notior est ecl. X, ubi Gallus poeta frustra amori repugnat, donec intellegit (69): omnia uincit amor, et nos cedamus amori. – Cumque amor reseruari soleat hominibus, Vergilius eum etiam bestiis assignat neque a Venere distinguit in Georgicis (3,242 sqq.): Omne adeo genus in terris hominumque ferarumque [...] in furias ignemque ruunt: amor omnibus idem. Hic ursis et apris Venere saeuientibus adiungitur etiam Leander adulescens, qui amore coactus mare tranatat. – Nil autem maius poesis amatoria habet quam librum IV Aeneidos, qui est de Aeneae et Didonis amore. Hic poeta primus enarrauit discrimen illud hominis amantis, qui inter officium et desiderium distrahitur. Nam primum Dido amore hospitis capta secum pugnat, quod se marito defuncto desponsam credit. Postea uiro ex aequo amanti succumbit. At cum Aeneas eam propter fata relinquere cogitur, illa ut Ariadne Catulli ira exardescit, Aeneas uero tum discidium illud inter debitum et amorem experitur (448 sq.): magno persentit pectore curas: / mens immota manet. Illa autem Aeneae ense concidit. – Neque amorum puerilium Vergilius oblitus est. Nam in libro IX Nisus Euryali amator cum illo honestissimam mortem occumbit.
Embed this episode
No transcript yet.