Caput 42: De declamationibus
from De eloquentiae Graecae et Romanae historia Hosted by Valahfridus Stroh
Aut ab hoc (Demetrio) inuentae aut huius temporibus primum institutae traduntur eae exercitationes, quas Romani dicebant declamationes (Graece μελέται), id est in fictis materiis orationes scholasticae similes eis quae in foro uersantur. Sunt autem aut suasoriae (e genere deliberatiuo) aut controuersiae (e genere iudiciali): In suasoria deliberanti cuidam quid agat consilium datur; in controuersia autem causa iudicialis simul cum lege aliqua fingitur. Hoc totum genus nobis maxime notum est e Seneca maiore.
Embed this episode
No transcript yet.