Caput 48: De magistris Ciceronis
from De eloquentiae Graecae et Romanae historia Hosted by Valahfridus Stroh
Cicero autem se, cum puer fuerit, plurimum debuisse fatetur Archiae poetae. Oratores studiosissime audiuisse Sulpicium Rufum et Aurelium Cottam excellentes. E rhetoribus adiit postea Apollonium Molonem, nonnullos etiam in Asia magistros (quare inmici eum interdum Asianum uocabant). Sed multo magis eum tenuit Philo philosophus Academicus, qui eum et amore Platonis incendit et exercuit arte illa in utramque partem disputandi. Nam Philo etiam declamationibus more rhetorum discipulos erudiebat. Cuius disciplinae uestigia iam e prooemiis librorum De inuentione elucent. Nam in primo philosophos hortatur ut eloquentiae armis ciuitates regant (quod Platonis est); in secundo sese nullis certis sententiis addictum semper de omnibus dubitare uelle fatetur (quae est ratio Academica qualem Philo docebat).
Embed this episode
No transcript yet.