Caput 5: De Amore
from De Graecorum Romanorumque poesi amatoria Hosted by Valahfridus Stroh
Ερωτος siue Amoris natura a Venere diuersa est. Nam ea ubique in Graecia sacris colitur; contra Amor cultu caret, excepto uno lapide rudi, qui Thespiis in Boeotia colitur (Paus. 9,27,1). Nomen ipsum originem suam prae se fert: Est enim ερως cupiditas, quod uerbum Homerus nouit, cui tamen Ερως ut deus ignotus est. Videtur is e personae fictione ortus esse ut Φοβος, Νικη, ∆ικη, qui poetarum ingeniis debentur. Ergo Hesiodus primus credendus est hunc Amorem quasi deum finxisse, non solum illo loco, ubi de ortu Veneris dicit, sed iam antea. Vult enim post Chaos primos deos fuisse Terram, Tartarum, Amorem (theog. 120), quem deorum esse pulcherrimum dicit et qui omnium deorum hominumque animos uincat; uocatur etiam λυσιμελης (cf. Hom. Od. 18,212 sq.). Nimirum hic Amor causa est omnium generationum, quae postea futurae sunt. Necdum filius Veneris est, ut postea poetae finxerunt.
Embed this episode
No transcript yet.