Caput 4: De Venere Hesiodi
from De Graecorum Romanorumque poesi amatoria Hosted by Valahfridus Stroh
Atque in Homero Venus Iouis et Diones filia est. Contra Hesiodus natam esse dicit e mari (theog. 188 sqq.): Nam cum Saturnus Vranum (siue Caelum) castrauisset, genitale abscisum ait mari incidisse, spumam effecisse, unde Venus denique orta sit. Hanc horridam fabulam Homero iam fuisse notam plurimi credunt, qui tamen eam suppresserit. Sed potest Hesiodus id ipse excogitauisse, quod Aphrodites nomen a spuma (αφρος) deriuatum, illam ubique ut Αφροδιτην Ουρανιαν coli uideret. Cui comites dat Eron (Amorem) et Himeron (Desiderium).
Embed this episode
No transcript yet.