Skip to content
Caput 40: De Horatio episode artwork

Jan 27, 2014 9 min

Caput 40: De Horatio

from De Graecorum Romanorumque poesi amatoria Hosted by Valahfridus Stroh

Q. Horatium Flaccum amatorium poetam esse multi negant, sed errant. Atque in Satiris ut philosophus Epicureus auocat maxime ab adulteriis periculosis, cum in rebus amatoriis nil opus sit nisi ut libido expleatur, quod etiam in ancillis facile fiat. Amantem se gerit interdum in Epodis, ubi eum Lyciscus, Phryne, Neaera (epod. 15) tenent. Quae cum fidem fregit, ipse non ut elegiaci querelis mollibus indulget, sed nouam amicam sibi quaerendam censet. Archilochum secutus admiscet etiam duo carmina obscenissima. In Odis autem amatoriis distinguit (1,6) inter eas quas ipse uacuus, i.e. non amans, et eas quas amore tactus scripserit. Primi generis exemplum praebet carmen ad Pyrrham (1,5): Eam nunc adulescens tenet amore laetissimus, sed mox eum deceptum iri poeta uaticinatur, qui olim ipse Pyrrham expertus sit. Alterius exemplum est in carmine ad Lydiam (1,13): Quae cum iuniorem amicum laudat, umor ... in genas furtim labitur, arguens, / quam lentis penitus macerer ignibus. Nam ignibus lentis seniores amantes torrentur, flammis minus lucentibus, non minoribus. Sentimus haec Horatium fecisse iam XLII annos natum. Quo differt ab elegiacis, nec minus eo quod in uno quoque carmine nouam amicam inducit. Neque in libro IV quinquagenarius amare desiit nunc Ligurino cuidam deditus (4,1).sed etiam Phyllidi, quae sit suorum ... finis amorum (4,11,32).

Episode details come from the podcast's RSS feed.

Embed this episode

Ready to play

Caput 40: De Horatio

0:00 9:47

No transcript yet.

Requests help us decide what to transcribe next.

Frequently asked questions

How long is this episode of De Graecorum Romanorumque poesi amatoria?

This episode is 9 minutes long.

When was this De Graecorum Romanorumque poesi amatoria episode published?

This episode was published on January 27, 2014.

Can I download this De Graecorum Romanorumque poesi amatoria episode?

Yes. Use the download control on the episode player to save the publisher-provided media file.