Caput 41: De Arte amatoria
from De Graecorum Romanorumque poesi amatoria Hosted by Valahfridus Stroh
A. 18 a.Chr. Augustus tulerat duas leges de matrimoniis. Quarum primam, quae erat De adulteriis – de quo crimine tunc inter iudices quaerebatur – Ouidius iam in Amoribus irriserat, ut cum dixit: rusticus est nimum, quem laedit adultera coniunx (3,4). In Arte amatoria, quam fortasse proximam scripsit – nam ea qualem nun legimus non ante a. 1 a.Chr. edita est –, ludibrio habuit etiam alteram legem De maritandis ordinibus, qua princeps iuuentutem ad liberos legitime procreandos adducere uoluerat. Vt cum dicit: Non legis iussu lectum uenistis in unum: / Fungitur in vobis munere legis amor (2,157). Vbique autem detrahit uxoribus, tamquam peius ament quam libertinae. Sed adulterii doctor dici non uult. Quare matronas et uirgines ingenuas e carmine suo submouet: Nos tutam Venerem concessaque furta canemus (1,33). Quod ex aliqua parte non uerum est. Quare Ars una fuit e causis, cur Augustus postea eum in exilium eiecerit (trist. 2,211). – Est autem Ars carmen didacticum elegis compositum (quod nouum erat), non ad id institutum, ut amare lectores, sed ut amorem sibi comparare discant. Id in primo et altero libro adulescentes, in tertio puellas edocet. Illic plurimum ualet ars oratoria, in qua etiam fingere amorem et fallere conceditur; in puellis simile quid efficiunt artes musicae corporisque ornatus. Contra in Remediis amoris non contrariis Arti praecipit quomodo is qui uere amare coeperit idque moleste ferat se ab amore liberare possit.
Embed this episode
No transcript yet.