Caput 48: De prima parte Thebaidis episode artwork

EPISODE · Feb 4, 2013 · 17 MIN

Caput 48: De prima parte Thebaidis

from De Senecae tragoediis · host Valahfridus Stroh

Quae congruunt cum eis, quae in Oedipode acta uidimus, nisi quod illic Iocasta se occidit, hic superstes uiuit. – Prima pars (1-362) in siluis prope Cithaeronem agi uidetur. Oedipus sceleris grauissimi sibi conscius, ab Antigona relinqui cupit, ut in Cithaerone solus ad debitas poenas se interficiat. Antigona mira pietate se patrem uel morientem non deserere uelle affirmat: perire sine me non potes, mecum potes. Sed reuocat eum ad uetus robur animi: tantis in malis uinci mori est. Oedipus tam piam esse suam prolem miratur, sed perseuerat in consilio: occidere est uetare cupientem mori. Auget sua scelera seque aenigma Sphinge maius dicit. Mori uolenti mortem deesse non posse: id quod oculis erutis inchoaverit perficiendum esse. Contra Antigona iterum ut malis obstet monet callideque disputat: ei qui uitae bona pro nihilo habeat ne morte quidem opus esse: nemo contempsit mori qui concupiuit. Nullam autem culpam esse in Oedipode. Sed is se incestum opinari pergit, etiam filiorum discidium suae culpae adscribit. Hortante autem Antigona ut instante bello communi bono seruiat, id recusat; nec tamen iam mori se uelle tam pia obsecrante filia statuit: iubente te uel uiuet. – Adest nuntius, qui hoste iam muros premente auxilium Oedipodis implorat. Is ira et dolore incensus etiam deuouet filios: frater in fratrem ruat. In siluis se abdere uult, unde de bello rumores audiat. Hic ut saepe in Seneca hominem prauo affectu perturbatum ac furentem alius sanare conatur. Quod Antigonae in Oedipode e parua parte contingit: a morte illum auertit, ad munera patris et regis non reuocat. Ipsa mirum exemplum humanitatis praebet, cum Oedipus e conscientia eorum quae scelera putat eo inhumanitatis adducitur ut saeuiora scelera etiam exoptet.

NOW PLAYING

Caput 48: De prima parte Thebaidis

0:00 17:43

No transcript for this episode yet

We transcribe on demand. Request one and we'll notify you when it's ready — usually under 10 minutes.

Frequently Asked Questions

How long is this episode of De Senecae tragoediis?

This episode is 17 minutes long.

When was this De Senecae tragoediis episode published?

This episode was published on February 4, 2013.

What is this episode about?

Quae congruunt cum eis, quae in Oedipode acta uidimus, nisi quod illic Iocasta se occidit, hic superstes uiuit. – Prima pars (1-362) in siluis prope Cithaeronem agi uidetur. Oedipus sceleris grauissimi sibi conscius, ab Antigona relinqui cupit, ut...

Can I download this De Senecae tragoediis episode?

Yes, you can download this episode by clicking the download button on the episode player, or subscribe to the podcast in your preferred podcast app for automatic downloads.
URL copied to clipboard!